Lactantius, de opificio Dei, CAPUT IV. De imbecillitate hominis.
| 1 | Iidem queruntur, hominem morbis et immaturae morti esse subiectum. |
| 2 | Indignantur videlicet, non deos se esse natos. |
| 3 | Minime, inquiunt: sed ex hoc ostendimus, hominem nulla providentia esse factum, quod aliter fieri debuit. |
| 4 | Quid si ostendero, id ipsum magna ratione provisum esse, ut morbis vexari posset, et vita saepe in medio cursus sui spatio rumperetur? Cum enim Deus animal, quod fecerat, sua sponte ad mortem transire cognovisset, ut mortem ipsam, quae est dissolutio naturae, capere posset, dedit ei fragilitatem, quae morti aditum ad dissolvendum animal inveniret. |
| 5 | Nam si eius roboris fieret, ut ad eum morbus et aegritudo adire non posset, ne mors quidem posset, quoniam mors sequela morborum est. |
| 6 | Immatura vero mors quomodo abesset ab eo, cui esset constituta matura? Nempe nullum hominem mori volunt, nisi cum centesimum aetatis compleverit annum. |
| 7 | Quomodo illis in tanta repugnantia rerum ratio poterit constare? Ut enim ante annos centum mori quisque non possit, aliquid illi roboris, quod sit immortale, tribuendum est. |
| 8 | Quo concesso, necesse est conditionem mortis excludi. |
| 9 | Id autem ipsum cuiusmodi potest esse, quod hominem contra morbos et ictus extraneos solidum atque inexpugnabilem faciat? Cum enim constet ex ossibus, et nervis, et visceribus, et sanguine, quid horum potest esse tam firmum, ut fragilitatem repellat ac mortem? Ut igitur homo indissolubilis sit ante id tempus, quod illi putant oportuisse constitui, ex qua ei materia corpus attribuent? Fragilia sunt omnia, quae videri, ac tangi possunt. |
| 10 | Superest, ut aliquid ex coelo petant, quoniam in terra nihil est, quod non sit infirmum. |
| 11 | Cum ergo homo sic formandus esset a Deo, ut mortalis esset aliquando, res ipsa exigebat, ut terreno et fragili corpore fingeretur. |
| 12 | Necesse est igitur, ut mortem recipiat quandolibet, quoniam corporalis est; corpus enim quodlibet solubile atque mortale est. |
| 13 | Stultissimi ergo, qui de morte immatura queruntur; quoniam naturae conditio locum illi facit. |
| 14 | Ita consequens erit, ut morbis quoque subiectus sit; neque enim patitur natura, ut abesse possit infirmitas ab eo corpore, quod aliquando solvendum est. |
| 15 | Sed putemus fieri posse, quemadmodum volunt, ut homo non ea conditione nascatur, qua morbo mortive subiectus sit, nisi peracto aetatis suae spatio, ad ultimam processerit senectutem. |
| 16 | Non igitur vident, si ita sit constitutum, quid sequatur, omni utique caetero tempore mori nullo modo posse: sed, si prohiberi ab altero victu potest, mori poterit; res igitur exigit, ut homini, qui ante certum diem mori non potest, ciborum alimentis, quia subtrahi possunt, opus non sit. |
| 17 | Si opus cibo non erit, iam non homo ille, sed Deus fiet. Ergo (ut superius dixi) qui de fragilitate hominis queruntur, id potissimum queruntur, quod non immortales et sempiterni sint nati. |
| 18 | Nemo, nisi senex, mori debet. |
| 19 | Nempe ideo mori debet, quia Deus non est. |
| 20 | Atqui mortalitas non potest cum immortalitate coniungi. |
| 21 | Si enim mortalis est in senectute, immortalis esse in adolescentia non potest; nec est ab eo conditio mortis aliena, qui quandoque moriturus est; nec ulla immortalitas est, cui sit terminus constitutus. |
| 22 | Ita fit, ut et immortalitas exclusa in perpetuum, et ad tempus recepta mortalitas, hominem constituat in ea conditione, ut sit in qualibet aetate mortalis. |
| 23 | Quadrat igitur necessitas undique, nec debuisse aliter fieri, nec fas fuisse. |
| 24 | Sed isti rationem sequentium non vident, quia semel erraverunt in ipsa summa. |
| 25 | Exclusa enim de rebus humanis divina providentia, necessario sequebatur, ut omnia sua sponte sint nata. |
| 26 | Hinc invenerunt illas minutorum seminum plagas, et concursiones fortuitas, quia rerum originem non videbant. |
| 27 | In quas se angustias cum coniecissent, iam cogebat eos necessitas existimare, animas cum corporibus nasci, et item cum corporibus extingui. |
| 28 | Assumpserant enim nihil fieri mente divina. |
| 29 | Quod ipsum non aliter probare poterant, quam si ostenderent esse aliqua, in quibus videretur providentiae ratio claudicare. |
| 30 | Reprehenderunt igitur ea, in quibus vel maxime divinitatem suam providentia mirabiliter expressit, ut illa, quae retuli de morbis et immatura morte, cum debuerint cogitare, his assumptis, quid necessario sequeretur (sequuntur autem illa, quae dixi) si morbum non reciperet, neque tectis, neque vestibus indigeret. |
| 31 | Quid enim ventos, aut imbres, aut frigora metueret, quorum vis in eo est, ut morbos afferant? Idcirco enim accepit sapientiam, ut adversus nocentia fragilitatem suam muniat. |
| 32 | Sequatur necesse est, ut quoniam retinendae rationis causa morbos capit, etiam mortem semper accipiat; quia is ad quem mors non venit, firmus sit necesse est: infirmitas autem habet in se mortis conditionem; firmitas vero ubi fuerit, nec senectus locum potest habere, nec mors, quae sequitur senectutem. |
| 33 | Praeterea, si mors certae constituta esset aetati, fieret homo insolentissimus, et humanitate omni careret. |
| 34 | Nam fere iura omnia humanitatis, quibus inter nos cohaeremus, ex metu, et conscientia fragilitatis oriuntur. |
| 35 | Denique imbecilliora, et timidiora quaeque animalia congregantur, ut quoniam viribus tueri se nequeunt, multitudine tueantur: fortiora vero solitudines appetunt, quoniam robore viribusque confidunt. |
| 36 | Homo quoque si eodem modo haberet ad propulsanda pericula suppetens robur, nec ullius alterius auxilio indigeret, quae societas esset? quaeve ratio? quae humanitas? aut quid esset tetrius homine? quid efferacius? quid immanius? Sed quoniam imbecillis est, nec per se potest sine homine vivere, societatem appetit, ut vita communis et ornatior fiat, et tutior. |
| 37 | Vides igitur omnem hominis rationem in eo vel maxime stare, quod nudus fragilisque nascitur, quod morbis afficitur, quod immatura morte multatur. |
| 38 | Quae si homini detrahantur, rationem quoque ac sapientiam detrahi, necesse est. |
| 39 | Sed nimis diu de rebus apertis disputo, cum sit liquidum, nihil sine providentia, nec factum esse unquam, nec fieri potuisse. |
| 40 | De cuius operibus universis, si nunc libeat disputare per ordinem, infinita materia est. |
| 41 | Sed ego de uno corpore hominis tantum institui dicere, ut in eo divinae providentiae potestatem, quanta fuerit, ostendam his dumtaxat in rebus, quae sunt comprehensibiles et apertae; nam illa quae sunt animae, nec subiici oculis, nec comprehendi queunt. |
| 42 | Nunc de ipso vase hominis loquimur, quod videmus. |