monumenta.ch > Plinius Minor > 1 > 6 > 5 > 1 > 15 > 3 > 2 > 67 > 4 > 5 > 20 > 2 > 17A > 3 > 3 > 4 > 3 > 9 > 3 > 6 > 10 > 5 > 6 > 6 > 1 > 2 > 2 > 67 > 23 > 2 > 2 > 20 > 1 > 11 > 7 > 8 > 15 > 7 > 3 > 9 > 2 > 20 > 17 > 9 > 25 > 2 > 1 > 3 > 6 > 3 > 18 > 13 > 67 > 8 > 12 > 1 > 1 > 8 > 3 > 30 > 2 > 18 > 19 > 1 > 14 > 21 > 1 > 23 > 2 > 16 > 3 > 5 > 11 > 4 > 10 > 27 > 3 > 2 > 2 > 22 > 17 > 25
Lactantius, Divinae Institutiones, 7, XXIV. De renovato mundo. <<<     >>> XXVI. De daemonis emissione, alteroque maximo iudicio.

Lactantius, Divinae Institutiones, 7, CAPUT XXV. De postremis temporibus, ac de urbe Roma.

1 Haec sunt, quae a prophetis futura dicuntur: quorum testimonia et verba ponere opus non esse duxi; quoniam esset infinitum, nec tantam rerum multitudinem mensura libri caperet, tam multis uno spiritu similia dicentibus, simulque ne fastidium legentibus fieret, si ex omnibus collecta et translata congererem; praeterea ut ea ipsa quae dicerem, non nostris, sed alienis potissimum litteris confirmarem, doceremque non modo apud nos, verum etiam apud eos ipsos qui nos insectantur, veritatem consignatam teneri quam recusant agnoscere. Si quis autem diligentius, haec voluerit scire, ex ipso fonte hauriat, et plura, quam nos in his libris complexi sumus, admirabilia reperiet. Fortasse quispiam nunc requirat, quando, ista quae diximus, sint futura. Iam superius ostendi, completis annorum sex millibus mutationem istam fieri oportere, et iam propinquare summum illum conclusionis extremae diem. De signis quae praedicta sunt a prophetis, licet noscere; praedixerunt enim signa, quibus consummatio temporum, et expectanda sit nobis in singulos dies, et timenda. Quando tamen compleatur haec summa, docent ii qui de temporibus scripserunt, colligentes ea ex litteris sanctis et ex variis historiis, quantus sit numerus annorum ab exordio mundi: qui licet varient, et aliquantum numeri eorum summa dissentiat, omnis tamen expectatio non amplius quam ducentorum videtur annorum. Etiam res ipsa declarat, lapsum ruinamque rerum brevi fore: nisi quod incolumi urbe Roma nihil istiusmodi videtur esse metuendum. At vero cum caput illud orbis occiderit, et ῥύμη esse coeperit, quod Sibyllae fore aiunt, quis dubitet venisse iam finem rebus humanis, orbique terrarum? Illa, illa est civitas, quae adhuc sustentat omnia: precandusque nobis et adorandus est Deus coeli, si tamen statuta eius et placita differri possunt, ne citius quam putemus tyrannus ille abominabilis veniat, qui tantum facinus moliatur, ac lumen illud effodiat, cuius interitu mundus ipse lapsurus est. Nunc ad caetera exequenda redeamus, quae deinceps secutura sunt.
Lactantius HOME

bav161.467

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik