monumenta.ch > Lactantius > 15 > 19 > 18 > 17 > 13
Lactantius, Liber de opificio Dei, XII. De utero, et conceptione, atque sexibus. <<<     >>> XIV. De intestinorum quorumdam ignota ratione.

Lactantius, de opificio Dei, CAPUT XIII. De Membris inferioribus.

1 Poteram nunc ego ipsorum quoque genitalium membrorum mirificam rationem tibi exponere, nisi me pudor ab huiusmodi sermone revocaret: itaque a nobis indumento verecundiae, quae sunt pudenda velentur.
2 Quod ad hanc rem attinet, queri satis est homines impios, ac profanos, summum nefas admittere, qui divinum et admirabile Dei opus, ad propagandam successionem inexcogitabili ratione provisum et effectum, vel ad turpissimos quaestus, vel ad obscoenae libidinis pudenda opera convertunt; ut iam nihil aliud ex re sanctissima petant, quam inanem et sterilem voluptatem.
3 Quid reliquae corporis partes, num carent ratione, ac pulchitudine? Conglobata in nates caro, quam sedendi officio apta! et eadem firmior, quam in caeteris membris, ne premente corporis mole ossibus cederet.
4 Item foeminum deducta, et latioribus toris valida longitudo, quo facilius onus corporis sustineret: quam paulatim deficientem in angustum genua determinant, quorum decentes nodi flexuram pedibus, ad gradiendum sedendumque aptissimam, praebent.
5 Item crura non aequali modo ducta, ne indecens habitudo deformaret pedes, sed teretibus suris clementer extantibus, sensimque tenuatis, et firmata sunt et ornata.
6 In plantis vero eadem quidem, sed tamen longe dispar, quam in manibus ratio est: quae quoniam totius corporis quasi fundamenta sunt, mirificus eas artifex non rotunda specie, ne homo stare non posset, aut aliis ad standum pedibus indigeret, sicut quadrupedes, sed porrectiores, longioresque formavit, ut stabile corpus efficerent planitie sua; unde illis inditum nomen est.
7 Digiti aeque totidem, quot in manibus, speciem magis, quam usum maiorem praeferentes, ideoque et iuncti, et breves, et gradatim compositi: quorum qui est maximus, quoniam illum sicut in manu discerni a caeteris opus non erat, ita in ordinem redactus est, ut tamen ab aliis magnitudine, ac modico intervallo distare videatur.
8 Haec eorum speciosa germanitas, non levi adiumanto nisum pedum firmat; concitari enim ad cursum non possumus nisi, digitis in humum pressis soloque nitentibus, impetum saltumque capiamus.
9 Explicasse videor omnia, quorum ratio intelligi potest.
10 Nunc ad ea venio, quae vel dubia vel obscura sunt.
Lactantius HOME

bav161.474 bmv148.88

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik