monumenta.ch > Lactantius > 15 > 19 > 18
Lactantius, Liber de opificio Dei, XVII. De Anima, deque ea sententia philosophorum. <<<     >>> XIX. De anima, eaque a Deo data.

Lactantius, de opificio Dei, CAPUT XVIII. De anima et animo, eorumque affectionibus.

1 Sequitur alia, et ipsa inextricabilis quaestio: idemne sit anima, et animus; an vero aliud sit illud, quo vivimus, aliud autem, quo sentimus et sapimus.
2 Non desunt argumenta in utramque partem.
3 Qui enim unum esse dicunt, hanc rationem sequuntur, quod neque vivi sine sensu possit, neque sentiri sine vita; ideoque non posse esse diversum id, quod non potest separari, sed quidquid est illud, et vivendi officium, et sentiendi habere rationem.
4 Idcirco animum et animam indifferenter appellant duo Epicurei poetae.
5 Qui autem dicunt esse diversa, sic argumentantur: ex eo posse intelligi, aliud esse mentem, aliud animam, quia incolumi anima mens possit extingui, quod accidere soleat insanis; item, quod anima morte sopiatur, animus somno, et quidem sic, ut non tantum, quid fiat, aut ubi sit, ignoret, sed etiam rerum falsarum contemplatione fallatur.
6 Quod ipsum quomodo fiat, non potest pervideri; cur fiat, potest.
7 Nam requiescere nullo pacto possumus, nisi mens visionum imaginibus occupata teneatur.
8 Latet autem mens oppressa somno, tamquam ignis obducto cinere sopitus, quem si paululum commoveris, rursus ardescit, et quasi evigilat.
9 Avocatur ergo simulacris, donec membra sopore irrigata vegetentur; corpus enim, vigilante sensu, licet iaceat immobile, tamen non est quietum, quia flagrat in eo sensus, et vibrat, ut flamma, et artus omnes ad se adstrictos tenet.
10 Sed postquam mens ad contemplandas imagines ab intentione traducta est, tunc demum corpus omne resolvitur in quietem.
11 Traducitur autem mens cogitatione caeca, cum cogentibus tenebris secum tantummodo esse coeperit: dum intenta est in ea, de quibus cogitat, repente somnus obrepit, et in species proximas sensim ipsa cogitatio declinat: sic ea, quae sibi ante oculos posuerat, videre quoque incipit.
12 Deinde procedit ulterius, et sibi avocamenta invenit, ne saluberrimam quietem corporis interrumpat.
13 Nam ut mens per diem veris visionibus avocatur, ne obdormiat, ita falsis nocte, ne excitetur.
14 Nam si nullas imagines cernat, aut vigilare illam necesse erit, aut perpetua morte sopiri.
15 Dormiendi ergo causa tributa est a Deo ratio somniandi; et quidem in commune universis animantibus: sed illud homini praecipue, quod cum eam rationem Deus quietis causa daret, facultatem sibi reliquit docendi hominem futura per somnium.
16 Nam et historiae saepe testantur extitisse somnia, quorum praesens et admirabilis fuerit eventus; et responsa vatum nostrorum ex parte somnii constiterunt.
17 Quare neque semper vera sunt, neque semper falsa, Virgilio teste, qui duas portas voluit esse somniorum.
18 Sed quae falsa sunt, dormiendi causa videntur; quae vera, immittuntur a Deo, ut imminens bonum aut malum hac revelatione discamus.
Lactantius HOME

bav161.474 bmv148.107

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik