| 1 | Primum igitur dicimus, tantam esse Dei potestatem, ut etiam incorporalia comprehendat, et quemadmodum voluerit, afficiat. Nam et Angeli Deum metuunt, quia castigari ab eo possunt inenarrabili quodam modo; et daemones reformidant, quia torquentur ab eo ac puniuntur. Quid ergo mirum, si cum sint immortales animae, tamen patibiles sint Deo? Nam cum in se nihil habeant solidum et contrectabile, a solidis et corporalibus nullam vim pati possunt: sed quia in solis spiritibus vivunt, a solo Deo tractabiles sunt, cui virtus ac substantia spiritalis est. Sed tamen docent nos sanctae Litterae, quemadmodum poenas impii sint daturi. Nam quia peccata in corporibus contraxerunt, rursus carne induentur, ut in corporibus piaculum solvant; et tamen non erit caro illa, quam Deus homini superiecerit, huic terrenae similis: sed insolubilis ac permanens in aeternum, ut sufficere possit cruciatibus, et igni sempiterno, cuius natura diversa est ab hoc nostro, quo ad vitae necessaria utimur, qui nisi alicuius materiae fomite alatur, extinguitur. At ille divinus per seipsum semper vivit ac viget sine ullis alimentis, nec admixtum habet fumum: sed est purus, ac liquidus, et in aquae modum fluidus. Non enim vi aliqua sursum versus urgetur, sicut noster, quem labes terreni corporis, quo tenetur, et fumus intermixtus exilire cogit, et ad coelestem naturam cum trepidatione mobili subvolare. |
| 2 | Idem igitur divinus ignis una eademque vi atque potentia, et cremabit impios, et recreabit, et quantum e corporibus absumet, tantum reponet, ac sibi ipse aeternum pabulum subministrabit; quod poetae in vulturem Tityi transtulerunt; ita sine ullo revirescentium corporum detrimento aduret tantum, ac sensu doloris afficiet. Sed et iustos cum iudicaverit, etiam in igni eos examinabit. Tum quorum peccata vel pondere, vel numero praevaluerint, perstringentur igni atque amburentur: quos autem plena iustitia et maturitas virtutis incoxerit, ignem illum non sentient; habent enim aliquid in se Dei, quod vim flammae repellat, ac respuat. Tanta vis est innocentiae, ut ab ea ignis ille refugiat innoxius; qui accepit a Deo hanc potentiam, ut impios urat, iustis obtemperet. Nec tamen quisquam putet animas post mortem protinus iudicari. Nam omnes in una communique custodia detinentur, donec tempus adveniat, quo maximus iudex meritorum faciat examen. Tum quorum fuerit probata iustitia, ii praemium immortalitatis accipient: quorum autem peccata et scelera detecta fuerint, non resurgent, sed cum impiis in easdem tenebras recondentur, ad certa supplicia destinati. |