Lucanus, Bellum civile, Liber V
| 1 | Sic alterna duces bellorum vulnera passos |
| 2 | in Macetum terras miscens adversa secundis |
| 3 | servavit fortuna pares. iam sparserat Haemo |
| 4 | bruma nives gelidoque cadens Atlantis Olympo, |
| 5 | instabatque dies qui dat nova nomina fastis |
| 6 | quique colit primus ducentem tempora Ianum. |
| 7 | dum tamen emeriti remanet pars ultima iuris |
| 8 | consul uterque vagos belli per munia patres |
| 9 | elicit Epirum. peregrina ac sordida sedes |
| 10 | Romanos cepit proceres, secretaque rerum |
| 11 | hospes in externis audivit curia tectis. |
| 12 | nam quis castra vocet tot strictas iure securis, |
| 13 | tot fasces? docuit populos venerabilis ordo |
| 14 | non Magni partes sed Magnum in partibus esse. |
| 15 | ut primum maestum tenuere silentia coetum, |
| 16 | Lentulus e celsa sublimis sede profatur. |
| 17 | 'indole si dignum Latia, si sanguine prisco |
| 18 | robur inest animis, non qua tellure coacti |
| 19 | quamque procul tectis captae sedeamus ab urbis |
| 20 | cernite, sed vestrae faciem cognoscite turbae, |
| 21 | cunctaque iussuri primum hoc decernite, patres, |
| 22 | quod regnis populisque liquet, nos esse senatum. |
| 23 | nam vel Hyperboreae plaustrum glaciale sub Ursae |
| 24 | vel plaga qua torrens claususque vaporibus axis |
| 25 | nec patitur noctes nec iniquos crescere soles, |
| 26 | si fortuna ferat, rerum nos summa sequetur |
| 27 | imperiumque comes. Tarpeia sede perusta |
| 28 | Gallorum facibus Veiosque habitante Camillo |
| 29 | illic Roma fuit. non umquam perdidit ordo |
| 30 | mutato sua iura solo. maerentia tecta |
| 31 | Caesar habet vacuasque domos legesque silentis |
| 32 | clausaque iustitio tristi fora; curia solos |
| 33 | illa videt patres plena quos urbe fugavit: |
| 34 | ordine de tanto quisquis non exulat hic est. |
| 35 | ignaros scelerum longaque in pace quietos |
| 36 | bellorum primus sparsit furor: omnia rursus |
| 37 | membra loco redeunt. en, totis viribus orbis |
| 38 | Hesperiam pensant superi: iacet hostis in undis |
| 39 | obrutus Illyricis, Libyae squalentibus arvis |
| 40 | Curio Caesarei cecidit pars magna senatus. |
| 41 | tollite signa, duces, fatorum inpellite cursum, |
| 42 | spem vestram praestate deis, fortunaque tantos |
| 43 | det vobis animos quantos fugientibus hostem |
| 44 | causa dabat. nostrum exhausto ius clauditur anno: |
| 45 | vos, quorum finem non est sensura potestas, |
| 46 | consulite in medium, patres, Magnumque iubete |
| 47 | esse ducem. ' laeto nomen clamore senatus |
| 48 | excipit et Magno fatum patriaeque suumque |
| 49 | inposuit. tunc in reges populosque merentis |
| 50 | sparsus honor, pelagique potens Phoebeia donis |
| 51 | exornata Rhodos gelidique inculta iuventus |
| 52 | Taygeti, fama veteres laudantur Athenae, |
| 53 | Massiliaeque suae donatur libera Phocis; |
| 54 | tum Sadalam fortemque Cotyn fidumque per arma |
| 55 | Deiotarum et gelidae dominum Rhascypolin orae |
| 56 | conlaudant, Libyamque iubent auctore senatu |
| 57 | sceptrifero parere Iubae. pro tristia fata! |
| 58 | et tibi, non fidae gentis dignissime regno, |
| 59 | fortunae, Ptolemaee, pudor crimenque deorum, |
| 60 | cingere Pellaeo pressos diademate crinis |
| 61 | permissum. saevum in populos puer accipis ensem, |
| 62 | atque utinam in populos! donata est regia Lagi, |
| 63 | accessit Magni iugulus, regnumque sorori |
| 64 | ereptum est soceroque nefas. iam turba soluto |
| 65 | arma petit coetu; quae cum populique ducesque |
| 66 | casibus incertis et caeca sorte pararent, |
| 67 | solus in ancipites metuit descendere Martis |
| 68 | Appius eventus, finemque expromere rerum |
| 69 | sollicitat superos multosque obducta per annos |
| 70 | Delphica fatidici reserat penetralia Phoebi. |
| 71 | Hesperio tantum quantum summotus Eoo |
| 72 | cardine Parnasos gemino petit aethera colle, |
| 73 | mons Phoebo Bromioque sacer, cui numine mixto |
| 74 | Delphica Thebanae referunt trieterica Bacchae. |
| 75 | hoc solum fluctu terras mergente cacumen |
| 76 | eminuit pontoque fuit discrimen et astris. |
| 77 | tu quoque vix summam, seductus ab aequore, rupem |
| 78 | extuleras, unoque iugo, Parnase, latebas. |
| 79 | ultor ibi expulsae, premeret cum viscera partus, |
| 80 | matris adhuc rudibus Paean Pythona sagittis |
| 81 | explicuit, cum regna Themis tripodasque teneret. |
| 82 | ut vidit Paean vastos telluris hiatus |
| 83 | divinam spirare fidem ventosque loquaces |
| 84 | exhalare solum, sacris se condidit antris, |
| 85 | incubuitque adyto vates ibi factus Apollo. |
| 86 | quis latet hic superum? quod numen ab aethere pressum |
| 87 | dignatur caecas inclusum habitare cavernas? |
| 88 | quis terram caeli patitur deus, omnia cursus |
| 89 | aeterni secreta tenens mundoque futuri |
| 90 | conscius, ac populis sese proferre paratus |
| 91 | contactumque ferens hominis, magnusque potensque, |
| 92 | sive canit fatum seu, quod iubet ille canendo, |
| 93 | fit fatum? forsan, terris inserta regendis |
| 94 | aere libratum vacuo quae sustinet orbem, |
| 95 | totius pars magna Iovis Cirrhaea per antra |
| 96 | exit et aetherio trahitur conexa Tonanti. |
| 97 | hoc ubi virgineo conceptum est pectore numen, |
| 98 | humanam feriens animam sonat oraque vatis |
| 99 | solvit, ceu Siculus flammis urguentibus Aetnam |
| 100 | undat apex, Campana fremens ceu saxa vaporat |
| 101 | conditus Inarimes aeterna mole Typhoeus. |
| 102 | hoc tamen expositum cunctis nullique negatum |
| 103 | numen ab humani solum se labe furoris |
| 104 | vindicat. haud illic tacito mala vota susurro |
| 105 | concipiunt, nam fixa canens mutandaque nulli |
| 106 | mortales optare vetat; iustisque benignus |
| 107 | saepe dedit sedem totas mutantibus urbes, |
| 108 | ut Tyriis, dedit ille minas inpellere belli, |
| 109 | ut Salaminiacum meminit mare; sustulit iras |
| 110 | telluris sterilis monstrato fine, resolvit |
| 111 | aera tabificum. non ullo saecula dono |
| 112 | nostra carent maiore deum, quam Delphica sedes |
| 113 | quod siluit, postquam reges timuere futura |
| 114 | et superos vetuere loqui. nec voce negata |
| 115 | Cirrhaeae maerent vates, templique fruuntur |
| 116 | iustitio. nam, siqua deus sub pectora venit, |
| 117 | numinis aut poena est mors inmatura recepti |
| 118 | aut pretium; quippe stimulo fluctuque furoris |
| 119 | conpages humana labat, pulsusque deorum |
| 120 | concutiunt fragiles animas. sic tempore longo |
| 121 | inmotos tripodas vastaeque silentia rupis |
| 122 | Appius Hesperii scrutator ad ultima fati |
| 123 | sollicitat. iussus sedes laxare verendas |
| 124 | antistes pavidamque deis inmittere vatem |
| 125 | Castalios circum latices nemorumque recessus |
| 126 | Phemonoen errore vagam curisque vacantem |
| 127 | corripuit cogitque fores inrumpere templi. |
| 128 | limine terrifico metuens consistere Phoebas |
| 129 | absterrere ducem noscendi ardore futura |
| 130 | cassa fraude parat. 'quid spes' ait 'inproba veri |
| 131 | te, Romane, trahit? muto Parnasos hiatu |
| 132 | conticuit pressitque deum, seu spiritus istas |
| 133 | destituit fauces mundique in devia versum |
| 134 | duxit iter, seu, barbarica cum lampade Python |
| 135 | arsit, in inmensas cineres abiere cavernas |
| 136 | et Phoebi tenuere viam, seu sponte deorum |
| 137 | Cirrha silet farique sat est arcana futuri |
| 138 | carmina longaevae vobis conmissa Sibyllae, |
| 139 | seu Paean solitus templis arcere nocentis, |
| 140 | ora quibus solvat, nostro non invenit aevo. ' |
| 141 | virginei patuere doli, fecitque negatis |
| 142 | numinibus metus ipse fidem. tum torta priores |
| 143 | stringit vitta comas, crinesque in terga solutos |
| 144 | candida Phocaica conplectitur infula lauro. |
| 145 | haerentem dubiamque premens in templa sacerdos |
| 146 | inpulit. illa pavens adyti penetrale remoti |
| 147 | fatidicum prima templorum in parte resistit |
| 148 | atque deum simulans sub pectore ficta quieto |
| 149 | verba refert, nullo confusae murmure vocis |
| 150 | instinctam sacro mentem testata furore, |
| 151 | haud aeque laesura ducem cui falsa canebat |
| 152 | quam tripodas Phoebique fidem. non rupta trementi |
| 153 | verba sono nec vox antri conplere capacis |
| 154 | sufficiens spatium nulloque horrore comarum |
| 155 | excussae laurus inmotaque limina templi |
| 156 | securumque nemus veritam se credere Phoebo |
| 157 | prodiderant. sensit tripodas cessare furensque |
| 158 | Appius 'et nobis meritas dabis, impia, poenas |
| 159 | et superis, quos fingis, ' ait 'nisi mergeris antris |
| 160 | deque orbis trepidi tanto consulta tumultu |
| 161 | desinis ipsa loqui'. tandem conterrita virgo |
| 162 | confugit ad tripodas vastisque adducta cavernis |
| 163 | haesit et insueto concepit pectore numen, |
| 164 | quod non exhaustae per tot iam saecula rupis |
| 165 | spiritus ingessit vati; tandemque potitus |
| 166 | pectore Cirrhaeo non umquam plenior artus |
| 167 | Phoebados inrupit Paean mentemque priorem |
| 168 | expulit atque hominem toto sibi cedere iussit |
| 169 | pectore. bacchatur demens aliena per antrum |
| 170 | colla ferens, vittasque dei Phoebeaque serta |
| 171 | erectis discussa comis per inania templi |
| 172 | ancipiti cervice rotat spargitque vaganti |
| 173 | obstantis tripodas magnoque exaestuat igne |
| 174 | iratum te, Phoebe, ferens. nec verbere solo |
| 175 | uteris et stimulis flammasque in viscera mergis: |
| 176 | accipit et frenos, nec tantum prodere vati |
| 177 | quantum scire licet. venit aetas omnis in unam |
| 178 | congeriem, miserumque premunt tot saecula pectus, |
| 179 | tanta patet rerum series, atque omne futurum |
| 180 | nititur in lucem, vocemque petentia fata |
| 181 | luctantur; non prima dies, non ultima mundi, |
| 182 | non modus Oceani, numerus non derat harenae. |
| 183 | qualis in Euboico vates Cumana recessu |
| 184 | indignata suum multis servire furorem |
| 185 | gentibus ex tanta fatorum strage superba |
| 186 | excerpsit Romana manu, sic plena laborat |
| 187 | Phemonoe Phoebo, dum te, consultor operti |
| 188 | Castalia tellure dei, vix invenit, Appi, |
| 189 | inter fata diu quaerens tam magna latentem. |
| 190 | spumea tum primum rabies vaesana per ora |
| 191 | effluit et gemitus et anhelo clara meatu |
| 192 | murmura, tum maestus vastis ululatus in antris |
| 193 | extremaeque sonant domita iam virgine voces: |
| 194 | 'effugis ingentes, tanti discriminis expers, |
| 195 | bellorum, Romane, minas, solusque quietem |
| 196 | Euboici vasta lateris convalle tenebis'. |
| 197 | cetera suppressit faucesque obstruxit Apollo. |
| 198 | custodes tripodes fatorum arcanaque mundi |
| 199 | tuque, potens veri Paean nullumque futuri |
| 200 | a superis celate diem, suprema ruentis |
| 201 | imperii caesosque duces et funera regum |
| 202 | et tot in Hesperio conlapsas sanguine gentis |
| 203 | cur aperire times? an nondum numina tantum |
| 204 | decrevere nefas et adhuc dubitantibus astris |
| 205 | Pompei damnare caput tot fata tenentur? |
| 206 | vindicis an gladii facinus poenasque furorum |
| 207 | regnaque ad ultores iterum redeuntia Brutos, |
| 208 | ut peragat fortuna, taces? tum pectore vatis |
| 209 | inpactae cessere fores, expulsaque templis |
| 210 | prosiluit; perstat rabies, nec cuncta locutae |
| 211 | quem non emisit, superest deus. illa feroces |
| 212 | torquet adhuc oculos totoque vagantia caelo |
| 213 | lumina, nunc vultu pavido, nunc torva minaci; |
| 214 | stat numquam facies; rubor igneus inficit ora |
| 215 | liventisque genas; nec, qui solet esse timenti, |
| 216 | terribilis sed pallor inest; nec fessa quiescunt |
| 217 | corda, sed, ut tumidus Boreae post flamina pontus |
| 218 | rauca gemit, sic muta levant suspiria vatem. |
| 219 | dumque a luce sacra, qua vidit fata, refertur |
| 220 | ad vulgare iubar mediae venere tenebrae. |
| 221 | inmisit Stygiam Paean in viscera Lethen, |
| 222 | quae raperet secreta deum. tum pectore verum |
| 223 | fugit et ad Phoebi tripodas rediere futura, |
| 224 | vixque refecta cadit. nec te vicinia leti |
| 225 | territat ambiguis frustratum sortibus, Appi; |
| 226 | iure sed incerto mundi subsidere regnum |
| 227 | Chalcidos Euboicae vana spe rapte parabas. |
| 228 | heu demens, nullum belli sentire fragorem, |
| 229 | tot mundi caruisse malis, praestare deorum |
| 230 | excepta quis Morte potest? secreta tenebis |
| 231 | litoris Euboici memorando condite busto, |
| 232 | qua maris angustat fauces saxosa Carystos |
| 233 | et, tumidis infesta colit quae numina, Rhamnus, |
| 234 | artatus rapido fervet qua gurgite pontus |
| 235 | Euripusque trahit, cursum mutantibus undis, |
| 236 | Chalcidicas puppes ad iniquam classibus Aulin. |
| 237 | interea domitis Caesar remeabat Hiberis |
| 238 | victrices aquilas alium laturus in orbem, |
| 239 | cum prope fatorum tantos per prospera cursus |
| 240 | avertere dei. nullo nam Marte subactus |
| 241 | intra castrorum timuit tentoria ductor |
| 242 | perdere successus scelerum, cum paene fideles |
| 243 | per tot bella manus satiatae sanguine tandem |
| 244 | destituere ducem, seu maesto classica paulum |
| 245 | intermissa sono claususque et frigidus ensis |
| 246 | expulerat belli furias, seu, praemia miles |
| 247 | dum maiora petit, damnat causamque ducemque |
| 248 | et scelere inbutos etiamnunc venditat enses. |
| 249 | haud magis expertus discrimine Caesar in ullo est |
| 250 | quam non e stabili tremulo sed culmine cuncta |
| 251 | despiceret staretque super titubantia fultus. |
| 252 | tot raptis truncus manibus gladioque relictus |
| 253 | paene suo, qui tot gentis in bella trahebat, |
| 254 | scit non esse ducis strictos sed militis enses. |
| 255 | non pavidum iam murmur erat nec pectore tecto |
| 256 | ira latens; nam quae dubias constringere mentes |
| 257 | causa solet, dum quisque pavet, quibus ipse timori est, |
| 258 | seque putat solum regnorum iniusta gravari, |
| 259 | haud retinet. quippe ipsa metus exsolverat audax |
| 260 | turba suos: quidquid multis peccatur inultum est. |
| 261 | effudere minas. 'liceat discedere, Caesar, |
| 262 | a rabie scelerum. quaeris terraque marique |
| 263 | his ferrum iugulis animasque effundere viles |
| 264 | quolibet hoste paras; partem tibi Gallia nostri |
| 265 | eripuit, partem duris Hispania bellis, |
| 266 | pars iacet Hesperia, totoque exercitus orbe |
| 267 | te vincente perit. terris fudisse cruorem |
| 268 | quid iuvat Arctois Rhodano Rhenoque subactis? |
| 269 | tot mihi pro bellis bellum civile dedisti. |
| 270 | cepimus expulso patriae cum tecta senatu, |
| 271 | quos hominum vel quos licuit spoliare deorum? |
| 272 | imus in omne nefas manibus ferroque nocentes, |
| 273 | paupertate pii. finis quis quaeritur armis? |
| 274 | quid satis est, si Roma parum est? iam respice canos |
| 275 | invalidasque manus et inanis cerne lacertos. |
| 276 | usus abit vitae, bellis consumpsimus aevum: |
| 277 | ad mortem dimitte senes. en inproba vota: |
| 278 | non duro liceat morientia caespite membra |
| 279 | ponere, non anima galeam fugiente ferire |
| 280 | atque oculos morti clausuram quaerere dextram, |
| 281 | coniugis inlabi lacrimis, unique paratum |
| 282 | scire rogum; liceat morbis finire senectam; |
| 283 | sit praeter gladios aliquod sub Caesare fatum. |
| 284 | quid velut ignaros ad quae portenta paremur |
| 285 | spe trahis? usque adeo soli civilibus armis |
| 286 | nescimus cuius sceleris sit maxima merces? |
| 287 | nil actum est bellis, si nondum conperit istas |
| 288 | omnia posse manus. nec fas nec vincula iuris |
| 289 | hoc audere vetant: Rheni mihi Caesar in undis |
| 290 | dux erat, hic socius; facinus quos inquinat aequat. |
| 291 | adde quod ingrato meritorum iudice virtus |
| 292 | nostra perit: quidquid gerimus fortuna vocatur. |
| 293 | nos fatum sciat esse suum. licet omne deorum |
| 294 | obsequium speres, irato milite, Caesar, |
| 295 | pax erit. ' haec fatus totis discurrere castris |
| 296 | coeperat infestoque ducem deposcere vultu. |
| 297 | sic eat, o superi: quando pietasque fidesque |
| 298 | destituunt moresque malos sperare relictum est, |
| 299 | finem civili faciat discordia bello. |
| 300 | quem non ille ducem potuit terrere tumultus? |
| 301 | fata sed in praeceps solitus demittere Caesar |
| 302 | fortunamque suam per summa pericula gaudens |
| 303 | exercere venit; nec dum desaeviat ira |
| 304 | expectat: medios properat temptare furores. |
| 305 | non illis urbes spoliandaque templa negasset |
| 306 | Tarpeiamque Iovis sedem matresque senatus |
| 307 | passurasque infanda nurus. vult omnia certe |
| 308 | a se saeva peti, vult praemia Martis amari; |
| 309 | militis indomiti tantum mens sana timetur. |
| 310 | non pudet, heu, Caesar, soli tibi bella placere |
| 311 | iam manibus damnata tuis? hos ante pigebit |
| 312 | sanguinis? his ferri grave ius erit, ipse per omne |
| 313 | fasque nefasque rues? lassare et disce sine armis |
| 314 | posse pati; liceat scelerum tibi ponere finem. |
| 315 | saeve, quid insequeris? quid iam nolentibus instas? |
| 316 | bellum te civile fugit. stetit aggere fulti |
| 317 | caespitis intrepidus vultu meruitque timeri |
| 318 | non metuens, atque haec ira dictante profatur: |
| 319 | 'qui modo in absentem vultu dextraque furebas, |
| 320 | miles, habes nudum promptumque ad vulnera pectus. |
| 321 | hic fuge, si belli finis placet, ense relicto. |
| 322 | detegit inbelles animas nil fortiter ausa |
| 323 | seditio tantumque fugam meditata iuventus |
| 324 | ac ducis invicti rebus lassata secundis. |
| 325 | vadite meque meis ad bella relinquite fatis. |
| 326 | invenient haec arma manus, vobisque repulsis |
| 327 | tot reddet Fortuna viros quot tela vacabunt. |
| 328 | anne fugam Magni tanta cum classe secuntur |
| 329 | Hesperiae gentes, nobis victoria turbam |
| 330 | non dabit, inpulsi tantum quae praemia belli |
| 331 | auferat et vestri rapta mercede laboris |
| 332 | lauriferos nullo comitetur vulnere currus? |
| 333 | vos despecta senes exhaustaque sanguine turba |
| 334 | cernetis nostros iam plebs Romana triumphos. |
| 335 | Caesaris an cursus vestrae sentire putatis |
| 336 | damnum posse fugae? veluti, si cuncta minentur |
| 337 | flumina quos miscent pelago subducere fontes, |
| 338 | non magis ablatis umquam descenderit aequor, |
| 339 | quam nunc crescit, aquis. an vos momenta putatis |
| 340 | ulla dedisse mihi? numquam sic cura deorum |
| 341 | se premet, ut vestrae morti vestraeque saluti |
| 342 | fata vacent: procerum motus haec cuncta secuntur; |
| 343 | humanum paucis vivit genus. orbis Hiberi |
| 344 | horror et Arctoi nostro sub nomine miles |
| 345 | Pompeio certe fugeres duce. fortis in armis |
| 346 | Caesareis Labienus erat: nunc transfuga vilis |
| 347 | cum duce praelato terras atque aequora lustrat. |
| 348 | nec melior mihi vestra fides, si bella nec hoste |
| 349 | nec duce me geritis. quisquis mea signa relinquens |
| 350 | non Pompeianis tradit sua partibus arma, |
| 351 | hic numquam vult esse meus. sunt ista profecto |
| 352 | curae castra deis, qui me committere tantis |
| 353 | non nisi mutato voluerunt milite bellis. |
| 354 | heu, quantum Fortuna umeris iam pondere fessis |
| 355 | amolitur onus! sperantis omnia dextras |
| 356 | exarmare datur, quibus hic non sufficit orbis: |
| 357 | iam certe mihi bella geram. discedite castris, |
| 358 | tradite nostra viris ignavi signa Quirites. |
| 359 | at paucos, quibus haec rabies auctoribus arsit, |
| 360 | non Caesar sed poena tenet. procumbite terra |
| 361 | infidumque caput feriendaque tendite colla. |
| 362 | et tu, quo solo stabunt iam robore castra, |
| 363 | tiro rudis, specta poenas et disce ferire, |
| 364 | disce mori. ' tremuit saeva sub voce minantis |
| 365 | vulgus iners, unumque caput tam magna iuventus |
| 366 | privatum factura timet, velut ensibus ipsis |
| 367 | imperet invito moturus milite ferrum. |
| 368 | ipse pavet ne tela sibi dextraeque negentur |
| 369 | ad scelus hoc Caesar: vicit patientia saevi |
| 370 | spem ducis, et iugulos, non tantum praestitit ensis. |
| 371 | nil magis adsuetas sceleri quam perdere mentis |
| 372 | atque perire tenet. tam diri foederis ictu |
| 373 | parta quies, poenaque redit placata iuventus. |
| 374 | Brundisium decumis iubet hanc attingere castris |
| 375 | et cunctas revocare rates quas avius Hydrus |
| 376 | antiquosque Taras secretaque litora Leucae, |
| 377 | quas recipit Salpina palus et subdita Sipus |
| 378 | montibus, Ausoniam qua torquens frugifer oram |
| 379 | Delmatico Boreae Calabroque obnoxius Austro |
| 380 | Apulus Hadriacas exit Garganus in undas. |
| 381 | ipse petit trepidam tutus sine milite Romam |
| 382 | iam doctam servire togae, populoque precanti |
| 383 | scilicet indulgens summo dictator honori |
| 384 | contigit et laetos fecit se consule fastos. |
| 385 | namque omnis voces, per quas iam tempore tanto |
| 386 | mentimur dominis, haec primum repperit aetas |
| 387 | qua, sibi ne ferri ius ullum, Caesar, abesset, |
| 388 | Ausonias voluit gladiis miscere secures |
| 389 | addidit et fasces aquilis et nomen inane |
| 390 | imperii rapiens signavit tempora digna |
| 391 | maesta nota; nam quo melius Pharsalicus annus |
| 392 | consule notus erit? fingit sollemnia Campus |
| 393 | et non admissae dirimit suffragia plebis |
| 394 | decantatque tribus et vana versat in urna. |
| 395 | nec caelum servare licet: tonat augure surdo, |
| 396 | et laetae iurantur aves bubone sinistro. |
| 397 | inde perit primum quondam veneranda potestas |
| 398 | iuris inops; tantum careat ne nomine tempus |
| 399 | menstruus in fastos distinguit saecula consul. |
| 400 | nec non Iliacae numen quod praesidet Albae, |
| 401 | haud meritum Latio sollemnia sacra subacto, |
| 402 | vidit flammifera confectas nocte Latinas. |
| 403 | inde rapit cursus et, quae piger Apulus arva |
| 404 | deseruit rastris et inerti tradidit herbae, |
| 405 | ocior et caeli flammis et tigride feta |
| 406 | transcurrit, curvique tenens Minoia tecta |
| 407 | Brundisii clausas ventis brumalibus undas |
| 408 | invenit et pavidas hiberno sidere classes. |
| 409 | turpe duci visum rapiendi tempora belli |
| 410 | in segnes exisse moras, portuque teneri |
| 411 | dum pateat tutum vel non felicibus aequor. |
| 412 | expertis animos pelagi sic robore conplet: |
| 413 | 'fortius hiberni flatus caelumque fretumque, |
| 414 | cum cepere, tenent, quam quos incumbere certos |
| 415 | perfida nubiferi vetat inconstantia veris. |
| 416 | nec maris anfractus lustrandaque litora nobis, |
| 417 | sed recti fluctus soloque Aquilone secandi. |
| 418 | hic utinam summi curvet carchesia mali |
| 419 | incumbatque furens et Graia ad moenia perflet, |
| 420 | ne Pompeiani Phaeacum e litore toto |
| 421 | languida iactatis conprendant carbasa remis. |
| 422 | rumpite quae retinent felices vincula proras: |
| 423 | iam dudum nubes et saevas perdimus undas.' |
| 424 | sidera prima poli Phoebo labente sub undas |
| 425 | exierant et luna suas iam fecerat umbras, |
| 426 | cum pariter solvere rates, totosque rudentes |
| 427 | laxavere sinus et flexo navita cornu |
| 428 | obliquat laevo pede carbasa summaque pandens |
| 429 | sipara velorum perituras colligit auras. |
| 430 | vix primum levior propellere lintea ventus |
| 431 | incipit exiguumque tument, et reddita malo |
| 432 | in mediam cecidere ratem, terraque relicta |
| 433 | non valet ipsa sequi puppes quae vexerat aura. |
| 434 | aequora lenta iacent, alto torpore ligatae |
| 435 | pigrius inmotis haesere paludibus undae. |
| 436 | sic stat iners Scythicas astringens Bosporos undas, |
| 437 | cum glacie retinente fretum non inpulit Hister, |
| 438 | inmensumque gelu tegitur mare; conprimit unda |
| 439 | deprendit quascumque rates, nec pervia velis |
| 440 | aequora frangit eques, fluctuque latente sonantem |
| 441 | orbita migrantis scindit Maeotida Bessi. |
| 442 | saeva quies pelagi, maestoque ignava profundo |
| 443 | stagna iacentis aquae; veluti deserta regente |
| 444 | aequora natura cessant, pontusque vetustas |
| 445 | oblitus servare vices non commeat aestu, |
| 446 | non horrore tremit, non solis imagine vibrat. |
| 447 | casibus innumeris fixae patuere carinae. |
| 448 | illinc infestae classes et inertia tonsis |
| 449 | aequora moturae, gravis hinc languore profundi |
| 450 | obsessis ventura fames. nova vota timori |
| 451 | sunt inventa novo, fluctus nimiasque precari |
| 452 | ventorum vires, dum se torpentibus unda |
| 453 | excutiat stagnis et sit mare. nubila nusquam |
| 454 | undarumque minae; caelo languente fretoque |
| 455 | naufragii spes omnis abit. sed nocte fugata |
| 456 | laesum nube dies iubar extulit imaque sensim |
| 457 | concussit pelagi movitque Ceraunia nautis. |
| 458 | inde rapi coepere rates atque aequora classem |
| 459 | curva sequi, quae iam vento fluctuque secundo |
| 460 | lapsa Palaestinas uncis confixit harenas. |
| 461 | prima duces iunctis vidit consistere castris |
| 462 | tellus, quam volucer Genusus, quam mollior Hapsus |
| 463 | circumeunt ripis. Hapso gestare carinas |
| 464 | causa palus, leni quam fallens egerit unda; |
| 465 | at Genusum nunc sole nives nunc imbre solutae |
| 466 | praecipitant. neuter longo se gurgite lassat, |
| 467 | sed minimum terrae vicino litore novit. |
| 468 | hoc fortuna loco tantae duo nomina famae |
| 469 | conposuit, miserique fuit spes inrita mundi |
| 470 | posse duces parva campi statione diremptos |
| 471 | admotum damnare nefas; nam cernere vultus |
| 472 | et voces audire datur, multosque per annos |
| 473 | dilectus tibi, Magne, socer post pignora tanta, |
| 474 | sanguinis infausti subolem mortemque nepotum, |
| 475 | te nisi Niliaca propius non vidit harena. |
| 476 | Caesaris attonitam miscenda ad proelia mentem |
| 477 | ferre moras scelerum partes iussere relictae. |
| 478 | ductor erat cunctis audax Antonius armis |
| 479 | iam tum civili meditatus Leucada bello. |
| 480 | illum saepe minis Caesar precibusque morantem |
| 481 | evocat. 'o mundi tantorum causa laborum, |
| 482 | quid superos et fata tenes? sunt cetera cursu |
| 483 | acta meo, summam rapti per prospera belli |
| 484 | te poscit fortuna manum. non rupta vadosis |
| 485 | Syrtibus incerto Libye nos dividit aestu. |
| 486 | numquid inexperto tua credimus arma profundo |
| 487 | inque novos traheris casus? ignave, venire |
| 488 | te Caesar, non ire iubet. prior ipse per hostes |
| 489 | percussi medios alieni iuris harenas: |
| 490 | tu mea castra times? pereuntia tempora fati |
| 491 | conqueror, in ventos inpendo vota fretumque. |
| 492 | ne retine dubium cupientis ire per aequor: |
| 493 | si bene nota mihi est, ad Caesaris arma iuventus |
| 494 | naufragio venisse volet. iam voce doloris |
| 495 | utendum est: non ex aequo divisimus orbem; |
| 496 | Epirum Caesarque tenet totusque senatus, |
| 497 | Ausoniam tu solus habes. ' his terque quaterque |
| 498 | vocibus excitum postquam cessare videbat, |
| 499 | dum se desse deis ac non sibi numina credit, |
| 500 | sponte per incautas audet temptare tenebras |
| 501 | quod iussi timuere fretum, temeraria prono |
| 502 | expertus cessisse deo, fluctusque verendos |
| 503 | classibus exigua sperat superare carina. |
| 504 | solverat armorum fessas nox languida curas, |
| 505 | parva quies miseris, in quorum pectora somno |
| 506 | dat vires fortuna minor; iam castra silebant, |
| 507 | tertia iam vigiles commoverat hora secundos: |
| 508 | Caesar sollicito per vasta silentia gressu |
| 509 | vix famulis audenda parat, cunctisque relictis |
| 510 | sola placet Fortuna comes. tentoria postquam |
| 511 | egressus vigilum somno cedentia membra |
| 512 | transsiluit questus tacite, quod fallere posset, |
| 513 | litora curva legit, primisque invenit in undis |
| 514 | rupibus exesis haerentem fune carinam. |
| 515 | rectorem dominumque ratis secura tenebat |
| 516 | haud procul inde domus, non ullo robore fulta |
| 517 | sed sterili iunco cannaque intexta palustri |
| 518 | et latus inversa nudum munita phaselo. |
| 519 | haec Caesar bis terque manu quassantia tectum |
| 520 | limina commovit. molli consurgit Amyclas |
| 521 | quem dabat alga toro. 'quisnam mea naufragus' inquit |
| 522 | 'tecta petit, aut quem nostrae fortuna coegit |
| 523 | auxilium sperare casae? ' sic fatus ab alto |
| 524 | aggere iam tepidae sublato fune favillae |
| 525 | scintillam tenuem commotos pavit in ignes, |
| 526 | securus belli: praedam civilibus armis |
| 527 | scit non esse casas. o vitae tuta facultas |
| 528 | pauperis angustique lares! o munera nondum |
| 529 | intellecta deum! quibus hoc contingere templis |
| 530 | aut potuit muris, nullo trepidare tumultu |
| 531 | Caesarea pulsante manu? tum poste recluso |
| 532 | dux ait 'expecta votis maiora modestis |
| 533 | spesque tuas laxa, iuvenis: si iussa secutus |
| 534 | me vehis Hesperiam, non ultra cuncta carinae |
| 535 | debebis manibusque inopem duxisse senectam. |
| 536 | ne cessa praebere deo tua fata volenti |
| 537 | angustos opibus subitis inplere penates.' |
| 538 | sic fatur, quamquam plebeio tectus amictu, |
| 539 | indocilis privata loqui. tum pauper Amyclas |
| 540 | 'multa quidem prohibent nocturno credere ponto. |
| 541 | nam sol non rutilas deduxit in aequora nubes |
| 542 | concordesque tulit radios: Noton altera Phoebi, |
| 543 | altera pars Borean diducta luce vocabat. |
| 544 | orbe quoque exhaustus medio languensque recessit |
| 545 | spectantis oculos infirmo lumine passus. |
| 546 | lunaque non gracili surrexit lucida cornu |
| 547 | aut orbis medii puros exesa recessus, |
| 548 | nec duxit recto tenuata cacumina cornu, |
| 549 | ventorumque notam rubuit; tum lurida pallens |
| 550 | ora tulit vultu sub nubem tristis ituro. |
| 551 | sed mihi nec motus nemorum nec litoris ictus |
| 552 | nec placet incertus qui provocat aequora delphin, |
| 553 | aut siccum quod mergus amat, quodque ausa volare |
| 554 | ardea sublimis pinnae confisa natanti, |
| 555 | quodque caput spargens undis, velut occupet imbrem, |
| 556 | instabili gressu metitur litora cornix. |
| 557 | sed, si magnarum poscunt discrimina rerum, |
| 558 | haud dubitem praebere manus: vel litora tangam |
| 559 | iussa, vel hoc potius pelagus flatusque negabunt.' |
| 560 | haec fatur, solvensque ratem dat carbasa ventis; |
| 561 | ad quorum motus non solum lapsa per altum |
| 562 | aera dispersos traxere cadentia sulcos |
| 563 | sidera, sed summis etiam quae fixa tenentur |
| 564 | astra polis sunt visa quati. niger inficit horror |
| 565 | terga maris, longo per multa volumina tractu |
| 566 | aestuat unda minax, flatusque incerta futuri |
| 567 | turbida testantur conceptos aequora ventos. |
| 568 | tum rector trepidae fatur ratis 'aspice saevum |
| 569 | quanta paret pelagus: Zephyros intendat an Austros |
| 570 | incertum est; puppem dubius ferit undique pontus. |
| 571 | nubibus et caelo Notus est; si murmura ponti |
| 572 | consulimus, Cori veniet mare. gurgite tanto |
| 573 | nec ratis Hesperias tanget nec naufragus oras: |
| 574 | desperare viam et vetitos convertere cursus |
| 575 | sola salus. liceat vexata litora puppe |
| 576 | prendere, ne longe nimium sit proxima tellus.' |
| 577 | fisus cuncta sibi cessura pericula Caesar |
| 578 | 'sperne minas' inquit 'pelagi ventoque furenti |
| 579 | trade sinum. Italiam si caelo auctore recusas |
| 580 | me pete. sola tibi causa est haec iusta timoris, |
| 581 | vectorem non nosse tuum, quem numina numquam |
| 582 | destituunt, de quo male tunc fortuna meretur |
| 583 | cum post vota venit. medias perrumpe procellas |
| 584 | tutela secure mea. caeli iste fretique, |
| 585 | non puppis nostrae labor est: hanc Caesare pressam |
| 586 | a fluctu defendet onus. nec longa furori |
| 587 | ventorum saevo dabitur mora: proderit undis |
| 588 | ista ratis. ne flecte manum, fuge proxima velis |
| 589 | litora; tum Calabro portu te crede potitum |
| 590 | cum iam non poterit puppi nostraeque saluti |
| 591 | altera terra dari. quid tanta strage paretur |
| 592 | ignoras: quaerit pelagi caelique tumultu |
| 593 | quod praestet Fortuna mihi. ' non plura locuto |
| 594 | avolsit laceros percussa puppe rudentis |
| 595 | turbo rapax fragilemque super volitantia malum |
| 596 | vela tulit; sonuit victis conpagibus alnus. |
| 597 | inde ruunt toto concita pericula mundo. |
| 598 | primus ab oceano caput exeris Atlanteo, |
| 599 | Core, movens aestus. iam te tollente furebat |
| 600 | pontus et in scopulos totas erexerat undas: |
| 601 | occurrit gelidus Boreas pelagusque retundit, |
| 602 | et dubium pendet, vento cui concidat, aequor. |
| 603 | sed Scythici vicit rabies Aquilonis et undas |
| 604 | torsit et abstrusas penitus vada fecit harenas. |
| 605 | nec perfert pontum Boreas ad saxa, suumque |
| 606 | in fluctus Cori frangit mare, motaque possunt |
| 607 | aequora subductis etiam concurrere ventis. |
| 608 | non Euri cessasse minas, non imbribus atrum |
| 609 | Aeolii iacuisse Notum sub carcere saxi |
| 610 | crediderim; cunctos solita de parte ruentis |
| 611 | defendisse suas violento turbine terras, |
| 612 | sic pelagus mansisse loco. nam priva procellis |
| 613 | aequora rapta ferunt; Aegaeas transit in undas |
| 614 | Tyrrhenum, sonat Ionio vagus Hadria ponto. |
| 615 | a quotiens frustra pulsatos aequore montis |
| 616 | obruit ille dies! quam celsa cacumina pessum |
| 617 | tellus victa dedit! non ullo litore surgunt |
| 618 | tam validi fluctus, alioque ex orbe voluti |
| 619 | a magno venere mari, mundumque coercens |
| 620 | monstriferos agit unda sinus. sic rector Olympi |
| 621 | cuspide fraterna lassatum in saecula fulmen |
| 622 | adiuvit, regnoque accessit terra secundo, |
| 623 | cum mare convoluit gentes, cum litora Tethys |
| 624 | noluit ulla pati caelo contenta teneri. |
| 625 | tum quoque tanta maris moles crevisset in astra |
| 626 | ni superum rector pressisset nubibus undas. |
| 627 | non caeli nox illa fuit: latet obsitus aer |
| 628 | infernae pallore domus nimbisque gravatus |
| 629 | deprimitur, fluctusque in nubibus accipit imbrem. |
| 630 | lux etiam metuenda perit, nec fulgura currunt |
| 631 | clara, sed obscurum nimbosus dissilit aer. |
| 632 | tum superum convexa tremunt atque arduus axis |
| 633 | intonuit motaque poli conpage laborant. |
| 634 | extimuit natura chaos; rupisse videntur |
| 635 | concordes elementa moras rursusque redire |
| 636 | nox manes mixtura deis. spes una salutis, |
| 637 | quod tanta mundi nondum periere ruina. |
| 638 | quantum Leucadio placidus de vertice pontus |
| 639 | despicitur, tantum nautae videre trementes |
| 640 | fluctibus e summis praeceps mare; cumque tumentes |
| 641 | rursus hiant undae vix eminet aequore malus. |
| 642 | nubila tanguntur velis et terra carina. |
| 643 | nam pelagus, qua parte sedet, non celat harenas |
| 644 | exhaustum in cumulos, omnisque in fluctibus unda est. |
| 645 | artis opem vicere metus, nescitque magister |
| 646 | quam frangat, cui cedat aquae. discordia ponti |
| 647 | succurrit miseris, fluctusque evertere puppem |
| 648 | non valet in fluctum: victum latus unda repellens |
| 649 | erigit, atque omni surgit ratis ardua vento. |
| 650 | non humilem Sasona vadis {non litora curvae |
| 651 | Thessaliae saxosa pavent} oraeque malignos |
| 652 | Ambraciae portus, scopulosa Ceraunia nautae |
| 653 | summa timent. credit iam digna pericula Caesar |
| 654 | fatis esse suis. 'quantusne evertere' dixit |
| 655 | 'me superis labor est, parva quem puppe sedentem |
| 656 | tam magno petiere mari! si gloria leti |
| 657 | est pelago donata mei bellisque negamur, |
| 658 | intrepidus quamcumque datis mihi, numina, mortem |
| 659 | accipiam. licet ingentis abruperit actus |
| 660 | festinata dies fatis, sat magna peregi. |
| 661 | Arctoas domui gentes, inimica subegi |
| 662 | arma metu, vidit Magnum mihi Roma secundum, |
| 663 | iussa plebe tuli fasces per bella negatos; |
| 664 | nulla meis aberit titulis Romana potestas, |
| 665 | nec sciet hoc quisquam nisi tu, quae sola meorum |
| 666 | conscia votorum es, me, quamvis plenus honorum |
| 667 | et dictator eam Stygias et consul ad umbras, |
| 668 | privatum, Fortuna, mori. mihi funere nullo |
| 669 | est opus, o superi: lacerum retinete cadaver |
| 670 | fluctibus in mediis, desint mihi busta rogusque, |
| 671 | dum metuar semper terraque expecter ab omni.' |
| 672 | haec fatum decumus, dictu mirabile, fluctus |
| 673 | invalida cum puppe levat, nec rursus ab alto |
| 674 | aggere deiecit pelagi sed pertulit unda |
| 675 | scruposisque angusta vacant ubi litora saxis |
| 676 | inposuit terrae. pariter tot regna, tot urbes |
| 677 | fortunamque suam tacta tellure recepit. |
| 678 | sed non tam remeans Caesar iam luce propinqua |
| 679 | quam tacita sua castra fuga comitesque fefellit. |
| 680 | circumfusa duci flevit gemituque suorum |
| 681 | et non ingratis incessit turba querellis. |
| 682 | 'quo te, dure, tulit virtus temeraria, Caesar, |
| 683 | aut quae nos viles animas in fata relinquens |
| 684 | invitis spargenda dabas tua membra procellis? |
| 685 | cum tot in hac anima populorum vita salusque |
| 686 | pendeat et tantus caput hoc sibi fecerit orbis, |
| 687 | saevitia est voluisse mori. nullusne tuorum |
| 688 | emeruit comitum fatis non posse superstes |
| 689 | esse tuis? cum te raperet mare, corpora segnis |
| 690 | nostra sopor tenuit. pudet, heu! tibi causa petendae |
| 691 | haec fuit Hesperiae, visum est quod mittere quemquam |
| 692 | tam saevo crudele mari. sors ultima rerum |
| 693 | in dubios casus et prona pericula morti |
| 694 | praecipitare solet: mundi iam summa tenentem |
| 695 | permisisse mari tantum! quid numina lassas? |
| 696 | sufficit ad fatum belli favor iste laborque |
| 697 | Fortunae, quod te nostris inpegit harenis? |
| 698 | hine usus placuere deum, non rector ut orbis |
| 699 | nec dominus rerum, sed felix naufragus esses?' |
| 700 | talia iactantis discussa nocte serenus |
| 701 | oppressit cum sole dies, fessumque tumentis |
| 702 | conposuit pelagus ventis patientibus undas. |
| 703 | nec non Hesperii lassatum fluctibus aequor |
| 704 | ut videre duces, purumque insurgere caelo |
| 705 | fracturum pelagus Borean, solvere carinas. |
| 706 | quas ventus doctaeque pari moderamine dextrae |
| 707 | permixtas habuere diu, latumque per aequor, |
| 708 | ut terrestre, coit consertis puppibus agmen. |
| 709 | sed nox saeva modum venti velique tenorem |
| 710 | eripuit nautis excussitque ordine puppes. |
| 711 | Strymona sic gelidum bruma pellente relinquunt |
| 712 | poturae te, Nile, grues, primoque volatu |
| 713 | effingunt varias casu monstrante figuras; |
| 714 | mox, ubi percussit tensas Notus altior alas, |
| 715 | confusos temere inmixtae glomerantur in orbes, |
| 716 | et turbata perit dispersis littera pinnis. |
| 717 | cum primum redeunte die violentior aer |
| 718 | puppibus incubuit Phoebeo concitus ortu, |
| 719 | praetereunt frustra temptati litora Lissi |
| 720 | Nymphaeumque tenent: nudas Aquilonibus undas |
| 721 | succedens Boreae iam portum fecerat Auster. |
| 722 | undique conlatis in robur Caesaris armis |
| 723 | summa videns duri Magnus discrimina Martis |
| 724 | iam castris instare suis seponere tutum |
| 725 | coniugii decrevit onus Lesboque remota |
| 726 | te procul a saevi strepitu, Cornelia, belli |
| 727 | occulere. heu, quantum mentes dominatur in aequas |
| 728 | iusta Venus! dubium trepidumque ad proelia, Magne, |
| 729 | te quoque fecit amor; quod nolles stare sub ictu |
| 730 | fortunae quo mundus erat Romanaque fata, |
| 731 | coniunx sola fuit. mentem iam verba paratam |
| 732 | destituunt, blandaeque iuvat ventura trahentem |
| 733 | indulgere morae et tempus subducere fatis. |
| 734 | nocte sub extrema pulso torpore quietis |
| 735 | dum fovet amplexu gravidum Cornelia curis |
| 736 | pectus et aversi petit oscula grata mariti, |
| 737 | umentis mirata genas percussaque caeco |
| 738 | vulnere non audet flentem deprendere Magnum. |
| 739 | ille gemens 'non nunc vita mihi dulcior, ' inquit |
| 740 | 'cum taedet vitae, laeto sed tempore, coniunx, |
| 741 | venit maesta dies et quam nimiumque parumque |
| 742 | distulimus; iam totus adest in proelia Caesar. |
| 743 | cedendum est bellis, quorum tibi tuta latebra |
| 744 | Lesbos erit. desiste preces temptare: negavi |
| 745 | iam mihi. non longos a me patiere recessus; |
| 746 | praecipites aderunt casus: properante ruina |
| 747 | summa cadunt. satis est audisse pericula Magni; |
| 748 | meque tuus decepit amor, civilia bella |
| 749 | si spectare potes. nam me iam Marte parato |
| 750 | securos cepisse pudet cum coniuge somnos, |
| 751 | eque tuo, quatiunt miserum cum classica mundum, |
| 752 | surrexisse sinu. vereor civilibus armis |
| 753 | Pompeium nullo tristem committere damno. |
| 754 | tutior interea populis et tutior omni |
| 755 | rege late, positamque procul fortuna mariti |
| 756 | non tota te mole premat. si numina nostras |
| 757 | inpulerint acies, maneat pars optima Magni, |
| 758 | sitque mihi, si fata prement victorque cruentus, |
| 759 | quo fugisse velim. ' vix tantum infirma dolorem |
| 760 | cepit, et attonito cesserunt pectore sensus. |
| 761 | tandem vox maestas potuit proferre querellas. |
| 762 | 'nil mihi de fatis thalami superisque relictum est, |
| 763 | Magne, queri: nostros non rumpit funus amores |
| 764 | nec diri fax summa rogi, sed sorte frequenti |
| 765 | plebeiaque nimis careo dimissa marito. |
| 766 | hostis ad adventum rumpamus foedera taedae, |
| 767 | placemus socerum. sic est tibi cognita, Magne, |
| 768 | nostra fides? credisne aliquid mihi tutius esse |
| 769 | quam tibi? non olim casu pendemus ab uno? |
| 770 | fulminibus me, saeve, iubes tantaeque ruinae |
| 771 | absentem praestare caput? secura videtur |
| 772 | sors tibi, cum facias etiamnunc vota, perisse? |
| 773 | ut nolim servire malis sed morte parata |
| 774 | te sequar ad manes, feriat dum maesta remotas |
| 775 | fama procul terras, vivam tibi nempe superstes. |
| 776 | adde quod adsuescis fatis tantumque dolorem, |
| 777 | crudelis, me ferre doces. ignosce fatenti, |
| 778 | posse pati timeo. quod si sunt vota, deisque |
| 779 | audior, eventus rerum sciet ultima coniunx. |
| 780 | sollicitam rupes iam te victore tenebunt, |
| 781 | et puppem quae fata feret tam laeta timebo. |
| 782 | nec solvent audita metus mihi prospera belli, |
| 783 | cum vacuis proiecta locis a Caesare possim |
| 784 | vel fugiente capi. notescent litora clari |
| 785 | nominis exilio, positaque ibi coniuge Magni |
| 786 | quis Mytilenaeas poterit nescire latebras? |
| 787 | hoc precor extremum: si nil tibi victa relinquent |
| 788 | tutius arma fuga, cum te commiseris undis, |
| 789 | quolibet infaustam potius deflecte carinam: |
| 790 | litoribus quaerere meis. sic fata relictis |
| 791 | exiluit stratis amens tormentaque nulla |
| 792 | vult differre mora. non maesti pectora Magni |
| 793 | sustinet amplexu dulci, non colla tenere, |
| 794 | extremusque perit tam longi fructus amoris, |
| 795 | praecipitantque suos luctus, neuterque recedens |
| 796 | sustinuit dixisse vale, vitamque per omnem |
| 797 | nulla fuit tam maesta dies; nam cetera damna |
| 798 | durata iam mente malis firmaque tulerunt. |
| 799 | labitur infelix manibusque excepta suorum |
| 800 | fertur ad aequoreas, ac se prosternit, harenas, |
| 801 | litoraque ipsa tenet, tandemque inlata carinaest. |
| 802 | non sic infelix patriam portusque reliquit |
| 803 | Hesperios, saevi premerent cum Caesaris arma. |
| 804 | fida comes Magni vadit duce sola relicto |
| 805 | Pompeiumque fugit. quae nox tibi proxima venit, |
| 806 | insomnis; viduo tum primum frigida lecto |
| 807 | atque insueta quies uni, nudumque marito |
| 808 | non haerente latus. somno quam saepe gravata |
| 809 | deceptis uacuum manibus conplexa cubile est |
| 810 | atque oblita fugae quaesivit nocte maritum! |
| 811 | nam quamvis flamma tacitas urente medullas |
| 812 | non iuvat in toto corpus iactae cubili: |
| 813 | servatur pars illa tori. caruisse timebat |
| 814 | Pompeio; sed non superi tam laeta parabant: |
| 815 | instabat miserae, Magnum quae redderet, hora. |