Lactantius, de opificio Dei, CAPUT VII. De omnibus corporis partibus.
| 1 | Deus igitur solidamenta corporis, quae ossa dicuntur, nodata et adiuncta invicem nervis alligavit atque constrinxit, quibus mens, si excurrere, aut resistere velit, tanquam retinaculis uteretur; et quidem nullo labore, nulloque conatu: sed vel minimo nutu totius corporis molem temperaret ac flecteret. |
| 2 | Haec autem visceribus operuit, ut quemque locum decebat, ut quae solida essent, conclusa tegerentur. |
| 3 | Item visceribus ipsis venas admiscuit, quasi rivos per corpus omne divisos, per quas discurrens humor, et sanguis, universa membra succis vitalibus irrigaret; et ea viscera, formata in eum modum, qui unicuique generi ac loco aptus fuit, superiecta pelle contexit, quam vel sola pulchritudine decoravit, vel setis adoperuit, vel squamis munivit, vel plumis insignibus adornavit. |
| 4 | Illud vero commentum Dei mirabile, quod una dispositio, et unus habitus, innumerabiles imaginis praeferat varietates. |
| 5 | Nam in omnibus fere, quae spirant, eadem series et ordo membrorum est. |
| 6 | Primum enim caput, et huic annexa cervix. |
| 7 | Item collo pectus adiunctum, et ex eo prominentes armi, adhaerens pectori venter. |
| 8 | Item ventri subnexa genitalia. |
| 9 | Ultimo loco femina pedesque. |
| 10 | Nec solum membra suum tenorem ac situm in omnibus servant, sed etiam partes membrorum. |
| 11 | Nam in uno capite ipso certam sedem possident aures, certam oculi, nares item, os quoque, et in eo dentes, et lingua. |
| 12 | Quae omnia cum sint eadem in omnibus animantibus, tamen infinita et multiplex diversitas figuratorum est; quod ea quae dixi, aut productiora, aut contractiora lineamentis varie differentibus comprehensa sunt. |
| 13 | Quid, illud nonne divinum, quod in tanta viventium multitudine, unumquodque animal in sui genere et specie pulcherrimum est? ut si quid vicissim de altero in alterum transferatur, nihil impeditius ad utilitatem, nihil deformius ad aspectum videri necesse sit: ut si elephanto cervicem prolixam tribuas, aut camelo brevem; vel si serpentibus pedes, aut pilos addas, in quibus porrecti aequaliter corporis longitudo nihil aliud exhibeat, nisi ut maculis terga distincti, et squammarum laevitate suffulti, in lubricos tractus sinuosis flexibus laberentur. |
| 14 | In quadrupedibus autem, idem opifex contextum spinae a summo capite deductum longius extra corpus eduxit, et acuminavit in caudam, ut obscoenae corporis partes, vel propter foeditatem tegerentur, vel propter teneritudinem munirentur, ut animalia quaedam minuta et nocentia motu eius arcerentur a corpore: quod membrum si detrahas, imperfectum fit animal, ac debile. |
| 15 | Ubi autem ratio, et manus est, tam non est id necessarium, quam indumentum pilorum: adeo in suo quaeque genere aptissime congruunt, ut neque nudo quadrupede, neque homine tecto excogitari quidquam turpius possit. |
| 16 | Sed tamen cum ipsa nuditas hominis mire ad pulchritudinem valeat, non tamen etiam capiti congruebat; quanta enim in eo futura deformitas esset, ex calvitio apparet. |
| 17 | Texit ergo illud pilo; et quia in summo futurum erat; quasi summum aedificii culmen ornavit: qui ornatus non est in orbem coactus, aut in figuram pilei teres factus, ne quibusdam partibus nudis esset informis, sed alicubi effusus, alicubi retractus pro cuiuslibet loci decentia. |
| 18 | Frons ergo vallata per circuitum, et a temporibus effusi ante aures capilli, et earum summae partes in coronae modum cinctae, et occipitium omne contectum, speciem miri decoris ostentant. |
| 19 | Iam barbae ratio incredibile est quantum conferat, vel ad dignoscendam corporum maturitatem, vel ad differentiam sexus, vel ad decorem virilitatis ac roboris; ut videatur omnino non constatura fuisse totius operis ratio, si quidquam aliter esset effectum. |