| 1 | Sed planius, quomodo id eveniat, exponam. Imminente iam temporum conclusione, propheta magnus mittetur a Deo, qui convertat homines ad Dei agnitionem, et accipiat potestatem mirabilia faciendi. Ubicumque non audierint eum homines, claudet coelum; et abstinebit imbres, et aquam convertet in sanguinem, et cruciabit illos siti ac fame; et quicumque conabitur eum laedere, procedet ignis de ore eius, atque amburet illum. His prodigiis atque virtutibus convertet multos ad Dei cultum; peractisque operibus ipsius, alter Rex orietur ex Syria malo spiritu genitus, eversor ac perditor generis humani, qui reliquias illius prioris mali cum ipso simul deleat. Hic pugnabit adversus prophetam Dei; vincet, et interficiet eum, et insepultum iacere patietur. Sed post diem tertium reviviscet; atque inspectantibus et mirantibus cunctis, rapietur in coelum. Rex vero ille teterrimus erit quidem et ipse, sed mendaciorum propheta; et seipsum constituet ac vocabit Deum, et se coli iubebit ut Dei filium: et dabitur ei potestas, ut faciat signa et prodigia, quibus visis, irretiat homines ut adorent eum. Iubebit ignem descendere de coelo, et solem a suis cursibus stare, et imaginem loqui; et fient haec sub verbo eius: quibus miraculis etiam sapientium plurimi allicientur ab eo. Tunc eruere templum Dei conabitur, et iustum populum persequetur; et erit pressura et contritio, qualis numquam fuit a principio mundi. |
| 2 | Quicumque crediderint atque accesserint ei, signabuntur ab eo tanquam pecudes: qui autem recusaverint notam eius, aut in montes fugient, aut comprehensi exquisitis cruciatibus necabuntur. Idem iustos homines obvolvet libris prophetarum, atque ita cremabit; et dabitur ei desolare orbem terrae mensibus quadraginta duobus. Id erit tempus, quo iustitia proiicietur, et innocentia odio erit; quo mali bonos hostiliter praedabuntur: non lex, aut ordo, aut militiae disciplina servabitur; non canos quisquam reverebitur, non officium pietatis agnoscet; non sexus aut infantiae miserebitur: confundentur omnia et miscebuntur contra fas, contra iura naturae. Ita quasi uno communique latrocinio terra universa vastabitur. Cum haec ita erunt, tunc iusti et sectatores veritatis segregabunt se a malis, et fugient in solitudines. Quo audito, impius rex inflammatus ira veniet cum exercitu magno, et admotis omnibus copiis circumdabit montem, in quo iusti morabuntur, ut eos comprehendat. Illi vero, ubi se clausos undique atque obsessos viderint, exclamabunt ad Deum voce magna, et auxilium coeleste implorabunt; et exaudiet eos Deus, et mittet regem magnum de coelo, qui eos eripiat ac liberet, omnesque impios ferro ignique disperdat. |