| 1 | Perfacile est animi ratione exsolvere nobis quare fulmineus multo penetralior ignis quam noster fluat e taedis terrestribus ortus; dicere enim possis caelestem fulminis ignem subtilem magis e parvis constare figuris atque ideo transire foramina quae nequit ignis noster hic e lignis ortus taedaque creatus. |
| 2 | praeterea lumen per cornum transit, at imber respuitur. |
| 3 | quare, nisi luminis illa minora corpora sunt quam de quibus est liquor almus aquarum? et quamvis subito per colum vina videmus perfluere, at contra tardum cunctatur olivom, aut quia ni mirum maioribus est elementis aut magis hamatis inter se perque plicatis, atque ideo fit uti non tam diducta repente inter se possint primordia singula quaeque singula per cuiusque foramina permanare. |