monumenta.ch > Isidorus > 1 > 2
Lactantius, Liber de opificio Dei, PRIMUM. Prooemium et adhortatio ad Demetrianum. <<<     >>> III. De conditione pecudum et hominis.

Lactantius, de opificio Dei, CAPUT II. De generatione belluarum et hominis.

1 Dedit enim homini artifex ille noster ac parens Deus sensum atque rationem; ut ex eo appareret nos ab eo esse generatos, quia ipse intelligentia, ipse sensus ac ratio est.
2 Caeteris animantibus quoniam rationalem istam vim non attribuit, quemadmodum tamen vita eorum tutior esset, ante providit.
3 Omnes enim suis ex se pilis texit, quo facilius possent vim pruinarum ac frigorum sustinere.
4 Singulis autem generibus, ad propulsandos impetus externos, sua propria munimenta constituit; ut aut naturalibus telis repugnent fortioribus, aut quae sunt imbecilliora, subtrahant se periculis pernicitate fugiendi, aut quae simul, et viribus, et celeritate indigent, astu se protegant, aut latibulis sepiant.
5 Itaque alia eorum, vel plumis levibus in sublime suspensa sunt, vel suffulta ungulis, vel instructa cornibus; quibusdam in ore arma sunt dentes, aut in pedibus adunci ungues; nullique munimentum ad tutelam sui deest.
6 Si qua vero in praedam maioribus cedunt, ne tamen stirps eorum funditus interiret, aut in ea sunt relegata regione, ubi maiora esse non possunt; aut acceperunt uberem generandi foecunditatem, ut et bestiis, quae sanguine aluntur, victus suppeteret ex illis, et illatam tamen cladem, ad conservationem generis, multitudo ipsa superaret.
7 Hominem autem, ratione concessa, et virtute sentiendi atque eloquendi data, eorum, quae caeteris animantibus attributa sunt, fecit expertem, quia sapientia reddere poterat, quae illi naturae conditio denegasset, statuit nudum, et inermem, quia et ingenio poterat armari, et ratione vestiri.
8 Ea vero ipsa, quae mutis data, et homini denegata sunt, quam mirabiliter homini ad pulchritudinem faciant, exprimi non potest.
9 Nam si in homine ferinos dentes, aut cornua, aut ungues, aut ungulas, aut caudam, aut varii coloris pilos addidisset; quis non sentiat quam turpe animal esset futurum, sicut muta, si nuda et inermia fingerentur? Quibus si detrahas, vel naturalem sui corporis vestem, vel ea quibus ex se armantur, nec speciosa poterunt esse, nec tuta; ut mirabiliter, si utilitatem cogites, instructa, si speciem, ornata videantur: adeo miro modo consentit utilitas cum decore.
10 Hominem vero, quem aeternum animal atque immortale fingebat, non forinsecus, ut caetera, sed interius armavit; nec munimentum eius in corpore, sed in animo posuit: quoniam supervacuum fuit, cum illi, quod erat maximum, tribuisset, corporalibus eum tegere munimentis; cum praesertim pulchritudinem humani corporis impedirent.
11 Unde ego philosophorum, qui Epicurum sequuntur, amentiam soleo mirari, qui naturae opera reprehendunt, ut ostendant, nulla providentia instructum esse ac regi mundum; sed originem rerum insecabilibus ac solidis corporibus assignant, quorum fortuitis concursionibus universa nascantur, et nata sint.
12 Praetereo quae ad ipsum mundum pertinentia vitio dant, in quo ridicule insaniunt; id sumo, quod ad rem, de qua nunc agimus, pertinet.
Lactantius HOME

bav161.474 bmv148.14

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik