| 1 | Quapropter qui materiem rerum esse putarunt ignem atque ex igni summam consistere solo, magno opere a vera lapsi ratione videntur. |
| 2 | Heraclitus init quorum dux proelia primus, clarus ob obscuram linguam magis inter inanis quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt; omnia enim stolidi magis admirantur amantque, inversis quae sub verbis latitantia cernunt, veraque constituunt quae belle tangere possunt auris et lepido quae sunt fucata sonore. |
| 3 | Nam cur tam variae res possent esse, requiro, ex uno si sunt igni puroque creatae? nil prodesset enim calidum denserier ignem nec rare fieri, si partes ignis eandem naturam quam totus habet super ignis haberent. |
| 4 | acrior ardor enim conductis partibus esset, languidior porro disiectis disque supatis. |
| 5 | amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis talibus in causis, ne dum variantia rerum tanta queat densis rarisque ex ignibus esse. |
| 6 | Id quoque: si faciant admixtum rebus inane, denseri poterunt ignes rarique relinqui; sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint et fugitant in rebus inane relinquere purum, ardua dum metuunt, amittunt vera viai nec rursum cernunt exempto rebus inane omnia denseri fierique ex omnibus unum corpus, nil ab se quod possit mittere raptim, aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem, ut videas non e stipatis partibus esse. |
| 7 | Quod si forte alia credunt ratione potesse ignis in coetu stingui mutareque corpus, scilicet ex nulla facere id si parte reparcent, occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor omnis et e nihilo fient quae cumque creantur; nam quod cumque suis mutatum finibus exit, continuo hoc mors est illius quod fuit ante. |
| 8 | proinde aliquid superare necesse est incolume ollis, ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes de nihiloque renata vigescat copia rerum. |
| 9 | Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam sunt, quae conservant naturam semper eandem, quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant naturam res et convertunt corpora sese, scire licet non esse haec ignea corpora rerum. |
| 10 | nil referret enim quaedam decedere, abire atque alia adtribui mutarique ordine quaedam, si tamen ardoris naturam cuncta tenerent; ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet. |
| 11 | verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum concursus motus ordo positura figurae efficiunt ignis mutatoque ordine mutant naturam neque sunt igni simulata neque ulli praeterea rei quae corpora mittere possit sensibus et nostros adiectu tangere tactus. |
| 12 | dicere porro ignem res omnis esse neque ullam rem veram in numero rerum constare nisi ignem, quod facit hic idem, perdelirum esse videtur. |
| 13 | nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat et labefactat eos, unde omnia credita pendent, unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem; credit enim sensus ignem cognoscere vere, cetera non credit, quae nilo clara minus sunt. |
| 14 | quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur; quo referemus enim? quid nobis certius ipsis sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus? Praeterea quare quisquam magis omnia tollat et velit ardoris naturam linquere solam, quam neget esse ignis, aliam tamen esse relinquat? aequa videtur enim dementia dicere utrumque. |