Lactantius, de opificio Dei, CAPUT XVI. De mente, et eius sede.
| 1 | Mentis quoque rationem incomprehensibilem esse quis nesciat, nisi qui omnino illam non habet, cum ipsa mens quo loco sit, aut cuiusmodi, nesciatur? Varia ergo a philosophis de natura eius ac loco disputata sunt. |
| 2 | At ego non dissimulabo, quid ipse sentiam; non quia sic esse affirmem (quod est insipientis in re dubia facere), sed ut exposita rei difficultate, intelligas, quanta sit divinorum operum magnitudo. |
| 3 | Quidam sedem mentis in pectore esse voluerunt. |
| 4 | Quod si ita est, quanto tandem miraculo dignum est, rem in obscuro ac tenebroso habitaculo sitam, in tanta rationis atque intelligentiae luce versari? tum quod ad eam sensus ex omni corporis parte conveniunt, ut in qualibet regione membrorum praesens esse videatur. |
| 5 | Alii sedem eius in cerebro esse dixerunt. |
| 6 | Et sane argumentis probabilibus usi sunt: oportuisse scilicet, quod totius corporis regimen haberet potius in summo, tamquam in arce habitare; nec quidquam esse sublimius, quam id, quod universum ratione moderetur, sicut ipse mundi dominus et rector in summo est. |
| 7 | Deinde quod sensus omnis, id est audiendi, et videndi, et odorandi ministra membra in capite sint locata, quorum omnium viae non ad pectus, sed ad cerebrum ferant: alioqui necesse nos esset tardius sentire, donec sentiendi facultas longo itinere per collum ad pectus usque descenderet. |
| 8 | Ii vero aut non multum, aut fortasse non errant. |
| 9 | Videtur enim mens, quae dominatum corporis tenet, in summo capite constituta, tamquam in coelo Deus: sed cum in aliqua sit cogitatione, commeare ad pectus, et quasi ad secretum aliquod penetrale secedere, ut consilium, tamquam ex thesauro recondito, eliciat ac proferat; ideoque cum intenti ad cogitandum sumus, et cum mens occupata in altum se abdiderit, neque audire quae circumsonant, neque videre, quae obstant, solemus. |
| 10 | Id vero sive ita est, admirandum profecto est, quomodo id fiat, cum ad pectus ex cerebro nullum iter pateat. |
| 11 | Sin autem non est ita, tamen nihilominus admirandum est, quod divina nescio qua ratione fiat, ut ita esse videatur. |
| 12 | An potest aliquis non admirari, quod sensus ille vivus atque coelestis, qui mens, vel animus nuncupatur, tantae mobilitatis est, ut ne tum quidem, cum sopitus est, conquiescat; tantae celeritatis, ut uno temporis puncto coelum omne collustret, et si velit, maria pervolet, terras, ac urbes peragret, omnia denique, quae libuerit, quamvis longe lateque summota sint, in conspectu sibi ipse constituat. |
| 13 | Et miratur aliquis, si divina mens Dei per universas mundi partes intenta discurrit, et omnia regit, omnia moderatur, ubique praesens, ubique diffusa; cum tanta sit vis ac potestas mentis humanae intra mortale corpus inclusae ut ne septis quidem gravis huius ac pigri corporis, cui alligata est, coerceri ullo pacto possit, quominus sibi liberam vagandi facultatem, quietis impatiens, largiatur? Sive igitur in capite mens habitat, sive in pectore, potestne aliquis comprehendere, quae vis rationis efficiat, ut sensus ille incomprehensibilis aut in medulla cerebri haereat, aut in illo sanguine bipartito, qui est inclusus in corde? ac non ex eo ipso colligat, quanta sit Dei potestas, quod animus se ipsum non videt, aut qualis, aut ubi sit; nec si videat, tamen perspicere possit, quo pacto rei corporali res incorporalis adiuncta sit? Sive etiam mentis locus nullus est, sed per totum corpus sparsa discurrit, quod et fieri potest, et a Xenocrate Platonis discipulo disputatum est, siquidem sensus in qualibet parte corporis praesto est, nec quid sit mens ista, nec qualis, intelligi potest, cum sit natura eius tam subtilis ac tenuis, ut solidis visceribus infusa, vivo, et quasi ardenti sensu, membris omnibus misceatur. |
| 14 | Illud autem cave, ne unquam simile veri putaveris, quod Aristoxenus dixit: Mentem omnino nullam esse, sed quasi harmoniam in fidibus, ex constructione corporis, et compagibus viscerum vim sentiendi existere. |
| 15 | Musici enim intentionem concentumque nervorum in integros modos, sine ulla offensione consonantium, harmoniam vocant. |
| 16 | Volunt igitur animum simili ratione constare in homine, qua et concors modulatio constat in fidibus; scilicet, ut singularum corporis partium firma coniunctio, membrorumque omnium consentiens in unum vigor, motum illum sensibilem faciat, animumque concinnet, sicut sunt nervi bene intenti ad conspirantem sonum. |
| 17 | Et sicut in fidibus, cum aliquid aut interruptum, aut relaxatum est, omnis canendi ratio turbatur, et solvitur: ita in corpore, cum pars aliqua membrorum duxerit vitium, destrui universa, corruptisque omnibus atque turbatis, occidere sensum, eamque mortem vocari. |
| 18 | Verum ille, si quidquam mentis habuisset, non harmoniam de fidibus ad hominem transtulisset. |
| 19 | Non enim canere sua sponte fides possunt, ut sit ulla in his comparatio ac similitudo viventis. |
| 20 | Animus autem sua sponte et cogitat, et movetur. |
| 21 | Quod si quid in nobis harmoniae simile esset, ictu moveretur externo, sicut nervi manibus, qui sine tactu artificis pulsuque digitorum, muti atque inertes iacent. |
| 22 | Sed nimirum pulsandus ille manu fuit, ut aliquando sentiret; quia mens eius ex membris male compacta torpebat. |