| 1 | Denique uti possint sentire animalia quaeque, principiis si iam est sensus tribuendus eorum, quid, genus humanum propritim de quibus auctumst? scilicet et risu tremulo concussa cachinnant et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque multaque de rerum mixtura dicere callent et sibi proporro quae sint primordia quaerunt; quando quidem totis mortalibus adsimulata ipsa quoque ex aliis debent constare elementis, inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis; quippe sequar, quod cumque loqui ridereque dices et sapere, ex aliis eadem haec facientibus ut sit. |
| 2 | quod si delira haec furiosaque cernimus esse et ridere potest non ex ridentibus auctus, et sapere et doctis rationem reddere dictis non ex seminibus sapientibus atque disertis, qui minus esse queant ea quae sentire videmus seminibus permixta carentibus undique sensu? |