| 1 | Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian quam Grai memorant nec nostra dicere lingua concedit nobis patrii sermonis egestas, sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis. |
| 2 | principio, rerum quam dicit homoeomerian, ossa videlicet e pauxillis atque minutis ossibus hic et de pauxillis atque minutis visceribus viscus gigni sanguenque creari sanguinis inter se multis coeuntibus guttis ex aurique putat micis consistere posse aurum et de terris terram concrescere parvis, ignibus ex ignis, umorem umoribus esse, cetera consimili fingit ratione putatque. |
| 3 | nec tamen esse ulla de parte in rebus inane concedit neque corporibus finem esse secandis. |
| 4 | quare in utraque mihi pariter ratione videtur errare atque illi, supra quos diximus ante. |