monumenta.ch > Hrabanus Maurus > AD FRATRES FULDENSES EPIGRAMMA EIUSDEM. > Epistola dedicatoria. Sanctae sorori Florentinae Isidorus. > Praefatio. > 1 > 6 > 9 > 8
Lactantius, Liber de opificio Dei, VII. De omnibus corporis partibus. <<<     >>> IX. De sensibus eorumque vi.

Lactantius, de opificio Dei, CAPUT VIII. De hominis partibus, oculis et auribus.

1 Nunc rationem totius hominis ostendam, singulorumque membrorum, quae in corpore aperta, aut operta sunt, utilitates et habitus explicabo.
2 Cum igitur statuisset Deus ex omnibus animalibus solum hominem facere coelestem, caetera universa terrena, hunc ad coeli contemplationem rigidum erexit, bipedemque constituit, scilicet ut eodem spectaret, unde illi origo est; illa vero depressit ad terram, ut quia nulla his immortalitatis expectatio est, toto corpore in humum proiecta ventri pabuloque servirent.
3 Hominis itaque solius recta ratio, et sublimis status, et vultus Deo patri communis ac proximus, originem suam, fictoremque testatur.
4 Eius prope divina mens, quia non tantum animantium, quae sunt in terra, sed etiam sui corporis est sortita dominatum, in summo capite collocata, tanquam in arce sublimis speculatur omnia, et contuetur.
5 Hanc eius aulam, non obductam porrectamque formavit, ut in mutis animalibus, sed orbi et globo similem; quod omnis rotunditas perfectae rationis est, ac figurae.
6 Eo igitur mens et ignis ille divinus tanquam coelo tegitur: cuius cum summum fastigium naturali veste texisset, priorem partem, quae dicitur facies, necessariis membrorum ministeriis et instruxit pariter et ornavit.
7 Ac primum, quod oculorum orbes concavis foraminibus conclusit, a quo foratu frontem nominatam Varro existimavit; et eos, neque minus, neque amplius, quam duos esse voluit, quod ad speciem nullus est perfectior numerus, quam duorum: sicut et aures duas, quarum duplicitas incredibile est quantam pulchritudinem praeferat, quod tum pars utraque similitudine ornata est, tum ut venientes altrinsecus voces facilius colligantur; nam et forma ipsa mirandum in modum ficta, quod earum foramina noluit esse nuda et inobsepta, quod et minus decorum et utile minus fuisset, quoniam simplicium cavernarum angustias praetervolare vox posset, nisi exceptam per cavos sinus, et repercussu retentam foramina ipsa cohiberent: illis similia vasculis, quibus impositis solent angusti oris vasa compleri.
8 Eas igitur aures (quibus est inditum nomen a vocibus hauriendis, unde Virgilius: . . . . . .Vocemque his auribus hausi;
aut quia vocem ipsam Graeci αὐδὴν vocant, ab auditu, per immutationem litterae, aures velut audes sunt nominatae) noluit Deus artifex mollibus pelliculis informare, quae pulchritudinem demerent pendulae atque flaccentes, neque duris ac solidis ossibus, ne ad usum inhabiles essent immobiles ac rigentes: sed quod esset horum medium excogitavit, ut eas cartilago mollior alligaret, et haberent aptam simul et flexibilem firmitatem.
9 In his audiendi tantum officium constitutum est, sicut in oculis videndi; quorum praecipue inexplicabilis est ac mira subtilitas, quia eorum orbes gemmarum similitudinem praeferentes, ab ea parte qua videndum fuit, membranis perlucentibus texit, ut imagines rerum contra positarum tanquam in speculo refulgentes, ad sensum intimum penetrarent.
10 Per eas igitur membranas sensus ille, qui dicitur mens, ea quae sunt foris transpicit.
11 Ne forte existimes, aut imaginum incursione nos cernere (ut philosophi dixerunt) quoniam videndi officium in eo debet esse quod videt, non in eo quod videtur: aut intentione aeris, cum acie aut effusione radiorum, quoniam, si ita esset, radium quem oculis advertimus, videremus, donec intentus aer cum acie, aut effusi radii ad id quod videndum esset pervenirent.
12 Cum autem videamus eodem momento temporis, plerumque vero aliud agentes, nihilominus tamen universa quae contra sunt posita intueamur, verius et manifestius est mentem esse, quae per oculos ea quae sunt opposita, transpiciat, quasi per fenestras lucente vitro, aut speculari lapide obductas.
13 Et idcirco mens, et voluntas ex oculis saepe dignoscitur.
14 Quod quidem ut refelleret Lucretius, ineptissimo usus est argumento. Si enim mens (inquit) per oculos videt, erutis et effossis oculis magis videret; quoniam evulsae cum postibus fores plus inferunt luminis, quam si fuerint obductae.
15 Nimirum ipsi, vel potius Epicuro, qui eum docuit, effossi oculi erant, ne viderent, effossos orbes, et ruptas oculorum fibras, et fluentem per venas sanguinem, et crescentes ex vulneribus carnes, et obductas ad ultimum cicatrices nihil posse lucis admittere, nisi forte auribus oculos similes nasci volebat; ut non tam oculis, quam foraminibus cerneremus: quo nihil ad speciem foedius, ad usum inutilius fieri potest.
16 Quantulum enim videre possemus, si mens ab intimis penetralibus capitis per exiguas cavernarum rimulas attenderet; ut si quis velit transpicere per cicutam, non plus profecto cernat, quam cicutae ipsius capacitas comprehendat.
17 Itaque ad videndum membris potius in orbem conglobatis opus fuit, ut visus in latum spargeretur, et quae in primori facie adhaererent, ut libere possent omnia contueri.
18 Ergo ineffabilis divinae providentiae virtus fecit duos simillimos orbes, eosque ita devinxit, ut non in totum converti, sed moveri tamen ac flecti cum modo possent.
19 Orbes autem ipsos humoris puri ac liquidi plenos esse voluit, in quorum media parte scintillae luminum conclusae tenerentur, quas pupillas nuncupamus, in quibus puris ac subtilibus cernendi sensus ac ratio continetur, Per eos igitur orbes seipsam mens intendit ut videat, miraque ratione in unum miscetur et coniungitur amborum luminum visus.
Lactantius HOME

bav161.474 bmv148.53

Lactantius, Liber de opificio Dei, VII. De omnibus corporis partibus. <<<     >>> IX. De sensibus eorumque vi.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > AD FRATRES FULDENSES EPIGRAMMA EIUSDEM. > Epistola dedicatoria. Sanctae sorori Florentinae Isidorus. > Praefatio. > 1 > 6 > 9 > 8

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik