| 1 | Illud quoque venire in quaestionem potest, utrumne anima ex patre, an potius ex matre, an vero ex utroque generetur. |
| 2 | Sed ego id in eo iure ab ancipiti vendico. |
| 3 | Nihil enim ex his tribus verum est, quia neque ex utroque, neque ex alterutro seruntur animae. |
| 4 | Corpus enim ex corporibus nasci potest, quoniam confertur aliquid ex utroque; de animis anima non potest, quia ex re tenui et incomprehensibili nihil potest decedere. |
| 5 | Itaque serendarum animarum ratio uni ac soli Deo subiacet. |
| 6 | Denique, coelesti sumus omnes semine oriundi: Omnibus ille idem pater est, ut ait Lucretius. |
| 7 | Nam de mortalibus non potest quidquam nisi mortale generari. |
| 8 | Nec putari pater debet, qui transfudisse, aut inspirasse animam de suo nullo modo sentit; nec, si sentiat, quando tamen, aut quomodo id fiat, habet animo comprehensum. |
| 9 | Ex quo apparet, non a parentibus dari animas, sed ab uno eodemque omnium Deo patre, qui legem rationemque nascendi tenet solus, siquidem solus efficit. |
| 10 | Nam terreni parentis nihil est, nisi ut humorem corporis, in quo est materia nascendi, cum sensu voluptatis emittat, vel recipiat; et citra hoc opus homo resistit, nec amplius quidquam potest: et ideo nasci sibi filios optant, quia non ipsi faciunt. |
| 11 | Caetera iam Dei sunt omnia, scilicet conceptus ipse, et corporis informatio, et inspiratio animae, et partus incolumis, et quaecumque deinceps ad hominem conservandum valent; illius munus est, quod spiramus, quod vivimus, quod vigemus. |
| 12 | Nam praeterquam quod ipsius beneficio incolumes sumus corpore, et quod victum nobis ex variis rebus subministrat, sapientiam quoque homini tribuit, quam terrenus pater dare nullo modo potest. |
| 13 | Ideoque et de sapientibus stulti, et de stultis sapientes saepe nascuntur; quod quidam fato, ac sideribus assignant. |
| 14 | Sed non est nunc locus de fato disserendi. |
| 15 | Hoc dicere satis est, quod etiamsi astra efficientiam rerum continent, nihilominus a Deo omnia fieri certum est, qui astra ipsa et fecit, et ordinavit. |
| 16 | Inepti ergo, qui hanc potestatem Deo detrahunt, et operi eius attribuunt. |
| 17 | Hoc igitur Dei munere coelesti atque praeclaro, an utamur, an non utamur, in nostra esse voluit potestate. |
| 18 | Hoc enim concesso, ipsum hominem virtutis sacramento religavit, quo vitam posset adipisci. |
| 19 | Magna est enim vis hominis, magna ratio, magnum sacramentum: a quo si quis non defecerit, nec fidem suam devotionemque prodiderit; hic beatus, hic denique (ut breviter finiam) similis Deo sit necesse est. |
| 20 | Errat enim quisquis hominem carne metitur. |
| 21 | Nam corpusculum hoc, quo induti sumus, hominis receptaculum est. |
| 22 | Nam ipse homo neque tangi, neque aspici, neque comprehendi potest, quia latet intra hoc quod videtur. |
| 23 | Qui si delicatus magis ac tener in hac vita fuerit, quam ratio eius exposcit, si virtute contempta, desideriis se carnis addixerit, cadet, et premetur in terram. |
| 24 | Sin autem (ut debet) statum suum, quem rectum recte sortitus est, prompte constanterque defenderit, si terrae, quam calcare ac vincere debet, non servierit, vitam merebitur sempiternam. |