| 1 | Denique caelesti sumus omnes semine oriundi; omnibus ille idem pater est, unde alma liquentis umoris guttas mater cum terra recepit, feta parit nitidas fruges arbustaque laeta et genus humanum, parit omnia saecla ferarum, pabula cum praebet, quibus omnes corpora pascunt et dulcem ducunt vitam prolemque propagant; qua propter merito maternum nomen adepta est. |
| 2 | cedit item retro, de terra quod fuit ante, in terras, et quod missumst ex aetheris oris, id rursum caeli rellatum templa receptant. |
| 3 | nec sic interemit mors res ut materiai corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis; inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis res ut convertant formas mutentque colores et capiant sensus et puncto tempore reddant; ut noscas referre earum primordia rerum cum quibus et quali positura contineantur et quos inter se dent motus accipiantque, neve putes aeterna penes residere potesse corpora prima quod in summis fluitare videmus rebus et interdum nasci subitoque perire. |
| 4 | quin etiam refert nostris in versibus ipsis cum quibus et quali sint ordine quaeque locata; namque eadem caelum mare terras flumina solem significant, eadem fruges arbusta animantis; si non omnia sunt, at multo maxima pars est consimilis; verum positura discrepitant res. |
| 5 | sic ipsis in rebus item iam materiai [intervalla vias conexus pondera plagas] concursus motus ordo positura figurae cum permutantur, mutari res quoque debent. |
| 6 | Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem. |
| 7 | nam tibi vehementer nova res molitur ad auris accedere et nova se species ostendere rerum. |
| 8 | sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum difficilis magis ad credendum constet, itemque nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam, quod non paulatim minuant mirarier omnes, principio caeli clarum purumque colorem quaeque in se cohibet, palantia sidera passim, lunamque et solis praeclara luce nitorem; omnia quae nunc si primum mortalibus essent ex improviso si sint obiecta repente, quid magis his rebus poterat mirabile dici, aut minus ante quod auderent fore credere gentes? nil, ut opinor; ita haec species miranda fuisset. |
| 9 | quam tibi iam nemo fessus satiate videndi, suspicere in caeli dignatur lucida templa. |
| 10 | desine qua propter novitate exterritus ipsa expuere ex animo rationem, sed magis acri iudicio perpende, et si tibi vera videntur, dede manus, aut, si falsum est, accingere contra. |
| 11 | quaerit enim rationem animus, cum summa loci sit infinita foris haec extra moenia mundi, quid sit ibi porro, quo prospicere usque velit mens atque animi iactus liber quo pervolet ipse. |