Lucanus, Bellum civile, Liber II
| 1 | Iamque irae patuere deum manifestaque belli |
| 2 | signa dedit mundus legesque et foedera rerum |
| 3 | praescia monstrifero vertit natura tumultu |
| 4 | indixitque nefas. cur hanc tibi, rector Olympi, |
| 5 | sollicitis visum mortalibus addere curam, |
| 6 | noscant venturas ut dira per omina clades? |
| 7 | sive parens rerum, cum primum informia regna |
| 8 | materiamque rudem flamma cedente recepit, |
| 9 | fixit in aeternum causas, qua cuncta coercet |
| 10 | se quoque lege tenens, et saecula iussa ferentem |
| 11 | fatorum inmoto divisit limite mundum, |
| 12 | sive nihil positum est, sed fors incerta vagatur |
| 13 | fertque refertque vices et habet mortalia casus, |
| 14 | sit subitum quodcumque paras; sit caeca futuri |
| 15 | mens hominum fati; liceat sperare timenti. |
| 16 | ergo, ubi concipiunt quantis sit cladibus orbi |
| 17 | constatura fides superum, ferale per urbem |
| 18 | iustitium; latuit plebeio tectus amictu |
| 19 | omnis honos, nullos comitata est purpura fasces. |
| 20 | tum questus tenuere suos magnusque per omnis |
| 21 | erravit sine voce dolor. sic funere primo |
| 22 | attonitae tacuere domus, cum corpora nondum |
| 23 | conclamata iacent nec mater crine soluto |
| 24 | exigit ad saevos famularum bracchia planctus, |
| 25 | sed cum membra premit fugiente rigentia vita |
| 26 | vultusque exanimes oculosque in morte minaces, |
| 27 | necdum est ille dolor nec iam metus: incubat amens |
| 28 | miraturque malum. cultus matrona priores |
| 29 | deposuit maestaeque tenent delubra catervae: |
| 30 | hae lacrimis sparsere deos, hae pectora duro |
| 31 | adflixere solo, lacerasque in limine sacro |
| 32 | attonitae fudere comas votisque vocari |
| 33 | adsuetas crebris feriunt ululatibus aures. |
| 34 | nec cunctae summi templo iacuere Tonantis: |
| 35 | divisere deos, et nullis defuit aris |
| 36 | invidiam factura parens. quarum una madentis |
| 37 | scissa genas, planctu liventis atra lacertos, |
| 38 | 'nunc', ait 'o miserae, contundite pectora, matres, |
| 39 | nunc laniate comas neve hunc differte dolorem |
| 40 | et summis servate malis. nunc flere potestas |
| 41 | dum pendet fortuna ducum: cum vicerit alter |
| 42 | gaudendum est. ' his se stimulis dolor ipse lacessit. |
| 43 | nec non bella viri diversaque castra petentes |
| 44 | effundunt iustas in numina saeva querellas. |
| 45 | 'o miserae sortis, quod non in Punica nati |
| 46 | tempora Cannarum fuimus Trebiaeque iuventus. |
| 47 | non pacem petimus, superi: date gentibus iras, |
| 48 | nunc urbes excite feras; coniuret in arma |
| 49 | mundus, Achaemeniis decurrant Medica Susis |
| 50 | agmina, Massageten Scythicus non adliget Hister, |
| 51 | fundat ab extremo flavos Aquilone Suebos |
| 52 | Albis et indomitum Rheni caput; omnibus hostes |
| 53 | reddite nos populis: civile avertite bellum. |
| 54 | hinc Dacus, premat inde Getes; occurrat Hiberis |
| 55 | alter, ad Eoas hic vertat signa pharetras; |
| 56 | nulla vacet tibi, Roma, manus. vel, perdere nomen |
| 57 | si placet Hesperium, superi, conlatus in ignes |
| 58 | plurimus ad terram per fulmina decidat aether. |
| 59 | saeve parens, utrasque simul partesque ducesque, |
| 60 | dum nondum meruere, feri. tantone novorum |
| 61 | proventu scelerum quaerunt uter imperet urbi? |
| 62 | vix tanti fuerat civilia bella movere |
| 63 | ut neuter. ' talis pietas peritura querellas |
| 64 | egerit. at miseros angit sua cura parentes, |
| 65 | oderuntque gravis vivacia fata senectae |
| 66 | servatosque iterum bellis civilibus annos. |
| 67 | atque aliquis magno quaerens exempla timori |
| 68 | 'non alios' inquit 'motus tum fata parabant |
| 69 | cum post Teutonicos victor Libycosque triumphos |
| 70 | exul limosa Marius caput abdidit ulva. |
| 71 | stagna avidi texere soli laxaeque paludes |
| 72 | depositum, Fortuna, tuum; mox vincula ferri |
| 73 | exedere senem longusque in carcere paedor. |
| 74 | consul et eversa felix moriturus in urbe |
| 75 | poenas ante dabat scelerum. mors ipsa refugit |
| 76 | saepe virum, frustraque hosti concessa potestas |
| 77 | sanguinis invisi, primo qui caedis in actu |
| 78 | deriguit ferrumque manu torpente remisit. |
| 79 | viderat inmensam tenebroso in carcere lucem |
| 80 | terribilisque deos scelerum Mariumque futurum, |
| 81 | audieratque pavens "fas haec contingere non est |
| 82 | colla tibi; debet multas hic legibus aevi |
| 83 | ante suam mortes: vanum depone furorem." |
| 84 | si libet ulcisci deletae funera gentis, |
| 85 | hunc, Cimbri, servate senem. non ille favore |
| 86 | numinis, ingenti superum protectus ab ira, |
| 87 | vir ferus et Romam cupienti perdere fato |
| 88 | sufficiens. idem pelago delatus iniquo |
| 89 | hostilem in terram vacuisque mapalibus actus |
| 90 | nuda triumphati iacuit per regna Iugurthae |
| 91 | et Poenos pressit cineres. solacia fati |
| 92 | Carthago Mariusque tulit, pariterque iacentes |
| 93 | ignovere deis. Libycas ibi colligit iras. |
| 94 | ut primum fortuna redit, servilia solvit |
| 95 | agmina, conflato saevas ergastula ferro |
| 96 | exeruere manus. nulli gestanda dabantur |
| 97 | signa ducis, nisi qui scelerum iam fecerat usum |
| 98 | adtuleratque in castra nefas. pro fata, quis ille, |
| 99 | quis fuit ille dies, Marius quo moenia victor |
| 100 | corripuit, quantoque gradu mors saeva cucurrit! |
| 101 | nobilitas cum plebe perit, lateque vagatus |
| 102 | ensis, et a nullo revocatum pectore ferrum. |
| 103 | stat cruor in templis multaque rubentia caede |
| 104 | lubrica saxa madent. nulli sua profuit aetas: |
| 105 | non senis extremum piguit vergentibus annis |
| 106 | praecepisse diem, nec primo in limine vitae |
| 107 | infantis miseri nascentia rumpere fata. |
| 108 | crimine quo parvi caedem potuere mereri? |
| 109 | sed satis est iam posse mori. trahit ipse furoris |
| 110 | impetus, et visum lenti quaesisse nocentem. |
| 111 | in numerum pars magna perit, rapuitque cruentus |
| 112 | victor ab ignota vultus cervice recisos |
| 113 | dum vacua pudet ire manu. spes una salutis |
| 114 | oscula pollutae fixisse trementia dextrae. |
| 115 | mille licet gladii mortis nova signa sequantur, |
| 116 | degener o populus, vix saecula longa decorum |
| 117 | sic meruisse viris, nedum breve dedecus aevi |
| 118 | et vitam dum Sulla redit. cui funera vulgi |
| 119 | flere vacet? vix te sparsum per viscera, Baebi, |
| 120 | innumeras inter carpentis membra coronae |
| 121 | discessisse manus, aut te, praesage malorum |
| 122 | Antoni, cuius laceris pendentia canis |
| 123 | ora ferens miles festae rorantia mensae |
| 124 | inposuit. truncos laceravit Fimbria Crassos; |
| 125 | saeva tribunicio maduerunt robora tabo. |
| 126 | te quoque neclectum violatae, Scaevola, Vestae |
| 127 | ante ipsum penetrale deae semperque calentis |
| 128 | mactavere focos; parvom set fessa senectus |
| 129 | sanguinis effudit iugulo flammisque pepercit. |
| 130 | septimus haec sequitur repetitis fascibus annus. |
| 131 | ille fuit vitae Mario modus, omnia passo |
| 132 | quae peior fortuna potest, atque omnibus uso |
| 133 | quae melior, mensoque hominis quid fata paterent. |
| 134 | iam quot apud Sacri cecidere cadavera Portum |
| 135 | aut Collina tulit stratas quot porta catervas, |
| 136 | tum cum paene caput mundi rerumque potestas |
| 137 | mutavit translata locum, Romanaque Samnis |
| 138 | ultra Caudinas speravit vulnera Furcas! |
| 139 | Sulla quoque inmensis accessit cladibus ultor. |
| 140 | ille quod exiguum restabat sanguinis urbi |
| 141 | hausit; dumque nimis iam putria membra recidit |
| 142 | excessit medicina modum, nimiumque secuta est, |
| 143 | qua morbi duxere, manus. periere nocentes, |
| 144 | sed cum iam soli possent superesse nocentes. |
| 145 | tum data libertas odiis, resolutaque legum |
| 146 | frenis ira ruit. non uni cuncta dabantur |
| 147 | sed fecit sibi quisque nefas: semel omnia victor |
| 148 | iusserat. infandum domini per viscera ferrum |
| 149 | exegit famulus, nati maduere paterno |
| 150 | sanguine, certatum est cui cervix caesa parentis |
| 151 | cederet, in fratrum ceciderunt praemia fratres. |
| 152 | busta repleta fuga, permixtaque viva sepultis |
| 153 | corpora, nec populum latebrae cepere ferarum. |
| 154 | hic laqueo fauces elisaque guttura fregit, |
| 155 | hic se praecipiti iaculatus pondere dura |
| 156 | dissiluit percussus humo, mortesque cruento |
| 157 | victori rapuere suas; hic robora busti |
| 158 | exstruit ipse sui necdum omni sanguine fuso |
| 159 | desilit in flammas et, dum licet, occupat ignes. |
| 160 | colla ducum pilo trepidam gestata per urbem |
| 161 | et medio congesta foro: cognoscitur illic |
| 162 | quidquid ubique iacet. scelerum non Thracia tantum |
| 163 | vidit Bistonii stabulis pendere tyranni, |
| 164 | postibus Antaei Libye, nec Graecia maerens |
| 165 | tot laceros artus Pisaea flevit in aula. |
| 166 | cum iam tabe fluunt confusaque tempore multo |
| 167 | amisere notas, miserorum dextra parentum |
| 168 | colligit et pavido subducit cognita furto. |
| 169 | meque ipsum memini, caesi deformia fratris |
| 170 | ora rogo cupidum vetitisque inponere flammis, |
| 171 | omnia Sullanae lustrasse cadavera pacis |
| 172 | perque omnis truncos, cum qua cervice recisum |
| 173 | conveniat, quaesisse, caput. quid sanguine manes |
| 174 | placatos Catuli referam? cum victima tristis |
| 175 | inferias Marius forsan nolentibus umbris |
| 176 | pendit inexpleto non fanda piacula busto, |
| 177 | cum laceros artus aequataque vulnera membris |
| 178 | vidimus et toto quamvis in corpore caeso |
| 179 | nil animae letale datum, moremque nefandae |
| 180 | dirum saevitiae, pereuntis parcere morti. |
| 181 | avolsae cecidere manus exsectaque lingua |
| 182 | palpitat et muto uacuum ferit aera motu. |
| 183 | hic aures, alius spiramina naris aduncae |
| 184 | amputat, ille cavis evolvit sedibus orbes |
| 185 | ultimaque effodit spectatis lumina membris. |
| 186 | vix erit ulla fides tam saevi criminis, unum |
| 187 | tot poenas cepisse caput. sic mole ruinae |
| 188 | fracta sub ingenti miscentur pondere membra, |
| 189 | nec magis informes veniunt ad litora trunci |
| 190 | qui medio periere freto. quid perdere fructum |
| 191 | iuvit et, ut vilem, Marii confundere vultum? |
| 192 | ut scelus hoc Sullae caedesque ostensa placeret |
| 193 | agnoscendus erat. vidit Fortuna colonos |
| 194 | Praenestina suos cunctos simul ense recepto |
| 195 | unius populum pereuntem tempore mortis. |
| 196 | tum flos Hesperiae, Latii iam sola iuventus, |
| 197 | concidit et miserae maculavit ovilia Romae. |
| 198 | tot simul infesto iuvenes occumbere leto |
| 199 | saepe fames pelagique furor subitaeque ruinae |
| 200 | aut terrae caelique lues aut bellica clades, |
| 201 | numquam poena fuit. densi vix agmina vulgi |
| 202 | inter et exangues inmissa morte catervas |
| 203 | victores movere manus; vix caede peracta |
| 204 | procumbunt, dubiaque labant cervice; sed illos |
| 205 | magna premit strages peraguntque cadavera partem |
| 206 | caedis: viva graves elidunt corpora trunci. |
| 207 | intrepidus tanti sedit securus ab alto |
| 208 | spectator sceleris: miseri tot milia vulgi |
| 209 | non timuit iussisse mori. congesta recepit |
| 210 | omnia Tyrrhenus Sullana cadavera gurges. |
| 211 | in fluvium primi cecidere, in corpora summi. |
| 212 | praecipites haesere rates, et strage cruenta |
| 213 | interruptus aquae fluxit prior amnis in aequor, |
| 214 | ad molem stetit unda sequens. iam sanguinis alti |
| 215 | vis sibi fecit iter campumque effusa per omnem |
| 216 | praecipitique ruens Tiberina in flumina rivo |
| 217 | haerentis adiuvit aquas; nec iam alveus amnem |
| 218 | nec retinent ripae, redditque cadavera campo. |
| 219 | tandem Tyrrhenas vix eluctatus in undas |
| 220 | sanguine caeruleum torrenti dividit aequor. |
| 221 | hisne salus rerum, felix his Sulla vocari, |
| 222 | his meruit tumulum medio sibi tollere Campo? |
| 223 | haec rursus patienda manent, hoc ordine belli |
| 224 | ibitur, hic stabit civilibus exitus armis. |
| 225 | quamquam agitant graviora metus, multumque coitur |
| 226 | humani generis maiore in proelia damno. |
| 227 | exulibus Mariis bellorum maxima merces |
| 228 | Roma recepta fuit, nec plus victoria Sullae |
| 229 | praestitit invisas penitus quam tollere partes: |
| 230 | hos alio, Fortuna, vocas, olimque potentes |
| 231 | concurrunt. neuter civilia bella moveret |
| 232 | contentus quo Sulla fuit. ' sic maesta senectus |
| 233 | praeteritique memor flebat metuensque futuri. |
| 234 | at non magnanimi percussit pectora Bruti |
| 235 | terror et in tanta pavidi formidine motus |
| 236 | pars populi lugentis erat, set nocte sopora, |
| 237 | Parrhasis obliquos Helice cum verteret axes, |
| 238 | atria cognati pulsat non ampla Catonis. |
| 239 | invenit insomni volventem publica cura |
| 240 | fata virum casusque urbis cunctisque timentem |
| 241 | securumque sui, farique his vocibus orsus: |
| 242 | 'omnibus expulsae terris olimque fugatae |
| 243 | virtutis iam sola fides, quam turbine nullo |
| 244 | excutiet fortuna tibi, tu mente labantem |
| 245 | derige me, dubium certo tu robore firma. |
| 246 | namque alii Magnum vel Caesaris arma sequantur, |
| 247 | dux Bruto Cato solus erit. pacemne tueris |
| 248 | inconcussa tenens dubio vestigia mundo, |
| 249 | an placuit ducibus scelerum populique furentis |
| 250 | cladibus inmixtum civile absolvere bellum? |
| 251 | quemque suae rapiunt scelerata in proelia causae: |
| 252 | hos polluta domus legesque in pace timendae, |
| 253 | hos ferro fugienda fames mundique ruinae |
| 254 | permiscenda fides. nullum furor egit in arma; |
| 255 | castra petunt magna victi mercede: tibi uni |
| 256 | per se bella placent? quid tot durare per annos |
| 257 | profuit inmunem corrupti moribus aevi? |
| 258 | hoc solum longae pretium virtutis habebis: |
| 259 | accipient alios, facient te bella nocentem. |
| 260 | ne tantum, o superi, liceat feralibus armis, |
| 261 | has etiam movisse manus. nec pila lacertis |
| 262 | missa tuis caeca telorum in nube ferentur: |
| 263 | ne tanta in cassum virtus eat, ingeret omnis |
| 264 | se belli fortuna tibi. quis nolet in isto |
| 265 | ense mori, quamvis alieno vulnere labens, |
| 266 | et scelus esse tuum? melius tranquilla sine armis |
| 267 | otia solus ages, sicut caelestia semper |
| 268 | inconcussa suo volvuntur sidera lapsu. |
| 269 | fulminibus propior terrae succenditur aer, |
| 270 | imaque telluris ventos tractusque coruscos |
| 271 | flammarum accipiunt; nubes excedit Olympus. |
| 272 | lege deum minimas rerum discordia turbat, |
| 273 | pacem magna tenent. quam laetae Caesaris aures |
| 274 | accipient tantum venisse in proelia civem! |
| 275 | nam praelata suis numquam diversa dolebit |
| 276 | castra ducis Magni. nimium placet ipse Catoni, |
| 277 | si bellum civile placet. pars magna senatus |
| 278 | et duce privato gesturus proelia consul |
| 279 | sollicitant proceresque alii; quibus adde Catonem |
| 280 | sub iuga Pompei, toto iam liber in orbe |
| 281 | solus Caesar erit. quod si pro legibus arma |
| 282 | ferre iuvat patriis libertatemque tueri |
| 283 | nunc neque Pompei Brutum neque Caesaris hostem, |
| 284 | post bellum victoris habes. ' sic fatur; at illi |
| 285 | arcano sacras reddit Cato pectore voces. |
| 286 | 'summum, Brute, nefas civilia bella fatemur, |
| 287 | sed quo fata trahunt virtus secura sequetur. |
| 288 | crimen erit superis et me fecisse nocentem. |
| 289 | sidera quis mundumque velit spectare cadentem |
| 290 | expers ipse metus? quis, cum ruat arduus aether, |
| 291 | terra labet mixto coeuntis pondere mundi, |
| 292 | complossas tenuisse manus? gentesne furorem |
| 293 | Hesperium ignotae Romanaque bella sequentur |
| 294 | diductique fretis alio sub sidere reges, |
| 295 | otia solus agam? procul hunc arcete furorem, |
| 296 | o superi, motura Dahas ut clade Getasque |
| 297 | securo me Roma cadat. ceu morte parentem |
| 298 | natorum orbatum longum producere funus |
| 299 | ad tumulos iubet ipse dolor, iuvat ignibus atris |
| 300 | inseruisse manus constructoque aggere busti |
| 301 | ipsum atras tenuisse faces, non ante revellar |
| 302 | exanimem quam te conplectar, Roma; tuumque |
| 303 | nomen, Libertas, et inanem persequar umbram. |
| 304 | sic eat: inmites Romana piacula divi |
| 305 | plena ferant, nullo fraudemus sanguine bellum. |
| 306 | o utinam caelique deis Erebique liceret |
| 307 | hoc caput in cunctas damnatum exponere poenas! |
| 308 | devotum hostiles Decium pressere catervae: |
| 309 | me geminae figant acies, me barbara telis |
| 310 | Rheni turba petat, cunctis ego pervius hastis |
| 311 | excipiam medius totius vulnera belli. |
| 312 | hic redimat sanguis populos, hac caede luatur |
| 313 | quidquid Romani meruerunt pendere mores. |
| 314 | ad iuga cur faciles populi, cur saeva volentes |
| 315 | regna pati pereunt? me solum invadite ferro, |
| 316 | me frustra leges et inania iura tuentem. |
| 317 | hic dabit hic pacem iugulus finemque malorum |
| 318 | gentibus Hesperiis: post me regnare volenti |
| 319 | non opus est bello. quin publica signa ducemque |
| 320 | Pompeium sequimur? nec, si fortuna favebit, |
| 321 | hunc quoque totius sibi ius promittere mundi |
| 322 | non bene conpertum est: ideo me milite vincat |
| 323 | ne sibi se vicisse putet. ' sic fatur, et acris |
| 324 | irarum movit stimulos iuvenisque calorem |
| 325 | excitat in nimios belli civilis amores, |
| 326 | interea Phoebo gelidas pellente tenebras |
| 327 | pulsatae sonuere fores, quas sancta relicto |
| 328 | Hortensi maerens inrupit Marcia busto. |
| 329 | quondam virgo toris melioris iuncta mariti, |
| 330 | mox, ubi conubii pretium mercesque soluta est |
| 331 | tertia iam suboles, alios fecunda penates |
| 332 | inpletura datur geminas et sanguine matris |
| 333 | permixtura domos; sed, postquam condidit urna |
| 334 | supremos cineres, miserando concita vultu, |
| 335 | effusas laniata comas contusaque pectus |
| 336 | verberibus crebris cineresque ingesta sepulchri, |
| 337 | non aliter placitura viro, sic maesta profatur: |
| 338 | 'dum sanguis inerat, dum vis materna, peregi |
| 339 | iussa, Cato, et geminos excepi feta maritos: |
| 340 | visceribus lassis partuque exhausta revertor |
| 341 | iam nulli tradenda viro. da foedera prisci |
| 342 | inlibata tori, da tantum nomen inane |
| 343 | conubii; liceat tumulo scripsisse "Catonis |
| 344 | Marcia", nec dubium longo quaeratur in aevo |
| 345 | mutarim primas expulsa an tradita taedas. |
| 346 | non me laetorum sociam rebusque secundis |
| 347 | accipis: in curas venio partemque laborum. |
| 348 | da mihi castra sequi: cur tuta in pace relinquar |
| 349 | et sit civili propior Cornelia bello?' |
| 350 | hae flexere virum voces, et, tempora quamquam |
| 351 | sint aliena toris iam fato in bella vocante, |
| 352 | foedera sola tamen vanaque carentia pompa |
| 353 | iura placent sacrisque deos admittere testes. |
| 354 | festa coronato non pendent limine serta, |
| 355 | infulaque in geminos discurrit candida postes, |
| 356 | legitimaeque faces, gradibusque adclinis eburnis |
| 357 | stat torus et picto vestes discriminat auro, |
| 358 | turritaque premens frontem matrona corona |
| 359 | translata vitat contingere limina planta; |
| 360 | non timidum nuptae leviter tectura pudorem |
| 361 | lutea demissos velarunt flammea vultus, |
| 362 | balteus aut fluxos gemmis astrinxit amictus, |
| 363 | colla monile decens umerisque haerentia primis |
| 364 | suppara nudatos cingunt angusta lacertos. |
| 365 | sicut erat, maesti servat lugubria cultus |
| 366 | quoque modo natos hoc est amplexa maritum. |
| 367 | obsita funerea celatur purpura lana, |
| 368 | non soliti lusere sales, nec more Sabino |
| 369 | excepit tristis convicia festa maritus. |
| 370 | pignora nulla domus, nulli coiere propinqui: |
| 371 | iunguntur taciti contentique auspice Bruto. |
| 372 | ille nec horrificam sancto dimovit ab ore |
| 373 | caesariem duroque admisit gaudia vultu |
| 374 | (ut primum tolli feralia viderat arma, |
| 375 | intonsos rigidam in frontem descendere canos |
| 376 | passus erat maestamque genis increscere barbam: |
| 377 | uni quippe vacat studiis odiisque carenti |
| 378 | humanum lugere genus), nec foedera prisci |
| 379 | sunt temptata tori: iusto quoque robur amori |
| 380 | restitit. hi mores, haec duri inmota Catonis |
| 381 | secta fuit, servare modum finemque tenere |
| 382 | naturamque sequi patriaeque inpendere vitam |
| 383 | nec sibi sed toti genitum se credere mundo. |
| 384 | huic epulae vicisse famem, magnique penates |
| 385 | summovisse hiemem tecto, pretiosaque vestis |
| 386 | hirtam membra super Romani more Quiritis |
| 387 | induxisse togam, Venerisque hic us usus, |
| 388 | progenies: urbi pater est urbique maritus, |
| 389 | iustitiae cultor, rigidi servator honesti, |
| 390 | in commune bonus; nullosque Catonis in actus |
| 391 | subrepsit partemque tulit sibi nata voluptas. |
| 392 | interea trepido discedens agmine Magnus |
| 393 | moenia Dardanii tenuit Campana coloni. |
| 394 | haec placuit belli sedes, hinc summa moventem |
| 395 | hostis in occursum sparsas extendere partis, |
| 396 | umbrosis mediam qua collibus Appenninus |
| 397 | erigit Italiam nulloque a vertice tellus |
| 398 | altius intumuit propiusque accessit Olympo. |
| 399 | mons inter geminas medius se porrigit undas |
| 400 | inferni superique maris, collesque coercent |
| 401 | hinc Tyrrhena vado frangentes aequora Pisae, |
| 402 | illinc Dalmaticis obnoxia fluctibus Ancon. |
| 403 | fontibus hic vastis inmensos concipit amnes |
| 404 | fluminaque in gemini spargit divortia ponti |
| 405 | (in laevum cecidere latus veloxque Metaurus |
| 406 | Crustumiumque rapax et iuncto Sapis Isauro |
| 407 | Senaque et Hadriacas qui verberat Aufidus undas; |
| 408 | quoque magis nullum tellus se solvit in amnem |
| 409 | Eridanus fractas devoluit in aequora silvas |
| 410 | Hesperiamque exhaurit aquis. hunc fabula primum |
| 411 | populea fluvium ripas umbrasse corona, |
| 412 | cumque diem pronum transverso limite ducens |
| 413 | succendit Phaethon flagrantibus aethera loris, |
| 414 | gurgitibus raptis penitus tellure perusta, |
| 415 | hunc habuisse pares Phoebeis ignibus undas. |
| 416 | non minor hic Nilo, si non per plana iacentis |
| 417 | Aegypti Libycas Nilus stagnaret harenas; |
| 418 | non minor hic Histro, nisi quod, dum permeat orbem, |
| 419 | Hister casuros in quaelibet aequora fontes |
| 420 | accipit et Scythicas exit non solus in undas. |
| 421 | dexteriora petens montis declivia Thybrim |
| 422 | unda facit Rutubamque cavum. delabitur inde |
| 423 | Vulturnusque celer nocturnaeque editor aurae |
| 424 | Sarnus et umbrosae Liris per regna Maricae |
| 425 | Vestinis inpulsus aquis radensque Salerni |
| 426 | tesca Siler nullasque vado qui Macra moratus |
| 427 | alnos vicinae procurrit in aequora Lunae). |
| 428 | longior educto qua surgit in aera dorso, |
| 429 | Gallica rura videt devexasque excipit Alpes. |
| 430 | tunc Umbris Marsisque ferax domitusque Sabello |
| 431 | vomere, piniferis amplexus rupibus omnis |
| 432 | indigenas Latii populos, non deserit ante |
| 433 | Hesperiam, quam cum Scyllaeis clauditur undis, |
| 434 | extenditque suas in templa Lacinia rupes, |
| 435 | longior Italia, donec confinia pontus |
| 436 | solveret incumbens terrasque repelleret aequor, |
| 437 | at, postquam gemino tellus elisa profundo est, |
| 438 | extremi colles Siculo cessere Peloro. |
| 439 | Caesar in arma furens nullas nisi sanguine fuso |
| 440 | gaudet habere vias, quod non terat hoste vacantis |
| 441 | Hesperiae fines vacuosque inrumpat in agros |
| 442 | atque ipsum non perdat iter consertaque bellis |
| 443 | bella gerat. non tam portas intrare patentis |
| 444 | quam fregisse iuvat, nec tam patiente colono |
| 445 | arva premi quam si ferro populetur et igni. |
| 446 | concessa pudet ire via civemque videri. |
| 447 | tunc urbes Latii dubiae varioque favore |
| 448 | ancipites, quamquam primo terrore ruentis |
| 449 | cessurae belli, denso tamen aggere firmant |
| 450 | moenia et abrupto circumdant undique vallo, |
| 451 | saxorumque orbes et quae super eminus hostem |
| 452 | tela petant altis murorum turribus aptant. |
| 453 | pronior in Magnum populus, pugnatque minaci |
| 454 | cum terrore fides, ut, cum mare possidet Auster |
| 455 | flatibus horrisonis, hunc aequora tota secuntur, |
| 456 | si rursus tellus pulsu laxata tridentis |
| 457 | Aeolii tumidis inmittat fluctibus Eurum, |
| 458 | quamvis icta novo, ventum tenuere priorem |
| 459 | aequora, nubiferoque polus cum cesserit Euro |
| 460 | vindicat unda Notum. facilis sed vertere mentes |
| 461 | terror erat, dubiamque fidem fortuna ferebat. |
| 462 | gens Etrusca fuga trepidi nudata Libonis, |
| 463 | iusque sui pulso iam perdidit Umbria Thermo. |
| 464 | nec gerit auspiciis civilia bella paternis |
| 465 | Caesaris audito conversus nomine Sulla. |
| 466 | Varus, ut admotae pulsarunt Auximon alae, |
| 467 | per diversa ruens neclecto moenia tergo, |
| 468 | qua silvae, qua saxa, fugit. depellitur arce |
| 469 | Lentulus Asculea; victor cedentibus instat |
| 470 | devertitque acies, solusque ex agmine tanto |
| 471 | dux fugit et nullas ducentia signa cohortes. |
| 472 | tu quoque nudatam commissae deseris arcem, |
| 473 | Scipio, Nuceriae, quamquam firmissima pubes |
| 474 | his sedeat castris, iam pridem Caesaris armis |
| 475 | Parthorum seducta metu, qua Gallica damna |
| 476 | supplevit Magnus, dumque ipse ad bella vocaret |
| 477 | donavit socero Romani sanguinis usum. |
| 478 | at te Corfini validis circumdata muris |
| 479 | tecta tenent, pugnax Domiti; tua classica servat |
| 480 | oppositus quondam polluto tiro Miloni. |
| 481 | ut procul inmensam campo consurgere nubem |
| 482 | ardentisque acies percussis sole corusco |
| 483 | conspexit telis, 'socii, decurrite' dixit |
| 484 | 'fluminis ad ripas undaeque inmergite pontem. |
| 485 | et tu montanis totus nunc fontibus exi |
| 486 | atque omnis trahe, gurges, aquas, ut spumeus alnos |
| 487 | discussa conpage feras. hoc limite bellum |
| 488 | haereat, hac hostis lentus terat otia ripa. |
| 489 | praecipitem cohibete ducem: victoria nobis |
| 490 | hic primum stans Caesar erit. ' nec plura locutus |
| 491 | devoluit rapidum nequiquam moenibus agmen. |
| 492 | nam prior e campis ut conspicit amne soluto |
| 493 | rumpi Caesar iter calida prolat ab ira |
| 494 | 'non satis est muris latebras quaesisse pavori? |
| 495 | obstruitis campos fluviisque arcere paratis, |
| 496 | ignavi? non, si tumido me gurgite Ganges |
| 497 | summoveat, stabit iam flumine Caesar in ullo |
| 498 | post Rubiconis aquas. equitum properate catervae, |
| 499 | ite simul pedites, ruiturum ascendite pontem.' |
| 500 | haec ubi dicta, levis totas accepit habenas |
| 501 | in campum sonipes, crebroque simillima nimbo |
| 502 | trans ripam validi torserunt tela lacerti. |
| 503 | ingreditur pulsa fluvium statione vacantem |
| 504 | Caesar, et ad tutas hostis conpellitur arces. |
| 505 | et iam moturas ingentia pondera turris |
| 506 | erigit, et mediis subrepit vinea muris: |
| 507 | ecce, nefas belli, reseratis agmina portis |
| 508 | captivum traxere ducem, civisque superbi |
| 509 | constitit ante pedes. vultu tamen alta minaci |
| 510 | nobilitas recta ferrum cervice poposcit. |
| 511 | scit Caesar poenamque peti veniamque timeri. |
| 512 | 'vive, licet nolis, et nostro munere' dixit |
| 513 | 'cerne diem. victis iam spes bona partibus esto |
| 514 | exemplumque mei. vel, si libet, arma retempta, |
| 515 | et nihil hac venia, si viceris, ipse paciscor. ' |
| 516 | fatur et astrictis laxari vincula palmis |
| 517 | imperat. heu, quanto melius vel caede peracta |
| 518 | parcere Romano potuit fortuna pudori! |
| 519 | poenarum extremum civi, quod castra secutus |
| 520 | sit patriae Magnumque ducem totumque senatum, |
| 521 | ignosci. premit ille gravis interritus iras, |
| 522 | et secum 'Romamne petes pacisque recessus |
| 523 | degener? in medios belli non ire furores |
| 524 | iam dudum moriture paras? rue certus et omnis |
| 525 | lucis rumpe moras et Caesaris effuge munus. ' |
| 526 | nescius interea capti ducis arma parabat |
| 527 | Magnus, ut inmixto firmaret robore partis. |
| 528 | iamque secuturo iussurus classica Phoebo |
| 529 | temptandasque ratus moturi militis iras |
| 530 | adloquitur tacitas veneranda voce cohortes. |
| 531 | 'o scelerum ultores melioraque signa secuti, |
| 532 | o vere Romana manus, quibus arma senatus |
| 533 | non privata dedit, votis deposcite pugnam, |
| 534 | ardent Hesperii saevis populatibus agri, |
| 535 | Gallica per gelidas rabies ecfunditur Alpes, |
| 536 | iam tetigit sanguis pollutos Caesaris enses. |
| 537 | di melius, belli tulimus quod damna priores: |
| 538 | coeperit inde nefas, iam iam me praeside Roma |
| 539 | supplicium poenamque petat. neque enim ista vocari |
| 540 | proelia iusta decet, patriae sed vindicis iram; |
| 541 | nec magis hoc bellum est, quam quom Catilina paravit |
| 542 | arsuras in tecta faces sociusque furoris |
| 543 | Lentulus exertique manus vaesana Cethegi. |
| 544 | o rabies miseranda ducis! cum fata Camillis |
| 545 | te, Caesar, magnisque velint miscere Metellis, |
| 546 | ad Cinnas Mariosque venis. sternere profecto |
| 547 | ut Catulo iacuit Lepidus, nostrasque securis |
| 548 | passus Sicanio tegitur qui Carbo sepulchro, |
| 549 | quique feros movit Sertorius exul Hiberos. |
| 550 | quamquam, si qua fides, his te quoque iungere, Caesar, |
| 551 | invideo nostrasque manus quod Roma furenti |
| 552 | opposuit. Parthorum utinam post proelia sospes |
| 553 | et Scythicis Crassus victor remeasset ab oris, |
| 554 | ut simili causa caderes, quoi Spartacus, hosti. |
| 555 | te quoque si superi titulis accedere nostris |
| 556 | iusserunt, valet, en, torquendo dextera pilo, |
| 557 | fervidus haec iterum circa praecordia sanguis |
| 558 | incaluit; disces non esse ad bella fugaces |
| 559 | qui pacem potuere pati. licet ille solutum |
| 560 | defectumque vocet, ne vos mea terreat aetas: |
| 561 | dux sit in his castris senior, dum miles in illis. |
| 562 | quo potuit civem populus perducere liber |
| 563 | ascendi, supraque nihil nisi regna reliqui. |
| 564 | non privata cupis, Romana quisquis in urbe |
| 565 | Pompeium transire paras. hinc consul uterque, |
| 566 | hinc acies statura ducum est. Caesarne senatus |
| 567 | victor erit? non tam caeco trahis omnia cursu |
| 568 | teque nihil, Fortuna, pudet. multisne rebellis |
| 569 | Gallia iam lustris aetasque inpensa labori |
| 570 | dant animos? Rheni gelidis quod fugit ab undis |
| 571 | Oceanumque vocans incerti stagna profundi |
| 572 | territa quaesitis ostendit terga Britannis? |
| 573 | an vanae tumuere minae quod fama furoris |
| 574 | expulit armatam patriis e sedibus urbem? |
| 575 | heu demens, non te fugiunt, me cuncta secuntur. |
| 576 | qui cum signa tuli toto fulgentia ponto, |
| 577 | ante bis exactum quam Cynthia conderet orbem, |
| 578 | omne fretum metuens pelagi pirata reliquit |
| 579 | angustaque domum terrarum in sede poposcit. |
| 580 | idem per Scythici profugum divortia ponti |
| 581 | indomitum regem Romanaque fata morantem |
| 582 | ad mortem Sulla felicior ire coegi. |
| 583 | pars mundi mihi nulla vacat, sed tota tenetur |
| 584 | terra meis, quocumque iacet sub sole, tropaeis: |
| 585 | hinc me victorem gelidas ad Phasidos undas |
| 586 | Arctos habet, calida medius mihi cognitus axis |
| 587 | Aegypto atque umbras nusquam flectente Syene, |
| 588 | occasus mea iura timent Tethynque fugacem |
| 589 | qui ferit Hesperius post omnia flumina Baetis, |
| 590 | me domitus cognovit Arabs, me Marte feroces |
| 591 | Heniochi notique erepto vellere Colchi, |
| 592 | Cappadoces mea signa timent et dedita sacris |
| 593 | incerti Iudaea dei mollisque Sophene, |
| 594 | Armenios Cilicasque feros Taurumque subegi: |
| 595 | quod socero bellum praeter civile reliqui? ' |
| 596 | verba ducis nullo partes clamore secuntur |
| 597 | nec matura petunt promissae classica pugnae. |
| 598 | sensit et ipse metum Magnus, placuitque referri |
| 599 | signa nec in tantae discrimina mittere pugnae |
| 600 | iam victum fama non visi Caesaris agmen. |
| 601 | pulsus ut armentis primo certamine taurus |
| 602 | silvarum secreta petit vacuosque per agros |
| 603 | exul in adversis explorat cornua truncis |
| 604 | nec redit in pastus, nisi cum cervice recepta |
| 605 | excussi placuere tori, mox reddita victor |
| 606 | quoslibet in saltus comitantibus agmina tauris |
| 607 | invito pastore trahit, sic viribus inpar |
| 608 | tradidit Hesperiam profugusque per Apula rura |
| 609 | Brundisii tutas concessit Magnus in arces. |
| 610 | urbs est Dictaeis olim possessa colonis, |
| 611 | quos Creta profugos vexere per aequora puppes |
| 612 | Cecropiae victum mentitis Thesea velis. |
| 613 | hinc latus angustum iam se cogentis in artum |
| 614 | Hesperiae tenuem producit in aequora linguam, |
| 615 | Hadriacas flexis claudit quae cornibus undas. |
| 616 | nec tamen hoc artis inmissum faucibus aequor |
| 617 | portus erat, si non violentos insula Coros |
| 618 | exciperet saxis lassasque refunderet undas. |
| 619 | hinc illinc montes scopulosae rupis aperto |
| 620 | opposuit natura mari flatusque removit, |
| 621 | ut tremulo starent contentae fune carinae. |
| 622 | hinc late patet omne fretum, seu vela ferantur |
| 623 | in portus, Corcyra, tuos, seu laeva petatur |
| 624 | Illyris Ionias vergens Epidamnos in undas. |
| 625 | hoc fuga nautarum, cum totas Hadria vires |
| 626 | movit et in nubes abiere Ceraunia cumque |
| 627 | spumoso Calaber perfunditur aequore Sason. |
| 628 | ergo, ubi nulla fides rebus post terga relictis |
| 629 | nec licet ad duros Martem convertere Hiberos, |
| 630 | cum mediae iaceant inmensis tractibus Alpes, |
| 631 | tum subole e tanta natum cui firmior aetas |
| 632 | adfatur. 'mundi iubeo temptare recessus: |
| 633 | Euphraten Nilumque move, quo nominis usque |
| 634 | nostri fama venit, quas est vulgata per urbes |
| 635 | post me Roma ducem. sparsos per rura colonos |
| 636 | redde mari Cilicas; Pharios hinc concute reges |
| 637 | Tigranemque meum; nec Pharnacis arma relinquas |
| 638 | admoneo nec tu populos utraque vagantis |
| 639 | Armenia Pontique feras per litora gentis |
| 640 | Riphaeasque manus et quas tenet aequore denso |
| 641 | pigra palus Scythici patiens Maeotia plaustri |
| 642 | et --- quid plura moror? totos mea, nate, per ortus |
| 643 | bella feres totoque urbes agitabis in orbe |
| 644 | perdomitas; omnes redeant in castra triumphi. |
| 645 | at vos, qui Latios signatis nomine fastos, |
| 646 | primus in Epirum Boreas agat; inde per arva |
| 647 | Graiorum Macetumque novas adquirite vires |
| 648 | dum paci dat tempus hiemps. ' sic fatur, et omnes |
| 649 | iussa gerunt solvuntque cavas a litore puppes. |
| 650 | at numquam patiens pacis longaeque quietis |
| 651 | armorum, nequid fatis mutare liceret, |
| 652 | adsequitur generique premit vestigia Caesar. |
| 653 | sufficerent aliis primo tot moenia cursu |
| 654 | rapta, tot oppressae depulsis hostibus arces, |
| 655 | ipsa, caput mundi, bellorum maxima merces, |
| 656 | Roma capi facilis; sed Caesar in omnia praeceps, |
| 657 | nil actum credens cum quid superesset agendum, |
| 658 | instat atrox et adhuc, quamvis possederit omnem |
| 659 | Italiam, extremo sedeat quod litore Magnus, |
| 660 | communem tamen esse dolet; nec rursus aperto |
| 661 | vult hostes errare freto, sed molibus undas |
| 662 | obstruit et latum deiectis rupibus aequor. |
| 663 | cedit in inmensum cassus labor; omnia pontus |
| 664 | haurit saxa vorax montesque inmiscet harenis, |
| 665 | ut, maris Aeolii medias si celsus in undas |
| 666 | depellatur Eryx, nullae tamen aequore rupes |
| 667 | emineant, vel si convolso vertice Gaurus |
| 668 | decidat in fundum penitus stagnantis Averni. |
| 669 | ergo, ubi nulla vado tenuit sua pondera moles, |
| 670 | tunc placuit caesis innectere vincula silvis |
| 671 | roboraque inmensis late religare catenis. |
| 672 | talis fama canit tumidum super aequora Persen |
| 673 | construxisse vias, multum cum pontibus ausis |
| 674 | Europamque Asiae Sestonque admovit Abydo |
| 675 | incessitque fretum rapidi super Hellesponti, |
| 676 | non Eurum Zephyrumque timens, cum vela ratisque |
| 677 | in medium deferret Athon. sic ora profundi |
| 678 | artantur casu nemorum; tunc aggere multo |
| 679 | surgit opus longaeque tremunt super aequora turres. |
| 680 | Pompeius tellure nova conpressa profundi |
| 681 | ora videns curis animum mordacibus angit, |
| 682 | ut reseret pelagus spargatque per aequora bellum. |
| 683 | saepe Noto plenae tensisque rudentibus actae |
| 684 | ipsa maris per claustra rates fastigia molis |
| 685 | discussere salo spatiumque dedere carinis |
| 686 | tortaque per tenebras validis ballista lacertis |
| 687 | multifidas iaculata faces. ut tempora tandem |
| 688 | furtivae placuere fugae, ne litora clamor |
| 689 | nauticus exagitet neu bucina dividat horas |
| 690 | neu tuba praemonitos perducat ad aequora nautas |
| 691 | praecepit sociis. iam coeperat ultima Virgo |
| 692 | Phoebum laturas ortu praecedere Chelas, |
| 693 | cum tacitas solvere rates. non anchora voces |
| 694 | movit, dum spissis avellitur uncus harenis; |
| 695 | dum iuga curvantur mali dumque ardua pinus |
| 696 | erigitur, pavidi classis siluere magistri, |
| 697 | strictaque pendentes deducunt carbasa nautae |
| 698 | nec quatiunt validos, ne sibilet aura, rudentes. |
| 699 | dux etiam votis hoc te, Fortuna, precatur, |
| 700 | quam retinere vetas, liceat sibi perdere saltem |
| 701 | Italiam. vix fata sinunt; nam murmure vasto |
| 702 | inpulsum rostris sonuit mare, fluctuat unda, |
| 703 | totque carinarum permixtis aequora sulcis |
| 704 | ergo hostes portis, quas omnis solverat urbis |
| 705 | cum fato conversa fides, murisque recepti |
| 706 | praecipiti cursu flexi per cornua portus |
| 707 | ora petunt pelagusque dolent contingere classi. |
| 708 | heu pudor, exigua est fugiens victoria Magnus. |
| 709 | angustus puppes mittebat in aequora limes |
| 710 | artior Euboica, qua Chalcida verberat, unda. |
| 711 | hic haesere rates geminae, classique paratae |
| 712 | excepere manus, tractoque in litora bello |
| 713 | hic primum rubuit civili sanguine Nereus, |
| 714 | cetera classis abit summis spoliata carinis: |
| 715 | ut, Pagasaea ratis peteret cum Phasidos undas, |
| 716 | Cyaneas tellus emisit in aequora cautes; |
| 717 | rapta puppe minor subducta est montibus Argo |
| 718 | vanaque percussit pontum Symplegas inanem |
| 719 | et statura redit. iam Phoebum urguere monebat |
| 720 | non idem Eoi color aetheris, albaque nondum |
| 721 | lux rubet et flammas propioribus eripit astris, |
| 722 | et iam Plias hebet, flexi iam plaustra Bootae |
| 723 | in faciem puri redeunt languentia caeli, |
| 724 | maioresque latent stellae, calidumque refugit |
| 725 | Lucifer ipse diem. pelagus iam, Magne, tenebas |
| 726 | non ea fata ferens quae cum super aequora toto |
| 727 | praedonem sequerere mari: lassata triumphis |
| 728 | descivit Fortuna tuis. cum coniuge pulsus |
| 729 | et natis totosque trahens in bella penates |
| 730 | vadis adhuc ingens populis comitantibus exul. |
| 731 | quaeritur indignae sedes longinqua ruinae. |
| 732 | non quia te superi patrio privare sepulchro |
| 733 | maluerint Phariae busto damnantur harenae: |
| 734 | parcitur Hesperiae. procul hoc et in orbe remoto |
| 735 | abscondat Fortuna nefas, Romanaque tellus |
| 736 | inmaculata sui servetur sanguine Magni. |