| 1 | Nunc locus est, ut opinor, in his illud quoque rebus confirmare tibi, nullam rem posse sua vi corpoream sursum ferri sursumque meare. |
| 2 | ne tibi dent in eo flammarum corpora frudem; sursus enim versus gignuntur et augmina sumunt et sursum nitidae fruges arbustaque crescunt, pondera, quantum in se est, cum deorsum cuncta ferantur. |
| 3 | nec cum subsiliunt ignes ad tecta domorum et celeri flamma degustant tigna trabesque, sponte sua facere id sine vi subiecta putandum est. |
| 4 | quod genus e nostro com missus corpore sanguis emicat exultans alte spargitque cruorem. |
| 5 | nonne vides etiam quanta vi tigna trabesque respuat umor aquae? nam quo magis ursimus altum derecta et magna vi multi pressimus aegre, tam cupide sursum removet magis atque remittit, plus ut parte foras emergant exiliantque. |
| 6 | nec tamen haec, quantum est in se, dubitamus, opinor, quin vacuum per inane deorsum cuncta ferantur. |
| 7 | sic igitur debent flammae quoque posse per auras aeris expressae sursum succedere, quamquam pondera, quantum in se est, deorsum deducere pugnent. |
| 8 | nocturnasque faces caeli sublime volantis nonne vides longos flammarum ducere tractus in quas cumque dedit partis natura meatum? non cadere in terras stellas et sidera cernis? sol etiam caeli de vertice dissipat omnis ardorem in partis et lumine conserit arva; in terras igitur quoque solis vergitur ardor. |
| 9 | transversosque volare per imbris fulmina cernis, nunc hinc nunc illinc abrupti nubibus ignes concursant; cadit in terras vis flammea volgo. |