monumenta.ch > Hrabanus Maurus > AD FRATRES FULDENSES EPIGRAMMA EIUSDEM. > Epistola dedicatoria. Sanctae sorori Florentinae Isidorus. > Praefatio. > 1 > 6 > 9 > 8 > PRAEFATIO > 4 > 5
Lactantius, Liber de opificio Dei, IV. De imbecillitate hominis. <<<     >>> VI. De Epicuri errore; et de membris eorumque usu.

Lactantius, de opificio Dei, CAPUT V. De figuris animalium et membris.

1 In principio, cum Deus fingeret animalia, noluit ea in rotundam formae speciem conglobare atque colligere, ut et moveri ad ambulandum, et flectere se in quamlibet partem facile possent: sed ex ipsa corporis summa produxit caput; item produxit membra quaedam longius, quae vocantur pedes, ut alternis motibus solo fixa producerent animal, quo mens tulisset, aut quo petendi cibi necessitas provocasset.
2 Ex ipso autem vasculo corporis quatuor fecit extantia: bina posterius, quae sunt in omnibus pedes; item bina capiti et collo proxima, quae varios animantibus usus praebent.
3 In pecudibus enim ac feris sunt posterioribus pedes similes, in homine autem manus; quae non sunt ad ambulandum, sed ad faciendum temperandumque sunt natae.
4 Est et tertium genus, in quo priora illa, neque pedes, neque manus sunt, sed alae, in quibus pennae per ordinem fixae volandi exhibent usum.
5 Ita una fictio diversas species et usus habet.
6 Atque ut ipsam corporis crassitudinem firmiter comprehenderet, maioribus et brevibus ossibus invicem colligatis, quasi carinam compegit, quam nos spinam dicimus, eamque noluit ex uno perpetuoque osse formare, ne gradiendi flectendique se facultatem animal non haberet.
7 Ex eius parte quasi media costas, id est transversa et plana ossa porrexit in diversum, quibus clementer curvatis, et in se velut in circulum pene conductis, interna viscera contegantur, ut ea, quae mollia et minus valida fieri opus erat, illius solidae cratis amplexu possent esse munita.
8 In summa vero constructionis eius, quam similem navis carinae diximus, caput collocavit, in quo esset regimen totius animantis; datumque illi hoc nomen est, ut quidem Varro ad Ciceronem scribit, quod hinc capiant initium sensus ac nervi.
9 Ea vero, quae diximus de corpore, vel ambulandi, vel faciendi, vel volandi causa esse producta, neque nimium longis, propter celerem mobilitatem, neque nimium brevibus, propter firmitatem, sed et paucis et magnis ossibus constare voluit.
10 Aut enim bina sunt ut in homine; aut quaterna, ut in quadrupede: quae tamen non fecit solida, ne in gradiendo pigritia et gravitas retardaret, sed cavata et ad vigorem corporis conservandum medullis intrinsecus plena; eaque rursus non aequaliter porrecta finivit: sed summas eorum partes crassioribus nodis conglobavit, ut et substringi nervis facilius, et verti tutius possent, unde sunt vertibula nominata.
11 Eos nodos firmiter solidatos leni quodam operculo texit, quod dicitur cartilago; scilicet, ut sine attritu et sine sensu doloris aliquo flecterentur.
12 Eosdem tamen non in unum modum informavit: alios enim fecit simplices, et in orbem rotundos, in iis dumtaxat articulis, in quibus moveri membra in omnes partes oportebat, ut in scapulis; quoniam manus utrolibet agitari et contorqueri necessarium est: alios autem latos, et aequales, et in unam partem rotundos, et in his utique locis, ubi tantummodo curvari membra oportebat, ut in genibus et in cubitis, et in manibus ipsis.
13 Nam sicut manus ex eo loco, unde oriuntur, ubique versus moveri, speciosum simul et utile fuit: sic profecto, si hoc idem etiam cubitis accideret, et supervacuus esset eius modi motus, et turpis.
14 Iam enim manus amissa dignitate, quam nunc habet, mobilitate nimia proboscidi similis videretur, essetque homo plane anguimanus: quod genus in illa immanissima bellua mirabiliter effectum est.
15 Deus enim, qui providentiam et potestatem suam multarum rerum mirabili varietate voluit ostendere, quoniam caput eius animalis non tam longe porrexerat, ut terram posset ore contingere, quod erat futurum horribile atque tetrum, et quia os ipsum profusis dentibus sic armaverat, ut etiamsi contingeret, pascendi tamen facultatem dentes adimerent; produxit inter eos a summa fronte molle ac flexibile membrum, quo prendere, quo tenere quodlibet posset, ne rationem victus capiendi, vel dentium prominens magnitudo, vel cervicis brevitas impediret.
Lactantius HOME

bav161.474 bmv148.38

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik