Lactantius, de opificio Dei, CAPUT XIV. De intestinorum quorumdam ignota ratione.
| 1 | Multa esse constat in corpore, quorum vim, rationemque perspicere nemo, nisi qui fecit, potest. |
| 2 | An aliquis enarrare se putat posse quid utilitatis, quid effectus habeat tenuis membrana illa perlucens, qua circumretitur alvus, ac tegitur? Quid renum gemina similitudo? quos ait Varro ita dictos, quod rivi ab his obscoeni humoris oriantur: quod est longe secus, quia spinae altrinsecus supini cohaerent, et sunt ab intestinis separati. |
| 3 | Quid splen? quid iecur? quae viscera quasi ex conturbato sanguine videntur esse concreta: quid fellis amarissimus liquor? quid globus cordis? Nisi forte illis credendum putabimus, qui affectum iracundiae in felle constitutum putant, pavoris in corde, in splene laetitiae. |
| 4 | Ipsius autem iecoris officium volunt esse, ut cibos in alvo concoquat amplexu et calefactu suo: quidam libidines rerum venerearum in iecore contineri arbitrantur. |
| 5 | Primum ista perspicere acumen humani sensus non potest, quia horum officia in operto latent, nec usus suos patefacta demonstrant. |
| 6 | Nam si ita esset, fortasse placidiora quaeque animalia, vel nihil fellis omnino, vel minus haberent, quam ferae; timidiora plus cordis, salaciora plus iecoris, lasciviora plus splenis habuissent. |
| 7 | Sicuti igitur nos sentimus audire auribus, oculis cernere, naribus odorare: ita profecto sentiremus, nos felle irasci, iecore cupere, splene gaudere. |
| 8 | Cum autem, unde affectus isti veniant, minime sentiamus, fieri potest, et aliunde veniant, et aliud viscera illa, quam suspicamur, efficiant. |
| 9 | Nec tamen convincere possumus, falsa illos, qui haec disputant, dicere. |
| 10 | Sed omnia, quae ad motus animi animaeque pertineant, tam obscurae altaeque rationis esse arbitror, ut supra hominem sit, ea liquido pervidere. |
| 11 | Id tamen certum et indubitatum esse debet, tot res, tot viscerum genera, unum et idem habere officium, ut animam contineant in corpore. |
| 12 | Sed quid proprie muneris singulis sit iniunctum, quis scire, nisi artifex, potest, cui soli opus suum notum est? |