monumenta.ch > Lucretius > v. 173 > v. 1 > v. 219 > v. 136 > v. 246 > v. 1 > v. 509 > v. 121 > v. 160 > v. 195 > v. 1 > v. 549 > v. 185 > v. 205 > v. 143 > v. 80 > v. 204 > v. 1 > v. 776 > v. 261 > v. 102 > v. 273 > v. 110 > v. 228 > v. 96 > v. 146 > v. 443 > v. 199 > v. 217 > v. 146 > v. 90 > v. 110 > v. 288 > v. 235 > v. 62 > v. 350 > v. 136 > v. 551 > v. 182 > v. 91 > v. 323 > v. 176 > v. 380 > v. 54 > v. 680 > v. 379 > v. 769 > v. 262 > v. 535 > v. 1205 > v. 495 > v. 357 > v. 577 > v. 703 > v. 414 > v. 959 > v. 329
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Primus, , v. 238 <<<     >>> v. 370

Lucretius, De Rerum Natura, Primus, v. 329

1 Nec tamen undique corporea stipata tenentur
omnia natura; namque est in rebus inane.
2 quod tibi cognosse in multis erit utile rebus
nec sinet errantem dubitare et quaerere semper
de summa rerum et nostris diffidere dictis.
3 qua propter locus est intactus inane vacansque.
4 quod si non esset, nulla ratione moveri
res possent; namque officium quod corporis exstat,
officere atque obstare, id in omni tempore adesset
omnibus; haud igitur quicquam procedere posset,
principium quoniam cedendi nulla daret res.
5 at nunc per maria ac terras sublimaque caeli
multa modis multis varia ratione moveri
cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,
non tam sollicito motu privata carerent
quam genita omnino nulla ratione fuissent,
undique materies quoniam stipata quiesset.
6 Praeterea quamvis solidae res esse putentur,
hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.
7 in saxis ac speluncis permanat aquarum
liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.
8 dissipat in corpus sese cibus omne animantum;
crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,
quod cibus in totas usque ab radicibus imis
per truncos ac per ramos diffunditur omnis.
9 inter saepta meant voces et clausa domorum
transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa.
10 quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque
transire, haud ulla fieri ratione videres.
11 Denique cur alias aliis praestare videmus
pondere res rebus nihilo maiore figura?
nam si tantundemst in lanae glomere quantum
corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,
corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,
contra autem natura manet sine pondere inanis.
12 ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,
ni mirum plus esse sibi declarat inanis;
at contra gravius plus in se corporis esse
dedicat et multo vacui minus intus habere.
13 est igitur ni mirum id quod ratione sagaci
quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.
Lucretius HOME

dkb241.2v uldVLF30.15 uldVLQ094.10

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik