monumenta.ch > Hrabanus Maurus > AD FRATRES FULDENSES EPIGRAMMA EIUSDEM. > Epistola dedicatoria. Sanctae sorori Florentinae Isidorus. > Praefatio. > 1 > 6 > 9
Lactantius, Liber de opificio Dei, VIII. De hominis partibus, oculis et auribus. <<<     >>> X. De exterioribus hominis membris, eorumque usu.

Lactantius, de opificio Dei, CAPUT IX. De sensibus eorumque vi.

1 Libet hoc loco illorum reprehendere vanitatem, qui dum volunt ostendere sensus falsos esse, multa colligunt, in quibus oculi fallantur; inter quae illud etiam, quod furiosis et ebriis omnia duplicia videantur: quasi vero eius erroris obscura sit causa.
2 Ideo enim fit, quia duo sunt oculi.
3 Sed quomodo id fiat, accipe.
4 Visus oculorum intentione animi constat.
5 Itaque quoniam mens (ut supra dictum est) oculis tanquam fenestris utitur, non tantum hoc ebriis aut insanis accidit, sed et sanis, ac sobriis.
6 Nam si aliquid nimis propius admoveas, duplex videbitur; certum est enim intervallum, ac spatium, quo acies oculorum coit.
7 Item si retrorsum avoces animum, quasi ad cogitandum, et intentionem mentis relaxes, tum acies oculi utriusque diducitur, tunc singuli videre incipiunt separatim.
8 Si animum rursus intenderis, aciemque direxeris, coit in unum quidquid duplex videbatur.
9 Quid ergo mirum, si mens veneno, ac potentia vini dissoluta, dirigere se non potest ad videndum, sicut ne pedes quidem ad ambulandum, nervis stupescentibus debiles? aut si vis furoris in cerebrum saeviens concordiam disiungit oculorum? Quod adeo verum est, ut luscis hominibus, si aut insani, aut ebrii fiant, nullo modo possit accidere, ut aliquid duplex videant.
10 Quare si ratio apparet, cur oculi fallantur, manifestum est non esse falsos sensus; qui aut non falluntur, si sunt puri et integri, aut si falluntur, mens tamen non fallitur, quae illorum novit errorem.
Lactantius HOME

bav161.474 bmv148.61

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik