Lactantius, Divinae Institutiones, 7, CAPUT XXIV. De renovato mundo.
| 1 | Nunc reliqua subnectam. Veniet igitur summi et maximi Dei Filius, ut vivos ac mortuos iudicet, testante atque dicente Sibylla: Πάσης γὰρ γαίης τότε θνητῶν σύγχυσις ἓσται, Αὐτὸς ὁ παντοκράτωρ ὅτ᾽ ἂν ἤλθῃ βήματι κρῖναι Ζώτων καὶ νεκύων ψυχὰς, καὶ κόσμον ἅπαντα. Verum ille, cum deleverit iniustitiam, iudiciumque maximum fecerit, ac iustos, qui a principio fuerunt, ad vitam restauraverit, mille annis inter homines versabitur, eosque iustissimo imperio reget. Quod alibi Sibylla vaticinans furensque proclamat: Κλῦτε δή μου, μέροπες, βασιλεὺς αἰώνιος ἄρχει. Tum qui erunt in corporibus vivi, non morientur: sed per eosdem mille annos infinitam multitudinem generabunt; et erit soboles eorum sancta, et Deo cara. Qui autem ab inferis suscitabuntur, ii praeerunt viventibus velut iudices. Gentes vero non extinguentur omnino: sed quaedam relinquentur in victoriam Dei, ut triumphentur a iustis, ac subiugentur perpetuae servituti. Sub idem tempus etiam princeps daemonum, qui est machinator omnium malorum, catenis vincietur; et erit in custodia mille annis coelestis imperii, quo iustitia in orbe regnabit, ne quod malum adversus populum Dei moliatur. Post cuius adventum congregabuntur iusti ex omni terra; peractoque iudicio, civitas sancta constituetur in medio terrae, in qua ipse conditor Deus cum iustis dominantibus commoretur. Quam civitatem Sibylla designat, cum dicit: Καὶ πόλιν, ἠν ἐποίησε θεὸς, αὐτὴν ἐποίησε Λαμπροτέραν ἄστρων, καὶ ἡλίου, ἠδὲ σελήνης. |
| 2 | Tunc auferentur a mundo tenebrae illae, quibus offunditur atque obcaecatur coelum; et luna claritudinem solis accipiet, nec minuetur ulterius. Sol autem septies tanto, quam nunc est, clarior fiet. Terra vero aperiet foecunditatem suam, et uberrimas fruges sua sponte generabit: rupes montium melle sudabunt, per rivos vina decurrent; et flumina lacte inundabunt. Mundus denique ipse gaudebit; et omnis rerum natura laetabitur, erepta et liberata dominio mali, et impietatis, et sceleris, et erroris. Non bestiae per hoc tempus sanguine alentur, non aves praeda: sed quieta et placida erunt omnia. Leones et vituli ad praesepe simul stabunt: lupus ovem non rapiet, canis non venabitur, accipitres et aquilae non nocebunt: infans cum serpentibus ludet. Denique tunc fient illa, quae poetae aureis temporibus facta esse iam Saturno regnante dixerunt. Quorum error hinc exortus est, quod prophetae futurorum pleraque sic proferunt et enuntiant, quasi iam peracta. Visiones enim divino spiritu offerebantur oculis eorum, et videbant illa in conspectu suo quasi fieri, ac terminari. Quae vaticinia eorum cum paulatim fama vulgasset, quoniam profani a sacramento ignorabant quatenus dicerentur, completa iam esse veteribus saeculis illa omnia putaverunt, quae utique fieri complerique non poterant homine regnante. Cum vero deletis religionibus impiis, et scelere compresso, subiecta erit Deo terra, Cedet et ipse mari vector, nec nautica pinus Mutabit merces: omnis feret omnia tellus. Non rastros patietur humus, non vinea falcem. Robustus quoque iam tauris iuga solvet arator. Tunc etiam molli flavescet campus arista; Incultisque rubens pendebit sentibus uva; Et durae quercus sudabunt roscida mella, Nec varios discet mentiri lana colores. Ipse sed in pratis aries iam suave rubenti Murice, iam croceo mutabit vellera luto. Sponte sua sandyx pascentes vestiet agnos. Ipsae lacte domum referent distenta capellae Ubera, nec magnos metuent armenta leones. |
| 3 | Quae poeta secundum Cumeae Sibyllae carmina prolocutus est. Erytraea vero sic ait: Οἱ δὲ λύκοι σὺν ἄρνεσσ᾽ ἐν οὔρεσιν ἀμιλλοῦνται· Χόρτον γὰρ λύκες τ᾽ ἐρίφοισιν ἄμα βόσκονται, Ἄρκτοι σὺν μόσχοισιν ὁμοῦ καὶ πᾶσι βροτοῖσι· Σαρκοβόρος τε λέων φάγετ᾽ ἄχυρον παρὰ φάτναις, Σὺν βρέφεσίν τε δράκοντες ἀμάτορσι κοιμὴσονται. Et alio loco de ubertate rerum: Καὶ τότε δὴχάρμην μεγάλην θεὸς ἀνδράσι δώσει· Καὶ γὰρ γῆ καὶ δένδρα, καὶ ἄσπετα θρέμματα γαίης Δώσουσι καρπὸν τὸν ἀληθινὸν ἀνθρώποισι Οἴνου καὶ μέλιτος γλυκεροῦ, λευκοῦτε γάλακτος, Καὶ σίτου, ὅπερ ἐστὶ βροτοῖς κάλλιστον ἀπάντων. Et alia eodem modo: Εὐσεβέων δὲ μόνων ἁγία χθὼν πάντα τάδ᾽ οἴσει Νᾶμα μέλιτος ἀπὸ πέτρης ἠδ᾽ ἀπὸ πηγῆς, Καὶ γάλα τ᾽ ἀμβροσίης ῥεύσει πάντεσσι δικαίοις. Vivent itaque homines tranquillissimam vitam et copiosissimam, et regnabunt cum Deo pariter; et reges gentium venient a finibus terrae cum donis ac muneribus, ut adorent et honorificent Regem magnum, cuius nomen erit praeclarum ac venerabile universis nationibus, quae sub coelo erunt, et regibus qui dominabuntur in terra. |