| 1 | Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur atque in eas rursum res omnia dissoluuntur, qui magis illa queunt rerum primordia dici quam contra res illorum retroque putari? alternis gignuntur enim mutantque colorem et totam inter se naturam tempore ab omni. |
| 2 | [fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.] sin ita forte putas ignis terraeque coire corpus et aerias auras roremque liquoris, nil in concilio naturam ut mutet eorum, nulla tibi ex illis poterit res esse creata, non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos; quippe suam quicque in coetu variantis acervi naturam ostendet mixtusque videbitur aer cum terra simul et quodam cum rore manere. |
| 3 | at primordia gignundis in rebus oportet naturam clandestinam caecamque adhibere, emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet quo minus esse queat proprie quodcumque creatur. |
| 4 | Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius et primum faciunt ignem se vertere in auras aeris, hinc imbrem gigni terramque creari ex imbri retroque a terra cuncta reverti, umorem primum, post aera, deinde calorem, nec cessare haec inter se mutare, meare a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi. |
| 5 | quod facere haud ullo debent primordia pacto. |
| 6 | immutabile enim quiddam superare necessest, ne res ad nihilum redigantur funditus omnes; nam quod cumque suis mutatum finibus exit, continuo hoc mors est illius quod fuit ante. |
| 7 | quapropter quoniam quae paulo diximus ante in commutatum veniunt, constare necessest ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam, ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis; quin potius tali natura praedita quaedam corpora constituas, ignem si forte crearint, posse eadem demptis paucis paucisque tributis, ordine mutato et motu, facere aeris auras, sic alias aliis rebus mutarier omnis? 'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras aeris e terra res omnis crescere alique; et nisi tempestas indulget tempore fausto imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent, solque sua pro parte fovet tribuitque calorem, crescere non possint fruges arbusta animantis'. |
| 8 | scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur; adiutamur enim dubio procul atque alimur nos certis ab rebus, certis aliae atque aliae res. |
| 9 | ni mirum quia multa modis communia multis multarum rerum in rebus primordia mixta sunt, ideo variis variae res rebus aluntur. |
| 10 | atque eadem magni refert primordia saepe cum quibus et quali positura contineantur et quos inter se dent motus accipiantque; namque eadem caelum mare terras flumina solem constituunt, eadem fruges arbusta animantis, verum aliis alioque modo commixta moventur. |
| 11 | quin etiam passim nostris in versibus ipsis multa elementa vides multis communia verbis, cum tamen inter se versus ac verba necessest confiteare et re et sonitu distare sonanti. |
| 12 | tantum elementa queunt permutato ordine solo; at rerum quae sunt primordia, plura adhibere possunt unde queant variae res quaeque creari. |