| 1 | Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis, id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis res putet inmixtas rebus latitare, sed illud apparere unum, cuius sint plurima mixta et magis in promptu primaque in fronte locata. |
| 2 | quod tamen a vera longe ratione repulsumst; conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci robore cum in saxi franguntur, mittere signum sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur. |
| 3 | cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem consimili ratione herbis quoque saepe decebat, et latices dulcis guttas similique sapore mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis, scilicet et glebis terrarum saepe friatis herbarum genera et fruges frondesque videri dispertita inter terram latitare minute, postremo in lignis cinerem fumumque videri, cum praefracta forent, ignisque latere minutos. |
| 4 | quorum nil fieri quoniam manifesta docet res, scire licet non esse in rebus res ita mixtas, verum semina multimodis inmixta latere multarum rerum in rebus communia debent. |
| 5 | 'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis arboribus vicina cacumina summa terantur inter se validis facere id cogentibus austris, donec flammai fulserunt flore coorto'. |
| 6 | scilicet et non est lignis tamen insitus ignis, verum semina sunt ardoris multa, terendo quae cum confluxere, creant incendia silvis. |
| 7 | quod si facta foret silvis abscondita flamma, non possent ullum tempus celarier ignes, conficerent volgo silvas, arbusta cremarent. |
| 8 | iamne vides igitur, paulo quod diximus ante, permagni referre eadem primordia saepe cum quibus et quali positura contineantur et quos inter se dent motus accipiantque, atque eadem paulo inter se mutata creare ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa inter se paulo mutatis sunt elementis, cum ligna atque ignes distincta voce notemus. |
| 9 | Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis si fieri non posse putas, quin materiai corpora consimili natura praedita fingas, hac ratione tibi pereunt primordia rerum: fiet uti risu tremulo concussa cachinnent et lacrimis salsis umectent ora genasque. |