Lactantius, de opificio Dei, CAPUT XII. De utero, et conceptione, atque sexibus.
| 1 | De utero quoque et conceptione, quoniam de internis loquimur, dici necesse est, ne quid praeterisse videamur: quae quanquam in operto latent, sensum tamen atque intelligentiam latere non possunt. |
| 2 | Vena in maribus, quae seminium continet, duplex est, paulo interior quam illud humoris obscoeni receptaculum. |
| 3 | Sicut enim renes duo sunt, ita testes, ita et venae seminales duae, in una tamen compage cohaerentes; quod videmus in corporibus animalium, cum interfecta patefiunt: sed illa dexterior masculinum continet semen, sinisterior foemininum; et omnino in toto corpore pars dextra masculina est, sinistra vero foeminina. |
| 4 | Ipsum semen quidam putant ex medullis tantum, quidam ex omni corpore ad venam genitalem confluere, ibique concrescere. |
| 5 | Sed hoc, humana mens, quomodo fiat, non potest comprehendere. |
| 6 | Item in foeminis uterus in duas se dividit partes, quae in diversum diffusae ac reflexae, circumplicantur, sicut arietis cornua. |
| 7 | Quae pars in dextram retorquetur, masculina est; quae in sinistram foeminina. |
| 8 | Conceptum igitur Varro et Aristoteles sic fieri arbitrantur. |
| 9 | Aiunt non tantum maribus inesse semen, verum etiam foeminis, et inde plerumque matribus similes procreari: sed earum semen sanguinem esse purgatum, quod si recte cum virili mixtum sit, utraque concreta et simul coagulata informari: et primum quidem cor hominis effingi, quod in eo sit et vita omnis et sapientia; denique totum opus quadragesimo die consummari. |
| 10 | Ex abortionibus haec fortasse collecta sunt. |
| 11 | In avium tamen foetibus primum oculos fingi dubium non est, quod in ovis saepe deprehendimus. |
| 12 | Unde fieri non posse arbitror, quin fictio a capite sumat exordium. |
| 13 | Similitudines autem in corporibus filiorum sic fieri putant. |
| 14 | Cum semina inter se permixta coalescunt, si virile superaverit, patri similem provenire, seu marem, seu foeminam; si muliebre praevaluerit, progeniem cuiusque sexus ad imaginem respondere maternam. |
| 15 | Id autem praevalet e duobus, quod fuerit uberius; alterum enim quodammodo amplectitur et includit: hinc plerumque fieri, ut unius tantum lineamenta praetendat. |
| 16 | Si vero aequa fuerit ex pari semente permixtio, figuras quoque misceri; ut soboles illa communis, aut neutrum referre videatur, quia totum ex altero non habet, aut utrumque, quia partem de singulis mutuata est. |
| 17 | Nam in corporibus animalium videmus, aut confundi parentum colores, ac fieri tertium neutri generantium simile; aut utriusque sic exprimi, ut discoloribus membris per omne corpus concors mixtura varietur. |
| 18 | Dispares quoque naturae hoc modo fieri putantur. |
| 19 | Cum forte in laevam uteri partem masculinae stirpis semen inciderit, marem quidem gigni opinatio est; sed quia sit in foeminina parte conceptus, aliquid in se habere foemineum, supra quam decus virile patiatur; vel formam insignem, vel nimium candorem, vel corporis levitatem, vel artus delicatos, vel staturam brevem, vel vocem gracilem, vel animum imbecillum, vel ex his plura. |
| 20 | Item, si partem in dextram semen foeminini sexus influxerit, foeminam quidem procreari: sed quoniam in masculina parte concepta sit, habere in se aliquid virilitatis, ultra quam sexus ratio permittat; aut valida membra, aut immoderatam longitudinem, aut fuscum colorem, aut hispidam faciem, aut vultum indecorum, aut vocem robustam, aut animum audacem, aut ex his plura. |
| 21 | Si vero masculinum in dexteram, foemininum in sinistram pervenerit, utrosque foetus recte provenire; ut et foeminis per omnia naturae suae decus constet, et maribus tam mente, quam corpore robur virile servetur. |
| 22 | Istud vero ipsum quam mirabile institutum Dei, quod ad conservationem generum singulorum, duos sexus maris ac foeminae machinatus est; quibus inter se per voluptatis illecebras copulatis, successiva soboles pareretur, ne omne genus viventium conditio mortalitatis extingueret. |
| 23 | Sed plus roboris maribus attributum est, quo facilius ad patientiam iugi maritalis foeminae cogerentur. |
| 24 | Vir itaque nominatus est, quod maior in eo vis est, quam in foemina; et hinc virtus nomen accepit. Item mulier (ut Varro interpretatur) a mollitie, immutata et detracta littera, velut mollier; cui suscepto foetu, cum partus appropinquare iam coepit, turgescentes mammae dulcibus succis distenduntur, et ad nutrimenta nascentis fontibus lacteis foecundum pectus exuberat. |
| 25 | Nec enim decebat aliud quam ut sapiens animal a corde alimoniam duceret. |
| 26 | Idque ipsum solertissime comparatum est, ut candens ac pingui humor teneritudinem novi corporis irrigaret, donec ac capiendos fortiores cibos, et dentibus instruatur, et viribus roboretur. |
| 27 | Sed redeamus ad propositum, ut caetera, quae supersunt breviter explicemus. |