| 1 | Illud in his rebus non est mirabile, quare, omnia cum rerum primordia sint in motu, summa tamen summa videatur stare quiete, praeter quam siquid proprio dat corpore motus. |
| 2 | omnis enim longe nostris ab sensibus infra primorum natura iacet; qua propter, ubi ipsa cernere iam nequeas, motus quoque surpere debent; praesertim cum, quae possimus cernere, celent saepe tamen motus spatio diducta locorum. |
| 3 | nam saepe in colli tondentes pabula laeta lanigerae reptant pecudes, quo quamque vocantes invitant herbae gemmantes rore recenti, et satiati agni ludunt blandeque coruscant; omnia quae nobis longe confusa videntur et velut in viridi candor consistere colli. |
| 4 | praeterea magnae legiones cum loca cursu camporum complent belli simulacra cientes, fulgor ubi ad caelum se tollit totaque circum aere renidescit tellus supterque virum vi excitur pedibus sonitus clamoreque montes icti reiectant voces ad sidera mundi et circum volitant equites mediosque repente tramittunt valido quatientes impete campos; et tamen est quidam locus altis montibus, unde stare videntur et in campis consistere fulgor. |