| 1 | Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi, in medium summae quod dicunt omnia niti atque ideo mundi naturam stare sine ullis ictibus externis neque quoquam posse resolvi summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa, ipsum si quicquam posse in se sistere credis, et quae pondera sunt sub terris omnia sursum nitier in terraque retro requiescere posta, ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus; et simili ratione animalia suppa vagari contendunt neque posse e terris in loca caeli reccidere inferiora magis quam corpora nostra sponte sua possint in caeli templa volare; illi cum videant solem, nos sidera noctis cernere et alternis nobiscum tempora caeli dividere et noctes parilis agitare diebus. |
| 2 | sed vanus stolidis haec * * * amplexi quod habent perv * * * nam medium nihil esse potest * * * infinita; neque omnino, si iam medium sit, possit ibi quicquam consistere * * * quam quavis alia longe ratione * * * omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus, per medium, per non medium, concedere debet aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur. |
| 3 | nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt, ponderis amissa vi possint stare in inani; nec quod inane autem est ulli subsistere debet, quin, sua quod natura petit, concedere pergat. |
| 4 | haud igitur possunt tali ratione teneri res in concilium medii cuppedine victae. |