monumenta.ch > Lucretius > v. 173 > v. 1 > v. 219 > v. 136
Lucretius, De Rerum Natura, Liber Primus, , v. 102 <<<     >>> v. 146

Lucretius, De Rerum Natura, Primus, v. 136

1 Nec me animi fallit Graiorum obscura reperta
difficile inlustrare Latinis versibus esse,
multa novis verbis praesertim cum sit agendum
propter egestatem linguae et rerum novitatem;
sed tua me virtus tamen et sperata voluptas
suavis amicitiae quemvis efferre laborem
suadet et inducit noctes vigilare serenas
quaerentem dictis quibus et quo carmine demum
clara tuae possim praepandere lumina menti,
res quibus occultas penitus convisere possis.
Lucretius HOME

dkb241.1v uldVLF30.10 uldVLQ094.8