monumenta.ch > Plinius Minor > 1 > 6 > 5 > 1 > 15 > 3 > 2 > 67 > 4 > 5 > 20 > 2 > 17A > 3 > 3 > 4 > 3 > 9 > 3 > 6 > 10 > 5 > 6 > 6 > 1 > 2 > 2 > 67 > 23 > 2 > 2 > 20 > 1 > 11 > 7 > 8 > 15 > 7 > 3 > 9 > 2 > 20 > 17 > 9 > 25 > 2 > 1 > 3 > 6 > 3 > 18 > 13 > 67 > 8 > 12 > 1 > 1 > 8 > 3 > 30 > 2 > 18 > 19 > 1 > 14 > 21 > 1 > 23
Lactantius, Divinae Institutiones, 7, XXII. De errore poetarum, atque de animae reditu ab inferis. <<<     >>> XXIV. De renovato mundo.

Lactantius, Divinae Institutiones, 7, CAPUT XXIII. De resurrectione animae, atque eius rei testimonia.

1 Non igitur renascentur, quod fieri non potest: sed resurgent, et a Deo corporibus induentur; et prioris vitae factorumque omnium memores erunt; et in bonis coelestibus collocati, ac fruentes iucunditate innumerabilium copiarum, praesenti Deo gratias agent, quod malum omne deleverit, quod eos ad regnum vitamque perpetuam suscitarit. Qua de anastasi philosophi quoque dicere aliquid conati sunt tam corrupte, quam poetae. Nam Pythagoras transire animas in nova corpora disputavit: sed inepte, quod ex hominibus in pecudes, et ex pecudibus in homines, et scipsum ex Euphorbo esse reparatum. Melius Chrysippus, quem Cicero ait fulcire porticum Stoicorum, qui in libris, quos de Providentia scripsit, cum de innovatione mundi loqueretur, haec intulit: τούτου δέ οὕτως ἔχοντος, δῆλον ὡς οὐδὲν ἀδύνατον, καὶ ἡμᾶς μετά τὸ τελευτῆσαι, πάλιν περιόδων τινῶν εἰλημμένων χρόνου, εἰς ὅν ἐσμεν καταστήσεσθαι σχῆμα. Sed nos ab humanis ad divina redeamus. Sibylla dicit haec: Δύσπιστον γὰρ ἅπαν μερόπων γένος· ἀλλ᾽ ὅταν ἠδὴ Κόσμου καὶ θνητῶν ἔλθῃ κρίσις, ἣν θεὸς αὐτὸς Ποιήσει κρίνων ἀσεβεῖς θ᾽ ἅμα εὐσεβέας τε, Καὶ τότε δυσσεβέας μὲν ἐπὶ ζόφον ἐν πυρὶ πέμψει. Ὅστοι δ᾽ εὐσεβέουσι, πάλιν ζήσουσ᾽ ἐπὶ γαίης, Πνεῦμα θεοῦ δόντος τιμὴν ἅμα καὶ βίον αὐτοῖς. Quod si non modo prophetae, sed etiam vates, et poetae, et philosophi anastasim mortuorum futuram esse consentiunt; nemo quaerat a nobis, quemadmodum fieri possit. Nec enim divinorum operum reddi potest ratio. Sed si a principio Deus hominem nescio quo inenarrabili modo instituit; credamus ab eodem restitui veterem posse, qui novum feci.
Lactantius HOME

bav161.463

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik