Lactantius, de opificio Dei, CAPUT XI. De intestinis in homine, eorumque usu.
| 1 | Sequitur necessario, ut de internis quoque visceribus dicere incipiam: quibus non pulchritudo, quia sunt abdita, sed utilitas incredibilis attributa est, quoniam opus fuerat, ut terrenum hoc corpus succo aliquo de cibis ac potibus aleretur, sicut terra ipsa imbribus ac pruinis. |
| 2 | Providentissimus artifex in medio eius receptaculum cibis fecit, quibus concoctis et liquefactis, vitales succos membris omnibus dispertiret. |
| 3 | Sed cum homo constet ex corpore atque anima, illud quod supra dixi receptaculum, soli corpori praestat alimentum: animae vero aliam sedem dedit. |
| 4 | Fecit enim genus quoddam viscerum molle atque rarum, quod pulmonem vocamus, in quod spiritus reciproca vicissitudine commearet; eumque non in uteri modum finxit, ne effunderetur simul spiritus, aut inflaret simul. |
| 5 | Ideoque ne plenum quidem viscus effecit, sed inflabile, atque aeris capax; ut paulatim spiritum reciperet, dum vitalis ventus per illam spargitur raritatem, et eumdem rursus paulatim redderet, dum se ex illo explicat. |
| 6 | Ipsa enim vicissitudo flandi et spirandi, respirandique tractus, vitam sustentat in corpore. |
| 7 | Quoniam ergo duo sunt in homine receptacula, unum aeris, quod alit animam, alterum ciborum, quod alit corpus, ut flecti cervix, ac moveri facile possit, duas esse per collum fistulas necesse est, cibalem, ac spiritalem, quarum superior ab ore ad ventrem ferat, inferior a naribus ad pulmonem. |
| 8 | Quarum ratio, et natura diversa est. |
| 9 | Ille enim qui est ab ore transitus, mollis effectus est, et qui semper clausus cohaereat sibi, sicut os ipsum; quoniam potus, et cibus, dimota et patefacta gula, quia corporales sunt, spatium sibi transmeandi faciunt. |
| 10 | Spiritus contra, qui est incorporalis, ac tenuis, quia spatium sibi facere non poterat, accepit viam patentem, quae vocatur gurgulio. |
| 11 | Is constat ex ossibus flexuosis ac mollibus, quasi ex annulis in cicutae modum invicem compactis et cohaerentibus; patetque semper hic transitus. |
| 12 | Nullam enim requiem meandi habere spiritus potest, quia is, qui semper commeat, demissa utiliter de cerebro membri portione, cui uva nomen est, velut occursu quodam refraenatur, ne aut teneritudinem domicilii cum impetu veniens attracta pestilenti aura corrumpat, aut totam nocendi violentiam internis receptaculis perferat. |
| 13 | Ideoque etiam nares breviter sunt apertae, quae idcirco sic nominantur, quia per eas vel odor, vel spiritus nare non desinit, quae sunt huius fistulae quasi ostia. |
| 14 | Tamen haec fistula spiritalis non tantum ad nares, verum ad os quoque interpatet in extremis palati regionibus, ubi se colles faucium spectantes uvam tollere incipiunt in tumorem. |
| 15 | Cuius rei causa et ratio non obscura est; loquendi enim facultatem non haberemus, si, ut gulae iter ad os tantum, ita gurgulio ad nares tantum pateret, nec procedens ex eo spiritus efficere vocem sine linguae ministerio posset. |
| 16 | Aperuit igitur viam voci divina solertia ex illa fistula spiritali, ut posset lingua ministerio suo fungi, et vocis ipsius inoffensum tenorem pulsibus suis in verba concidere. |
| 17 | Qui meatus, si aliquo modo interceptus sit, mutum faciat necesse est. |
| 18 | Errat enim profecto quisquis aliam causam putat, cur homines muti sint. Non enim (ut vulgo creditur) vinctam gerunt linguam: sed ii vocalem illum spiritum per nares quasi mugientes profundunt, quod voci transitus ad os aut nullus omnino est, aut non sic patens ut plenam vocem possit emittere. |
| 19 | Quod plerumque natura fit; aliquando etiam casu accidit, ut morbo aliquo hic aditus obseptus vocem non transmittat ad linguam, faciatque de loquentibus mutos. |
| 20 | Quod cum acciderit, auditum quoque obstrui necesse est; ut quia vocem emittere non potest, ne admittere quidem possit. |
| 21 | Loquendi ergo causa patefactus est hic meatus. |
| 22 | Illud quoque praestat, ut in lavacris celebrandis, quia nares calorem ferre non possunt, aer fervens ore ducatur; item, si forte spiramenta narium frigoris pituita praecluserit, per os auram trahere possimus, ne obstructa meandi facultate, spiritus stranguletur. |
| 23 | Cibi vero in alvum recepti, et cum potus humore permixti, cum iam calore percocti fuerint, eorum succus inenarrabili modo per membra diffusus, irrigat universum corpus, et vegetat. |
| 24 | Intestinorum quoque multiplices spirae, ac longitudo in se convoluta, et uno tamen substricta vinculo, quam mirificum Dei opus est? Nam ubi maceratos ex se cibos alvus emiserit, paulatim per illos internorum anfractus extruduntur, ut quidquid ipsis inest succi, quo corpus alitur, membris omnibus dividatur. |
| 25 | Et tamen necubi forte obhaereant, ac resistant, quod fieri poterat, propter ipsorum voluminum flexiones in se saepe redeuntes, et fieri sine pernicie non poterat, oblevit ea intrinsecus crassiore succo, ut purgamenta illa ventris ad exitus suos facilius per lubricum niterentur. |
| 26 | Illa quoque ratio subtilissima est, quod vesica, cuius usum volucres non habent, cum sit ab intestinis separata, nec ullam habeat fistulam, qua ex illis urinam trahat, completur tamen, et humore distenditur. |
| 27 | Id quomodo fiat, non est difficile pervidere, intestinorum enim partes, quae ab alvo cibum potumque suspiciunt, patentiores sunt quam caeterae spirae, et multo tenuiores. |
| 28 | Hae vesicam circumplectuntur, et continent: ad quas partes cum potus et cibus mixta pervenerint, fimum quidem crassius fit, et transmeat, humor autem omnis per illam teneritudinem percolatur, eumque vesica, cuius aeque tenuis subtilisque membrana est, absorbet, et colligit, ut foras, qua natura exitum patefecit, emittat. |