| 1 | Praeterea quoniam non certis certa figuris est natura coloris et omnia principiorum formamenta queunt in quovis esse nitore, cur ea quae constant ex illis non pariter sunt omnigenus perfusa coloribus in genere omni? conveniebat enim corvos quoque saepe volantis ex albis album pinnis iactare colorem et nigros fieri nigro de semine cycnos aut alio quovis uno varioque colore. |
| 2 | Quin etiam quanto in partes res quaeque minutas distrahitur magis, hoc magis est ut cernere possis evanescere paulatim stinguique colorem; ut fit ubi in parvas partis discerpitur austrum: purpura poeniceusque color clarissimus multo, filatim cum distractum est, disperditur omnis; noscere ut hinc possis prius omnem efflare colorem particulas, quam discedant ad semina rerum. |
| 3 | Postremo quoniam non omnia corpora vocem mittere concedis neque odorem, propterea fit ut non omnibus adtribuas sonitus et odores: sic oculis quoniam non omnia cernere quimus, scire licet quaedam tam constare orba colore quam sine odore ullo quaedam sonituque remota, nec minus haec animum cognoscere posse sagacem quam quae sunt aliis rebus privata notare. |