| 1 | Corpora sunt porro partim primordia rerum, partim concilio quae constant principiorum. |
| 2 | sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum. |
| 3 | etsi difficile esse videtur credere quicquam in rebus solido reperiri corpore posse. |
| 4 | transit enim fulmen caeli per saepta domorum clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni dissiliuntque fero ferventi saxa vapore; cum labefactatus rigor auri solvitur aestu, tum glacies aeris flamma devicta liquescit; permanat calor argentum penetraleque frigus, quando utrumque manu retinentes pocula rite sensimus infuso lympharum rore superne. |
| 5 | usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur. |
| 6 | sed quia vera tamen ratio naturaque rerum cogit, ades, paucis dum versibus expediamus esse ea quae solido atque aeterno corpore constent, semina quae rerum primordiaque esse docemus, unde omnis rerum nunc constet summa creata. |
| 7 | Principio quoniam duplex natura duarum dissimilis rerum longe constare repertast, corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur, esse utramque sibi per se puramque necessest. |
| 8 | nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus, corpus ea non est; qua porro cumque tenet se corpus, ea vacuum nequaquam constat inane. |
| 9 | sunt igitur solida ac sine inani corpora prima. |
| 10 | Praeterea quoniam genitis in rebus inanest, materiem circum solidam constare necessest; nec res ulla potest vera ratione probari corpore inane suo celare atque intus habere, si non, quod cohibet, solidum constare relinquas. |
| 11 | id porro nihil esse potest nisi materiai concilium, quod inane queat rerum cohibere. |
| 12 | materies igitur, solido quae corpore constat, esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur. |
| 13 | Tum porro si nil esset quod inane vocaret, omne foret solidum; nisi contra corpora certa essent quae loca complerent quae cumque tenerent omne quod est spatium, vacuum constaret inane. |
| 14 | alternis igitur ni mirum corpus inani distinctum, quoniam nec plenum naviter extat nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa, quae spatium pleno possint distinguere inane. |
| 15 | haec neque dissolui plagis extrinsecus icta possunt nec porro penitus penetrata retexi nec ratione queunt alia temptata labare; id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante. |
| 16 | nam neque conlidi sine inani posse videtur quicquam nec frangi nec findi in bina secando nec capere umorem neque item manabile frigus nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur. |
| 17 | et quo quaeque magis cohibet res intus inane, tam magis his rebus penitus temptata labascit. |
| 18 | ergo si solida ac sine inani corpora prima sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest. |
| 19 | Praeterea nisi materies aeterna fuisset, antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent de nihiloque renata forent quae cumque videmus. |
| 20 | at quoniam supra docui nil posse creari de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari, esse inmortali primordia corpore debent, dissolui quo quaeque supremo tempore possint, materies ut subpeditet rebus reparandis. |
| 21 | sunt igitur solida primordia simplicitate nec ratione queunt alia servata per aevom ex infinito iam tempore res reparare. |