| 1 | Nunc age dicta meo dulci quaesita labore percipe, ne forte haec albis ex alba rearis principiis esse, ante oculos quae candida cernis, aut ea quae nigrant nigro de semine nata; nive alium quemvis quae sunt inbuta colorem, propterea gerere hunc credas, quod materiai corpora consimili sint eius tincta colore; nullus enim color est omnino materiai corporibus, neque par rebus neque denique dispar. |
| 2 | in quae corpora si nullus tibi forte videtur posse animi iniectus fieri, procul avius erras. |
| 3 | nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam dispexere, tamen cognoscant corpora tactu ex ineunte aevo nullo coniuncta colore, scire licet nostrae quoque menti corpora posse vorti in notitiam nullo circum lita fuco. |
| 4 | denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris tangimus, haud ullo sentimus tincta colore. |
| 5 | Quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo. |
| 6 | omnis enim color omnino mutatur in omnis; quod facere haud ullo debent primordia pacto; immutabile enim quiddam superare necessest, ne res ad nihilum redigantur funditus omnes; nam quod cumque suis mutatum finibus exit, continuo hoc mors est illius quod fuit ante. |
| 7 | proinde colore cave contingas semina rerum, ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes. |
| 8 | Praeterea si nulla coloris principiis est reddita natura et variis sunt praedita formis, e quibus omnigenus gignunt variantque colores, propterea magni quod refert, semina quaeque cum quibus et quali positura contineantur et quos inter se dent motus accipiantque, perfacile extemplo rationem reddere possis, cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore, marmoreo fieri possint candore repente, ut mare, cum magni commorunt aequora venti, vertitur in canos candenti marmore fluctus; dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus, materies ubi permixta est illius et ordo principiis mutatus et addita demptaque quaedam, continuo id fieri ut candens videatur et album. |
| 9 | quod si caeruleis constarent aequora ponti seminibus, nullo possent albescere pacto; nam quo cumque modo perturbes caerula quae sint, numquam in marmoreum possunt migrare colorem. |
| 10 | sin alio atque alio sunt semina tincta colore, quae maris efficiunt unum purumque nitorem, ut saepe ex aliis formis variisque figuris efficitur quiddam quadratum unaque figura, conveniebat, ut in quadrato cernimus esse dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti aut alio in quovis uno puroque nitore dissimiles longe inter se variosque colores. |
| 11 | praeterea nihil officiunt obstantque figurae dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra; at varii rerum inpediunt prohibentque colores, quo minus esse uno possit res tota nitore. |
| 12 | Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus principiis rerum non numquam causa colores, occidit, ex albis quoniam non alba creantur, nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex. |
| 13 | quippe etenim multo proclivius exorientur candida de nullo quam nigro nata colore aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet. |