| 1 | Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo lanigerae pecudes et equorum duellica proles buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli ex unoque sitim sedantes flumine aquai dissimili vivont specie retinentque parentum naturam et mores generatim quaeque imitantur. |
| 2 | tanta est in quovis genere herbae materiai dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque. |
| 3 | Hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam ossa cruor venae calor umor viscera nervi constituunt, quae sunt porro distantia longe, dissimili perfecta figura principiorum. |
| 4 | Tum porro quae cumque igni flammata cremantur. |
| 5 | si nil praeterea, tamen haec in corpore tradunt, unde ignem iacere et lumen submittere possint scintillasque agere ac late differre favillam. |
| 6 | cetera consimili mentis ratione peragrans invenies igitur multarum semina rerum corpore celare et varias cohibere figuras. |
| 7 | Denique multa vides, quibus et color et sapor una reddita sunt cum odore in primis pleraque poma. |
| 8 | haec igitur variis debent constare figuris; nidor enim penetrat qua fucus non it in artus, fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur sensibus; ut noscas primis differre figuris. |
| 9 | dissimiles igitur formae glomeramen in unum conveniunt et res permixto semine constant. |
| 10 | Quin etiam passim nostris in versibus ipsis multa elementa vides multis communia verbis, cum tamen inter se versus ac verba necesse est confiteare alia ex aliis constare elementis; non quo multa parum communis littera currat aut nulla inter se duo sint ex omnibus isdem, sed quia non volgo paria omnibus omnia constant. |
| 11 | sic aliis in rebus item communia multa multarum rerum cum sint, primordia rerum dissimili tamen inter se consistere summa possunt; ut merito ex aliis constare feratur humanum genus et fruges arbustaque laeta. |
| 12 | Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est omnia; nam volgo fieri portenta videres, semiferas hominum species existere et altos inter dum ramos egigni corpore vivo multaque conecti terrestria membra marinis, tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras pascere naturam per terras omniparentis. |
| 13 | quorum nil fieri manifestum est, omnia quando seminibus certis certa genetrice creata conservare genus crescentia posse videmus. |
| 14 | scilicet id certa fieri ratione necessust. |
| 15 | nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus corpora discedunt conexaque convenientis efficiunt motus; at contra aliena videmus reicere in terras naturam, multaque caecis corporibus fugiunt e corpore percita plagis, quae neque conecti quoquam potuere neque intus vitalis motus consentire atque imitari. |
| 16 | sed ne forte putes animalia sola teneri legibus his, quaedam ratio res terminat omnis nam vel uti tota natura dissimiles sunt inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest dissimili constare figura principiorum; non quo multa parum simili sint praedita forma, sed quia non volgo paria omnibus omnia constant. |
| 17 | semina cum porro distent, differre necessust intervalla vias conexus pondera plagas concursus motus; quae non animalia solum corpora seiungunt, sed terras ac mare totum secernunt caelumque a terris omne retentant. |