monumenta.ch > Horatius > 9 > 1 > 15 > 12 > 1 > 5 > 8 > 6 > 2 > 1 > 12 > 2 > 1 > 8 > 7 > 2 > 2 > 4 > 10 > 2 > 3 > 2 > 7 > 11 > 1 > 2 > 1 > 2 > 6 > 4 > 3 > 9 > 3 > 1 > 5 > 3 > 2 > 6 > 18 > 13 > 4 > 2 > 5 > 12 > 3 > 8 > 2 > 4 > 67 > 11 > 9 > 5 > 7 > 6 > 2 > 4 > 10 > 30 > 17 > 1 > 3A > 7 > 5 > 14 > 7 > 10 > 9 > 6 > 2 > 2 > 3 > 3 > 20 > 13 > 8 > 4 > 7 > 7 > 5 > 12 > 3 > 20 > 4 > 9 > 8 > 18
Lactantius, Divinae Institutiones, 7, XVII. De falso propheta et incommodis piorum, et illius internecione. <<<     >>> XIX. De adventu Christi ad iudicium, et de falso propheta devicto.

Lactantius, Divinae Institutiones, 7, CAPUT XVIII. De mundi casibus in extremo, ac de iis praedictis a vatibus.

1 Haec ita futura esse, cum prophetae omnes ex Dei spiritu, tum etiam vates ex instinctu daemonum cecinerunt. Hystaspes enim, quem superius nominavi, descripta iniquitate saeculi huius extremi, pios ac fideles a nocentibus segregatos, ait cum fletu et gemitu extenturos esse ad coelum manus, et imploraturos fidem Iovis; Iovem respecturum ad terram, et auditurum voces hominum, atque impios extincturum. Quae omnia vera sunt, praeter unum, quod Iovem dixit illa facturum quae Deus faciet. Sed et illud non sine daemonum fraude subtractum est, missum iri a Patre tunc Filium Dei, qui deletis omnibus malis, pios liberet. Quod Hermes tamen non dissimulavit. In eo enim libro, qui λόγος τέλειος inscribitur, post enumerationem malorum de quibus diximus, subiecit haec: Ἐπὰν δὴ ταῦτα ὧδε γένηται, ὦ Ἀσκλήπιε. τότε ὁ κύριος, καὶ πατὴρ, καὶ θεὸς, καὶ τοῦ πρώτου καὶ ἑνὸς θεοῦ δημιουργὸς, ἐπιβλέψας τοῖς γενομένοις, καὶ τῇ ἑαυτοῦ βουλήσει τοῖς τοιούτοις, τὸ ἀγαθὸν ἀντερείσας τῆ ἀταξίᾳ, καὶ ἀνακαλεσάμενος τὴν πλάνην, καὶ τὴν κακίαν ἐκκαθαρας, πῇ μὲν ὕδατι πολλῷ καταλύσας, πῇ δὲ πυρὶ ὀξυτάτω διακαύσας, ἑνίοτε δὲ πολέμοις καὶ λοιμοῖς ἐκπιέσας, ἤγαγεν ἐπὶ τὸ ἀρχαῖον καὶ ἀποκατέστησεν τὸν ἑαυτοῦ κόσμον. Sibyllae quoque non aliter fore ostendunt, quam ut Dei Filius a summo patre mittatur, qui et iustos liberet de manibus impiorum, et iniustos cum tyrannis saevientibus deleat; e quibus una sic tradidit: Ἥξει καὶ μακάρων ἐθέλων πόλιν ἐξαλαπάξαι; Καί κέν τις θεόθεν βασιλεὺς πεμφθεὶς ἐπ᾽ ἰδίων, Πάντας ὀλεῖ βασιλεῖς μεγάλους καὶ φῶτας ἀρίστους; Εἰθ᾽ οὕτως κρίσις ἔσται ὑπ᾽ ἀφθίτου ἀνθρώποισι. Item alia Sibylla: Καὶ τότ᾽ ἀπ᾽ ἠελίου πέμψειε θεὸς βασιλῆα, Ὃς πᾶσαν γαῖαν παύσει πολέμοιο κακοῖο. Et rursus alia: . . . . . ἡμετέρας δουλείας Ζυγὸν δυσβάστακτον ἐπ᾽ αὐχένι κείμενον ἀρεῖ, Καὶ θεσμοὺς ἀθέους λύσει, δεσμούς τε βιαίους.
Lactantius HOME

bav161.454

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik