| 1 | Post haec aperientur inferi, et resurgent mortui: de quibus iudicium magnum idem ipse rex ac Deus faciet, cui summus pater, et iudicandi, et regnandi dabit maximam potestatem; de quo iudicio et regno apud Erythraeam Sibyllam sic invenitur: Ὁππότε καὶ τὸ λάβη τέλος αἴσιμον, ἡδὲ βροτοῖσι Καὶ δὴ ἀφίξηται κρίσις ἀθανάτοιο θεοῖο, Ἥξει ἑπ᾽ ἀνθρώπους μεγάλη κρίσις ἡδὲ καὶ ἀρχή. Deinde apud aliam: Ταρτάρεον δὲ χάος τότε δείξει γαῖα χανοῦσα Ἥξουσιν δὲ ἐπὶ βῆμα θεοῦ βασιλῆος ἄπαντες. Et alio loco apud eamdem: Οὐρανὸν εἱλίξων γαίης κηυθμώνας ἀνοίξω; Και τότ᾽ ἀναστήσω νεκροὺς, μοῖραν ἀναλύσας Καὶ θαυάτου κέντρον, καὶ ὕστερον εἰς κρίσιν ἄξω, Κρίνων εὐσεβέων καὶ δυσσεβέων βίον ἀνδρῶν. Nec tamen universi tunc a Deo iudicabuntur: sed ii tantum qui sunt in Dei religione versati. Nam qui Deum non agnoverunt, quoniam sententia de his in absolutionem ferri non potest, iam iudicati damnatique sunt, sanctis litteris contestantibus, non resurrecturos esse impios in iudicium. Iudicabuntur ergo qui Deum scierunt, et facinora eorum, id est mala opera cum bonis collata ponderabuntur; ut si plura et gravia fuerint bona iustaque, dentur ad vitam beatam: si autem mala superaverint, condemnentur ad poenam. Hic fortasse dixerit quispiam: Si est immortalis anima, quomodo patibilis inducitur, ac poenam sentiens? Si enim ob merita punietur, sentiet utique dolorem, atque ita etiam mortem. Si morti non est obnoxia, nec dolori quidem, patibilis igitur non est. |
| 2 | Huic quaestioni, sive argumento, a Stoicis ita occurritur: Animas quidem hominum permanere, nec interventu mortis in nihilum resolvi: sed eorum, qui iusti fuerunt, puras, et impatibiles, et beatas ad sedem coelestem, unde illis origo sit, remeare; vel in campos quosdam fortunatos rapi, ubi fruantur miris voluptatibus: impiorum vero, quoniam se malis cupiditatibus inquinaverunt, mediam quamdam gerere inter immortalem mortalemque naturam, et habere aliquid imbecillitatis ex contagione carnis. Cuius desideriis ac libidinibus addictae ineluibilem quemdam fucum trahant labemque terrenam; quae cum temporis diuturnitate penitus inhaeserit, eius naturae reddi animas, ut si non extinguibiles in totum, quoniam ex Deo sunt, tamen cruciabiles fiant per corporis maculam, quae peccatis inusta, sensum doloris attribuit. Quam sententiam poeta sic explicavit: Quin et supremo cum lumine vita reliquit, Non tamen omne malum miseris, nec funditus omnes Corporeae excedunt pestes; penitusque necesse est, Multa diu concreta modis inolescere miris. Ergo exercentur poenis, veterumque malorum Supplicia expendunt. Haec propemodum vera sunt. Anima enim, cum divortium fecit a corpore, est, ut ait idem poeta, Par levibus ventis, volucrique simillima somno. quia spiritus est ipsa tenuitate incomprehensibilis: sed nobis, qui sumus corporales; Deo autem, cui subiacet posse omnia, comprehensibilis. |