monumenta.ch > Livius > 111 > 2 > 76 > 89 > 128 > 8 > 99 > 101 > 137 > 110 > 96 > 15 > 30 > 87 > 31 > 16 > 36 > 85 > 78 > 129 > 12 > 142 > 118 > 84 > 1 > 13 > 65 > 23 > 83 > 98
Livius, Periochae, XCVII <<<     >>> XCIX

Livius, Periochae, XCVIII


1 Machares, filius Mithridatis, Bospori rex, a L. Lucullo in amicitiam receptus est.
2 Cn. Lentulus et L. Gellius censores asperam censuram egerunt IIII et LX senatu motis. A quibus lustro condito censa sunt civium capita DCCCC milia.
3 L. Metellus praetor in Sicilia adversus piratas prospere rem gessit.
4 Templum Iovis in Capitolio, quod incendio consumptum ac refectum erat, a Q. Catulo dedicatum est.
5 L. Lucullus in Armenia Mithridaten et Tigranen et ingentes utriusque regis copias pluribus proeliis fudit.
6 Q. Metellus procos. bello adversus Cretenses mandato Cydoniam urbem obsedit.
7 C. Triarius, legatus Luculli, adversus Mithridaten parum prospere pugnavit.
8 Lucullum, ne persequeretur Mithridaten ac Tiganen summamque victoriae inponeret, seditio militum tenuit, quia sequi nolebant, id est duae legiones Valerianae, quae impleta a se stipendia dicentes Lucullum reliquerunt.
Livius HOME

bnf1767.57 bsb115093.115 cpl894.204