| 1 | Quod quoniam docui, pergam conectere rem quae ex hoc apta fidem ducat, primordia rerum finita variare figurarum ratione. |
| 2 | quod si non ita sit, rursum iam semina quaedam esse infinito debebunt corporis auctu. |
| 3 | namque in eadem una cuiusvis iam brevitate corporis inter se multum variare figurae non possunt. |
| 4 | fac enim minimis e partibus esse corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge; nempe ubi eas partis unius corporis omnis, summa atque ima locans, transmutans dextera laevis, omnimodis expertus eris, quam quisque det ordo formai speciem totius corporis eius, quod super est, si forte voles variare figuras, addendum partis alias erit. |
| 5 | inde sequetur, adsimili ratione alias ut postulet ordo, si tu forte voles etiam variare figuras. |
| 6 | ergo formarum novitatem corporis augmen subsequitur. |
| 7 | quare non est ut credere possis esse infinitis distantia semina formis, ne quaedam cogas inmani maximitate esse, supra quod iam docui non posse probari. |
| 8 | iam tibi barbaricae vestes Meliboeaque fulgens purpura Thessalico concharum tacta colore, aurea pavonum ridenti imbuta lepore saecla novo rerum superata colore iacerent et contemptus odor smyrnae mellisque sapores, et cycnea mele Phoebeaque daedala chordis carmina consimili ratione oppressa silerent; namque aliis aliud praestantius exoreretur. |
| 9 | cedere item retro possent in deteriores omnia sic partis, ut diximus in melioris; namque aliis aliud retro quoque taetrius esset naribus auribus atque oculis orisque sapori. |
| 10 | quae quoniam non sunt, sed rebus reddita certa finis utrimque tenet summam, fateare necessest materiem quoque finitis differe figuris. |
| 11 | denique ab ignibus ad gelidas hiemum usque pruinas finitumst retroque pari ratione remensumst. |
| 12 | omnis enim calor ac frigus mediique tepores interutrasque iacent explentes ordine summam. |
| 13 | ergo finita distant ratione creata, ancipiti quoniam mucroni utrimque notantur, hinc flammis illinc rigidis infesta pruinis. |