Lactantius, de opificio Dei, CAPUT XX. De seipso, et veritate.
| 1 | Haec ad te, Demetriane, interim paucis, et obscurius fortasse quam decuit, pro rerum ac temporis necessitate peroravi; quibus contentus esse debebis, plura, et meliora laturus, si nobis indulgentia coelitus venerit. |
| 2 | Tunc ergo te ad verae philosophiae doctrinam, et planius, et verius cohortabor. |
| 3 | Statui enim, quam multa potero, litteris tradere, quae ad vitae beatae statum spectent; et quidem contra philosophos, quoniam sunt ad perturbandam veritatem perniciosi et graves. |
| 4 | Incredibilis enim vis eloquentiae, et argumentandi disserendique subtilitas, quemvis facile deceperit: quos partim nostris armis, partim vero ex ipsorum inter se concertatione sumptis revincemus; ut appareat, eos induxisse potius errorem, quam sustulisse. |
| 5 | Fortasse mireris, quod tantum facinus audeam. |
| 6 | Patiemurne igitur extingui, aut opprimi veritatem? Ego vero libentius vel sub hoc onere defecerim. |
| 7 | Nam si Marcus Tullius, eloquentiae ipsius unicum exemplar, ab indoctis et ineloquentibus, qui tamen pro vero nitebantur, saepe superatus est, cur desperemus veritatem ipsam contra fallacem captiosamque facundiam sua propria vi et claritate valituram? Illi quidem sese patronos veritatis profiteri solent: sed quis potest eam rem defendere, quam non didicit, aut illustrare apud alios, quod ipse non novit? Magnum videor polliceri: sed coelesti opus est munere, ut nobis facultas ac tempus ad proposita persequenda tribuatur. |
| 8 | Quod si vita est optanda sapienti, profecto nullam aliam ob causam vivere optaverim, quam ut aliquid efficiam quod vita dignum sit, et quod utilitatem legentibus, etsi non ad eloquentiam, quia tenuis in nobis facundiae rivus est ad vivendum tamen afferat: quod est maxime necessarium. |
| 9 | Quo perfecto, satis me vixisse arbitrabor, et officium hominis implesse, si labor meus aliquos homines ab erroribus liberatos ad iter coeleste direxerit. |