monumenta.ch > Hrabanus Maurus > AD FRATRES FULDENSES EPIGRAMMA EIUSDEM. > Epistola dedicatoria. Sanctae sorori Florentinae Isidorus. > Praefatio. > 1
>>> Lactantius, Liber de opificio Dei, II. De generatione belluarum et hominis.

Lactantius, de opificio Dei, CAPUT PRIMUM. Prooemium et adhortatio ad Demetrianum.

1 Quam minime sim quietus et in summis necessitatibus, ex hoc libello poteris existimare; quem ad te rudibus pene verbis, prout ingenii mediocritas tulit, Demetriane, perscripsi, ut quotidianum studium meum et nosses, et non deessem tibi, praeceptor etiamnunc, sed honestioris rei meliorisque doctrinae.
2 Nam si te in litteris, nihil aliud quam linguam instruentibus, auditorem satis strenuum praebuisti: quanto magis in his veris, et ad vitam pertinentibus, docilior esse debebis? Apud quem nunc profiteor, nulla me necessitate vel rei, vel temporis impediri, quominus aliquid excudam, quo philosophi nostrae sectae, quam tuemur, instructiores doctioresque in posterum fiant; quamvis nunc male audiant, castigenturque vulgo, quod aliter quam sapientibus convenit vivant, et vitia sub obtentu nominis celent, quibus illos aut mederi oportuit, aut ea prorsus effugere, ut beatum atque incorruptum sapientiae nomen vita ipsa cum praeceptis congruente praestarent.
3 Ego tamen, ut nos ipsos simul et caeteros instruam, nullum laborem recuso.
4 Neque enim possum oblivisci mei, tum praesertim, cum maxime opus sit meminisse; sicut ne tu quidem tui, ut spero, et opto.
5 Nam licet te publicae rei necessitas a veris et iustis operibus avertat: tamen fieri non potest, quin subinde in coelum aspiciat.
6 Mens sibi conscia recti.
7 Ego quidem laetor omnia tibi, quae pro bonis habentur, prospere fluere; sed ita, si nihil de statu mentis immutent.
8 Vereor enim ne paulatim consuetudo, et iucunditas earum rerum (sicut fieri solet) in animum tuum repat.
9 Ideoque te moneo, Et repetens iterumque monebo
ne oblectamenta ista terrae, pro magnis aut veris bonis habere te credas; quae sunt non tantum fallacia, quia dubia, verum etiam insidiosa, quia dulcia.
10 Nam ille colluctator et adversarius noster scis quam sit astutus, et idem ipse violentus, sicuti nunc videmus.
11 Is haec omnia, quae illicere possunt, pro laqueis habet, et quidem tam subtilibus, ut oculos mentis effugiant, ne possint hominis provisione vitari.
12 Summa ergo prudentia est, pedetentim procedere; quoniam utrobique saluti insidet, et offensacula pedibus latenter opponit.
13 Itaque res tuas prosperas, in quibus nunc agis, suadeo ut pro tua virtute aut contemnas, si potes, aut non magnopere mireris.
14 Memento et veri parentis tui, et in qua civitate nomen dederis, et cuius ordinis fueris.
15 Intelligis profecto quid loquar.
16 Nec enim te superbiae arguo, cuius in te ne suspicio quidem ulla est: sed ea quae dico, ad mentem referenda sunt, non ad corpus, cuius omnis ratio ideo comparata est, ut animo tanquam domino serviat, et regatur nutu eius.
17 Vas est quidem corpus quodammodo fictile, quo animus, id est homo ipse verus continetur, et quidem non a Prometheo fictum (ut poetae loquuntur), sed a summo illo rerum conditore atque artifice Deo; cuius divinam providentiam perfectissimamque virtutem, nec sensu comprehendere, nec verbo enarrare possibile est.
18 Tentabo tamen, quoniam corporis et animi facta mentio est, utriusque rationem, quantum pusillitas intelligentiae meae pervidet, explicare.
19 Quod officium hac de causa maxime suscipiendum puto, quod M. Tullius, vir ingenii singularis, in quarto de Republica libro, cum id facere tentasset, nihil prorsus effecit; nam materiam late patentem angustis finibus terminavit, leviter summa quaeque decerpens.
20 Ac ne ulla esset excusatio, cur eum locum non fuerit executus, ipse testatus est, nec voluntatem sibi defuisse, nec curam.
21 In libro enim de Legibus primo, cum hoc idem summatim stringeret, sic ait: Hunc locum satis (ut mihi videtur) in iis libris, quos legistis, expressit Scipio.
22 Postea tamen in libro de Natura deorum secundo, hoc idem latius exequi conatus est.
23 Sed quoniam ne ibi quidem satis expressit, aggrediar hoc munus et sumam mihi audacter explicandum, quod homo disertissimus pene omisit intactum.
24 Forsitan reprehendas, quod in rebus obscuris coner aliquid disputare; cum videas tanta temeritate homines extitisse, qui vulgo philosophi nominantur, ut ea, quae abstrusa prorsus atque abdita Deus esse voluit, scrutarentur, ac naturam rerum coelestium terrenarumque conquirerent, quae a nobis longe remotae, neque oculis contrectari, neque tangi manu, neque percipi sensibus possunt: et tamen de illarum omnium ratione sic disputant, ut ea, quae afferunt, probata et cognita videri velint.
25 Quid est tandem, cur nobis invidiosum quisquam putet, si rationem corporis nostri dispicere et contemplari velimus? Quae plane obscura non est; quia ex ipsis membrorum officiis, et usibus partium singularum, quanta vi providentiae quidque factum sit, intelligere nobis licet.
Lactantius HOME

bav161.474

>>> Lactantius, Liber de opificio Dei, II. De generatione belluarum et hominis.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > AD FRATRES FULDENSES EPIGRAMMA EIUSDEM. > Epistola dedicatoria. Sanctae sorori Florentinae Isidorus. > Praefatio. > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik