Lactantius, de opificio Dei, CAPUT XVII. De Anima, deque ea sententia philosophorum.
| 1 | Superest de anima dicere; quamquam percipi ratio eius et natura non possit. |
| 2 | Nec ideo tamen immortalem esse animam non intelligimus; quoniam quidquid viget, moveturque per se semper, nec videri, aut tangi potest, aeternum sit necesse est. |
| 3 | Quid autem sit anima, nondum inter philosophos convenit, nec unquam fortasse conveniet. |
| 4 | Etenim alii sanguinem esse dixerunt, alii ignem, alii ventum; unde anima, vel animus nomen accepit, quod Graece ventus ἄνεμος dicitur; nec illorum tamen quisquam dixisse aliquid videtur. |
| 5 | Non enim, si anima sanguine aut per vulnus effuso, aut febrium calore consumpto, videtur extingui, continuo in materia sanguinis animae ratio ponenda est: veluti si veniat in quaestionem, lumen quo utimur, quid sit, et respondeatur oleum esse, quoniam consumpto illo, lumen extinguitur; cum sint utique diversa, sed alterum sit alterius alimentum. |
| 6 | Videtur ergo anima similis esse lumini, quae non ipsa sit sanguis, sed humore sanguinis alatur, ut lumen oleo. |
| 7 | Qui autem ignem putaverunt, hoc usi sunt argumento, quod praesente anima corpus caleat, recedente frigescat. |
| 8 | Sed ignis et sensu indiget, et videtur, et tactu comburit. |
| 9 | Anima vero et sensu aucta est, et videri non potest, et non adurit. |
| 10 | Unde apparet, animam nescio quid esse Deo simile. |
| 11 | At illi, qui ventum putant, hoc falluntur, quod ex aere spiritum ducentes, vivere videamur. |
| 12 | Varro ita definit: « Anima est aer conceptus ore, tepefactus in pulmone, fervefactus in corde, diffusus in corpus. |
| 13 | » Haec apertissime falsa sunt. |
| 14 | Neque enim tam obscuram nobis huiusmodi dico esse rationem, ut ne hoc quidem intelligamus, quid verum esse non possit. |
| 15 | An si mihi quis dixerit, aeneum esse coelum, aut vitreum, aut, ut Empedocles ait, aerem glaciatum, statimne assentiar, quia coelum ex qua materia sit ignorem? sicut enim hoc nescio, ita illud scio. |
| 16 | Anima ergo non est aer ore conceptus, quia multo prius gignitur anima, quam concipi aer ore possit. |
| 17 | Non enim post partum insinuatur in corpus, ut quibusdam philosophis videtur, sed post conceptum protinus, cum foetum in utero necessitas divina formavit; quia adeo vivit intra viscera genitricis, ut et incremento augeatur, et crebris pulsibus gestiat emicare. |
| 18 | Denique abortum fieri necesse est, si fuerit animal intus extinctum. |
| 19 | Caeterae definitionis partes eo spectant, ut illis novem mensibus, quibus in utero fuimus, mortui fuisse videamur. |
| 20 | Nulla ergo ex his tribus vera sententia est. |
| 21 | Nec tamen in tantum falsos esse dicendum est, qui haec senserunt, ut omnino nihil dixerint; nam et sanguine simul, et calore, et spiritu vivimus. |
| 22 | Sed cum constet anima in corpore his omnibus adunatis, non expresserunt proprie quid esset, quia tam non potest exprimi, quam videri. |