monumenta.ch > Lactantius > 3
Lactantius, Liber de opificio Dei, II. De generatione belluarum et hominis. <<<     >>> IV. De imbecillitate hominis.

Lactantius, de opificio Dei, CAPUT III. De conditione pecudum et hominis.

1 Queruntur, hominem nimis imbecillum et fragilem nasci, quam caetera animalia nascuntur; quae ut sunt edita ex utero, protinus in pedes suos erigi, et gestire discursibus, statimque aeri tolerando idonea esse, quod in lucem naturalibus indumentis munita processerint: hominem contra, nudum, et inermem tanquam ex naufragio in huius vitae miserias proiici et expelli; qui neque movere se loco, ubi effusus est, possit, nec alimentum lactis appetere, nec iniuriam temporis ferre; itaque naturam, non matrem esse humani generis, sed novercam, quae cum mutis tam liberaliter se gesserit, hominem vero sic effuderit, ut inops, et infirmus, et omni auxilio indigens, nihil aliud possit, quam fragilitatis suae conditionem ploratu ac fletibus suis ominari: scilicet, Cui tantum in vita restet transire malorum.
2 Quae cum dicunt, vehementer sapere creduntur, propterea quod unusquisque inconsiderate suae conditioni ingratus est: ego vero illos nunquam tam desipere contendo, quam cum haec loquuntur.
3 Considerans enim conditionem rerum, intelligo nihil fieri aliter debuisse, ut non dicam, potuisse, quia Deus potest omnia; sed necesse est, ut providentissima illa maiestas id effecerit, quod erat melius et rectius.
4 Libet igitur interrogare istos divinorum operum reprehensores, quid in homine deesse, quia imbecillior nascitur, credant? Num idcirco minus educentur homines? num minus ad summum robur aetatis provehantur; num imbecillitas aut incrementum impediat, aut salutem? quoniam quae desunt, ratio dependit.
5 At hominis, inquiunt, educatio maximis laboribus constat: pecudum scilicet conditio melior, quod hae omnes, cum foetum ediderint, non nisi pastus sui curam gerunt; ex quo efficitur, ut uberibus sua sponte distentis, alimentum lactis foetibus ministretur, et id cogente natura, sine matrum sollicitudine appetant.
6 Quid aves, quarum ratio diversa est, nonne maximos suscipiunt in educando labores? ut interdum aliquid humanae intelligentiae habere videantur: nidos enim, aut luto aedificant, aut virgultis et frondibus construunt; et ciborum expertes incubant ovis; et quoniam foetus de suis corporibus alere datum non est, cibos convehunt, et totos dies in huiusmodi discursatione consumunt, noctibus vero defendunt, fovent, protegunt.
7 Quid amplius facere homines possunt? nisi hoc solum fortasse, quod non expellunt adultos, sed perpetua necessitudine ac vinculo charitatis adiunctos habent.
8 Quid, quod avium foetus multo fragilior est, quam hominis: quia non materno corpore ipsum animal edunt; sed quod materni corporis fotu et calore tepefactum, animal efficiat, quod tamen cum spiritu fuerit animatum, id vero implume ac tenerum, non modo volandi, sed ambulandi quoque usu caret.
9 Non ergo ineptissimus sit, si quis putet male cum volucribus egisse naturam, primum quod bis nascuntur; deinde, quod tam infirmae, ut sint quaesitis per laborem cibis a parentibus nutriendae.
10 Sed illi fortiora eligunt, imbecilliora praetereunt.
11 Quaero igitur ab iis, qui conditionem pecudum suae praeferunt, quid eligant, si Deus his deferat optionem; utrum malint humanam sapientiam cum imbecillitate, an pecudum firmitatem cum illarum natura? Scilicet non tam pecudes sunt, ut non malint vel fragiliorem multo, quam nunc est, dummodo humanam, quam illam irrationabilem firmitatem.
12 Sed videlicet prudentes viri, neque hominis rationem volunt cum fragilitate, neque mutorum firmitatem sine ratione.
13 Quod nihil est tam repugnans, tamque contrarium, quod unumquodque animal, aut ratio instruat necesse est, aut conditio naturae.
14 Si naturalibus munimentis instruatur, supervacua ratio est.
15 Quid enim excogitabit? quid faciet? aut quid molietur? aut in quo lumen illud ingenii ostendet, cum ea, quae possunt esse rationis, ultro natura concedat? Si autem ratione sit praeditum, quid opus erit sepimentis corporis? cum semel concessa ratio naturae munus possit implere: quae quidem tantum valet ad ornandum tuendumque hominem, ut nihil potuerit maius ac melius a Deo dari.
16 Denique cum et corporis non magni homo, et exiguarum virium, et valetudinis sit infirmae, tamen quoniam id, quod est maius accepit, et instructior est caeteris animalibus, et ornatior.
17 Nam cum fragilis imbecillisque nascatur, tamen et a mutis omnibus tutus est, et ea omnia, quae firmiora nascuntur, etiamsi vim coeli fortiter patiuntur, ab homine tamen tuta esse non possunt.
18 Ita fit, ut plus homini conferat ratio, quam natura mutis, quoniam in illis, neque magnitudo virium, neque firmitas corporis efficere potest, quominus aut opprimantur a nobis, aut nostrae subiecta sint potestati.
19 Potestne igitur aliquis, cum videat etiam boves lucas, aut equos, cum immanissimis etiam corporibus ac viribus servire homini, queri de opifice rerum Deo, quod modicas vires, quod parvum corpus acceperit? nec beneficia in se divina pro merito aestimat, quod est ingrati, aut (ut verius loquamur) insani.
20 Plato, ut hos, credo, ingratos refelleret, naturae gratias egit, quod homo natus esset.
21 Quod et ipsum quale sit, non est huius materiae ponderare.
22 Quanto melius, et sanius, qui sentit conditionem hominis esse meliorem, quam isti, qui se pecudes natos esse maluerunt.
23 Quos si Deus in ea forte converterit animalia, quorum sortem praeferunt suae, iam profecto cupiant remigrare, magnisque clamoribus conditionem pristinam flagitent; quia non est tanti robur ac firmitas corporis, ut officio linguae careas, aut avium per aerem libera discursatio, ut manibus indigeas: plus enim manus praestant, quam levitas ususque pennarum, plus lingua, quam totius corporis fortitudo.
24 Quae igitur amentia est, ea praeferre, quae, si data sint, accipere detrectes?
Lactantius HOME

bav161.474 bmv148.19

Lactantius, Liber de opificio Dei, II. De generatione belluarum et hominis. <<<     >>> IV. De imbecillitate hominis.
monumenta.ch > Lactantius > 3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik