Lactantius, Divinae Institutiones, 7, CAPUT XXII. De errore poetarum, atque de animae reditu ab inferis.
| 1 | Figmenta haec esse poetarum quidam putant, ignorantes unde illa poetae acceperint, ac negant haec fieri posse; nec mirum est ita illis videri. Aliter enim, quam res habet, traditur a poetis: qui licet sint multo antiquiores quam historici, et oratores, et caetera genera scriptorum; tamen quia mysterium divini sacramenti nesciebant, et ad eos mentio resurrectionis futurae obscuro rumore pervenerat, eam vero temere ac leviter auditam in modum commentitiae fabulae prodiderunt. Et tamen iidem testati sunt, non auctorem se certum, sed opinionem sequi; ut Maro qui ait: Sit mihi fas audita loqui. Quamvis igitur veritatis arcana in parte corruperint; tamen ipsa res eo verior invenitur, quod cum prophetis in parte consentiunt: quod nobis ad probationem rei satis est. Errori tamen eorum subest ratio nonnulla. Nam cum prophetae assiduis concionibus praedicarent, iudicaturum esse de mortuis Filium Dei, et haec annuntiatio non lateret, quoniam rectorem coeli non alium putabant esse, quam Iovem, iudicare apud inferos Iovis filium tradiderunt: sed tamen non Apollinem, aut Liberum, aut Mercurium, qui coelestes putantur, sed eum qui et mortalis fuerit, et iustus, vel Minoem, vel Aeacum, vel Rhadamantum. |
| 2 | Corruperunt igitur poetica licentia, quod acceperant; vel opinio veritatem per diversa ora sermonesque varios dissipata mutavit. Nam quod peractis apud inferos mille annis, rursus ad vitam restitui cecinerunt, Marone ita dicente: Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos, Lethaeum ad fluvium Deus evocat agmine magno, Scilicet immemores supera ut convexa revisant, Rursus et incipiant in corpora velle reverti: haec eos ratio fefellit, quod resurgent defuncti, non post mille annos mortis suae: sed ut restituti rursus in vitam, mille annis cum Deo regnent. Deus enim veniet, ut orbe hoc ab omni labe purgato, redivivas iustorum animas, corporibus innovatis, ad sempiternam beatitudinem suscitet. Itaque praeter aquam oblivionis vera sunt caetera: quam idcirco finxerunt, ne quis illud opponeret: Cur ergo non meminerunt se aliquando vixisse, aut qui fuerint, aut quae gesserint? Sed nihilominus tamen verisimile non putatur; et res tota velut licenter et fabulose ficta respuitur. Nobis autem de resurrectione affirmantibus, et docentibus animas ad alteram vitam non oblitas sui, sed in eodem sensu ac figura esse redituras, illud opponitur. Tot iam saecula transierunt: quis unquam unus ab inferis resurrexit, ut exemplo eius fieri posse credamus? At enim resurrectio fieri non potest, dominante adhuc iniustitia. Hoc enim saeculo necantur homines vi, ferro, insidiis, venenis; afficiuntur iniuriis, egestate, carceribus, tormentis, proscriptionibus. Eo accedit, quod iustitia invisa est; quod omnes, qui Deum sequi volunt, non tantum odio habentur: sed vexantur omnibus contumeliis, et excruciantur multiplici genere poenarum, et ad impios cultus manufactorum deorum non ratione, aut veritate, sed nefanda corporum laceratione coguntur. |
| 3 | Num igitur oportet ad haec eadem resurgere, et reverti homines ad vitam, in qua tuti esse non possint? Cum ergo iusti tam viles habeantur, tam facile tollantur; quid putemus futurum fuisse, si quis ab inferis rediens vitam postliminio recepisset? Auferretur profecto ab oculis hominum; ne viso eo, vel audito, deos universi relinquerent, et ad unius se Dei cultum religionemque converterent. Ergo semel fieri resurrectionem necesse est, cum malum fuerit ablatum; quoniam eos, qui resurrexerint, nec mori iam ulterius, nec violari ullo modo fas est, ut beatam possint agere vitam, quorum mors resignata est. Poetae vero cum scirent, hoc saeculum malis omnibus redundare, oblivionis amnem induxerunt, ne laborum ac malorum memores animae reverti ad superos recusarent; unde Virgilius: O pater, anne aliquas ad coelum hinc ire putandum est Sublimes animas, iterumque ad tarda reverti Corpora? Quae lucis miseris tam dira cupido? Ignorabant enim quomodo, aut quando id fieri oporteret. Itaque renasci eas putaverunt, et denuo ad uterum revolvi, atque ad infantiam regredi. Unde etiam Plato de anima disserens, ex hoc ait posse cognosci animas esse immortales atque divinas, quod in pueris mobilia sunt ingenia, et ad percipiendum facilia; quod ea quae discant, ita celeriter rapiant, uti non tunc primum discere illa videantur, sed recognoscere, atque reminisci: in quo vir sapiens poetis ineptissime credidit. |