| 1 | Nec porro augendis rebus spatio foret usus seminis ad coitum, si e nilo crescere possent; nam fierent iuvenes subito ex infantibus parvis e terraque exorta repente arbusta salirent. |
| 2 | quorum nil fieri manifestum est, omnia quando paulatim crescunt, ut par est semine certo, crescentesque genus servant; ut noscere possis quicque sua de materia grandescere alique. |
| 3 | Huc accedit uti sine certis imbribus anni laetificos nequeat fetus submittere tellus nec porro secreta cibo natura animantum propagare genus possit vitamque tueri; ut potius multis communia corpora rebus multa putes esse, ut verbis elementa videmus, quam sine principiis ullam rem existere posse. |
| 4 | Denique cur homines tantos natura parare non potuit, pedibus qui pontum per vada possent transire et magnos manibus divellere montis multaque vivendo vitalia vincere saecla, si non, materies quia rebus reddita certast gignundis, e qua constat quid possit oriri? |