Lactantius, de opificio Dei, CAPUT XV. De Voce.
| 1 | De voce autem quam rationem reddere possumus? Grammatici quidem ac philosophi vocem esse definiunt, aerem spiritu verberatum: unde verba sunt nuncupata, quod perspicue falsum est. |
| 2 | Non enim vox extra os gignitur, sed intra; et ideo verisimilior est illa sententia, stipatum spiritum, cum obstantia faucium fuerit illisus, sonum vocis exprimere: veluti cum in patentem cicutam, labroque subiectam demittimus spiritum, et is cicutae concavo repercussus ac revolutus a fundo, dum ad descendentem occursu suo redit, ad exitum nitens, sonum gignit, et in vocalem spiritum resiliens per se ventus animatur. |
| 3 | Quod quidem an verum sit, Deus artifex viderit. |
| 4 | Videtur enim non ab ore, sed ab intimo pectore vox oriri. |
| 5 | Denique et ore clauso, ex naribus emittitur sonus qualis potest. |
| 6 | Praeterea et maximo spiritu, quo anhelamus, vox non efficitur, et levi, et non coarctato spiritu, quoties volumus, efficitur. |
| 7 | Non est igitur comprehensum, quemodo fiat, aut quid sit omnino. |
| 8 | Nec me nunc in Academiae sententiam delabi putes, quia non omnia sunt incomprehensibilia. |
| 9 | Ut enim fatendum est multa nesciri, quae voluit Deus intelligentiam hominis excedere: sic tamen multa esse, quae possint et sensibus percipi, et ratione comprehendi. |
| 10 | Sed erit, nobis contra philosophos integra disputatio. |
| 11 | Conficiamus igitur spatium, quod nunc decurrimus. |