Lactantius, de opificio Dei, CAPUT VI. De Epicuri errore; et de membris eorumque usu.
| 1 | Non possum hoc loco teneri, quominus Epicuri stultitiam rursum coarguam; illius enim sunt omnia quae delirat Lucretius: qui, ut ostenderet animalia non artificio aliquo divinae mentis, sed, ut solet, fortuito esse nata; dixit, in principio mundi alias quasdam innumerabiles animantes miranda specie et magnitudine fuisse natas, sed eas permanere non potuisse, quod illas aut sumendi cibi facultas, aut coeundi generandique ratio defecisset. |
| 2 | Videlicet ut et atomis suis locum faceret per infinitum et inane volitantibus, divinam providentiam voluit excludere. |
| 3 | Sed cum videret in omnibus quae spirant. |
| 4 | mirabilem Providentiae inesse rationem, quae (malum!) vanitas erat dicere fuisse animalia prodigiosa, in quibus nascendi ratio cessaret? Quoniam igitur omnia quae videmus cum ratione nata sunt, id enim ipsum nasci, efficere nisi ratio non potest, manifestum est, nihil omnino rationis expers potuisse generari. |
| 5 | Ante enim provisum est in singulis quibusque fingendis, quatenus et ministerio membrorum ad necessaria vitae uteretur, et quatenus adiugatis corporibus elata soboles, universas generatim conservaret animantes. |
| 6 | Nam si peritus architectus, cum magnum aliquod aedificium facere constituit, primo omnium cogitat, quae summa perfecti aedificii futura sit, et ante emetitur, quem locum leve pondus expectet, ubi magni operis statura sit moles, quae columnarum intervalla, qui, aut ubi aquarum cadentium decursus et exitus, et receptacula, haec, inquam, prius providet, ut quaecumque sunt perfecto iam operi necessaria, cum ipsis fundamentis pariter ordiatur: cur Deum quisquam putet in machinandis animalibus non ante providisse, quae ad vivendum necessaria essent, quam ipsam vitam daret? Quae utique constare non posset, nisi prius effecta essent quibus constat. |
| 7 | Videbat igitur Epicurus in corporibus animalium divinae rationis solertiam: sed ut efficeret, quod ante imprudenter assumpserat, adiecit aliud deliramentum superiori congruens. |
| 8 | Dixit enim, neque oculos ad videndum esse natos, neque aures ad audiendum, neque pedes ad ambulandum, quoniam membra haec prius nata sunt quam esset usus videndi, et audiendi, et ambulandi: sed horum omnia officia ex natis extitisse. |
| 9 | Vereor ne huiusmodi portenta et ridicula refutare non minus ineptum esse videatur. |
| 10 | Sed libet ineptire, quoniam cum inepto agimus, ne se ille nimis argutum putet. |
| 11 | Quid ais, Epicure? Non sunt ad videndum oculi nati? Cur igitur vident? Postea, inquit, usus eorum apparuit. |
| 12 | Videndi ergo causa nati sunt; siquidem nihil possunt aliud quam videre. |
| 13 | Item membra caetera, cuius rei causa nata sunt, ipse usus ostendit: qui utique nullo modo posset existere, nisi essent membra omnia tam ordinate, tam providenter effecta, ut usum possent habere. |
| 14 | Quid enim, si dicas aves non ad volandum esse natas, neque feras ad saeviendum, neque pisces ad natandum, neque homines ad sapiendum; cum appareat ei naturae, officioque servire animantes, ad quod est quaeque generata? Sed videlicet qui summam ipsam veritatis amisit, semper erret necesse est. |
| 15 | Si enim non providentia, sed fortuitis atomorum concursionibus nascuntur omnia, cur nunquam fortuito accidit, sic coire illa principia, ut efficerent animal eiusmodi, quod naribus potius audiret, odoraretur oculis, auribus cerneret? Si enim primordia nullum genus positionis inexpertum relinquunt, oportuit eiusmodi quotidie monstra generari, in quibus et membrorum ordo praeposterus, et usus longe diversus existeret. |
| 16 | Cum vero universa genera, et universa quoque membra leges suas, et ordines, et usus sibi attributos tueantur, manifestum est nihil fortuito esse factum, quoniam divinae rationis dispositio perpetua servatur. |
| 17 | Verum alias refellemus Epicurum; nunc de providentia (ut coepimus) disseramus. |