Lactantius, Divinae Institutiones, 7, CAPUT XV. De Mundi vastatione et mutatione imperiorum.
| 1 | Est in arcanis sanctarum litterarum, transcendisse in Aegyptum cogente inopia rei frumentariae principem Hebraeorum cum omni domo et cognatione. Cuius posteri cum diutius in Aegypto commorantes in magnam gentem crevissent, et gravi atque intolerando servitutis iugo premerentur, percussit Aegyptum Deus insanabili plaga, et populum suum liberavit, traductum medio mari cum discissis fluctibus, et in utramque partem dimotis, ut per siccum populus graderetur. Conatusque rex Aegyptiorum profugos insequi, coeunte in statum suum pelago, cum omnibus copiis interceptus est. Quod facinus tam clarum tamque mirabile, quamvis ad praesens virtutem Dei hominibus ostenderet, tamen praesignificatio et figura maioris rei fuit, quam Deus idem in extrema temporum consummatione facturus est; liberavit enim plebem suam de gravi servitute mundi. Sed quoniam tunc una plebs Dei, et apud unam gentem fuit, Aegyptus sola percussa est. Nunc autem, quia Dei populus ex omnibus linguis congregatus apud omnes gentes commoratur, et ab his dominantibus premitur; necesse est universas nationes, id est orbem totum, coelestibus plagis verberari, ut iustus et cultor Dei populus liberetur. Et sicut tunc signa facta sunt, quibus futura clades Aegyptiis ostenderetur, ita in ultimo fient prodigia miranda per omnia elementa mundi, quibus imminens exitus universis gentibus intelligatur. |
| 2 | Propinquante igitur huius saeculi termino, humanarum rerum statum commutari necesse est, et in deterius nequitia invalescente prolabi; ut iam nostra haec tempora, quibus iniquitas et malitia usque ad summum gradum crevit, in illius tamen insanabilis mali comparatione, felicia et prope aurea possint iudicari. Ita etenim iustitia rarescet, ita impietas, et avaritia, et cupiditas, et libido crebrescent, ut si qui tum forte fuerint boni, praedae sint sceleratis, ac divexentur undique ab iniustis; soli autem mali opulenti sint: boni vero in omnibus contumeliis atque in egestate iactentur. Confundetur omne ius, et leges interibunt. Nihil quisquam tunc habebit, nisi aut male quaesitum, aut defensum manu: audacia et vis omnia possidebunt. Non fides in hominibus, non pax, non humanitas, non pudor, non veritas erit; atque ita neque securitas, neque regimen, neque requies a malis ulla. Omnis enim terra tumultuabitur: frement ubique bella: omnes gentes in armis erunt, et se invicem oppugnabunt. Civitates inter se finitimae praeliabuntur; et prima omnium Aegyptus stultarum superstitionum luet poenas, et sanguine velut flumine operietur. Tunc peragrabit gladius orbem, metens omnia, et tanquam messem cuncta prosternens. Cuius vastitatis et confusionis haec erit causa, quod Romanum nomen, quo nunc regitur orbis (horret animus dicere: sed dicam, quia futurum est) tolletur de terra, et imperium in Asiam revertetur, ac rursus Oriens dominabitur, atque Occidens serviet. Nec mirum cuiquam debet videri, si regnum tanta mole fundatum, ac tandiu per tot et tales viros auctum, tantis denique opibus confirmatum, aliquando tamen corruet. Nihil est enim humanis viribus laboratum, quod non humanis aeque viribus destrui possit, quoniam mortalia sunt opera mortalium. Sic et alia prius regna, cum diutius floruissent, nihilominus tamen occiderunt. Nam et Aegyptios, et Persas, et Graecos, et Assyrios proditum est regimen habuisse terrarum; quibus omnibus destructis, ad Romanos quoque rerum summa pervenit. Qui quanto caeteris omnibus regnis magnitudine antestant, tanto maiore decident lapsu, quia plus habent ponderis ad ruinam, quae sunt caeteris altiora. |
| 3 | Non inscite Seneca Romanae urbis tempora distribuit in aetates. Primam enim dixit infantiam sub rege Romulo fuisse, a quo et genita, et quasi educata sit Roma; deinde pueritiam sub caeteris regibus, a quibus et aucta sit, et disciplinis pluribus institutisque formata: at vero Tarquinio regnante, cum iam quasi adulta esse coepisset, servitium non tulisse, et reiecto superbae dominationis iugo, maluisse legibus obtemperare quam regibus; cumque esset adolescentia eius fine Punici belli terminata, tum denique confirmatis viribus coepisse iuvenescere. Sublata enim Carthagine, quae tamdiu aemula imperii fuit, manus suas in totum orbem terra marique porrexit; donec regibus cunctis et nationibus Imperio subiugatis, cum iam bellorum materia deficeret, viribus suis male uteretur, quibus se ipsa confecit. Haec fuit prima eius senectus, cum bellis lacerata civilibus, atque intestino malo pressa, rursus ad regimen singularis imperii recidit, quasi ad alteram infantiam revoluta. Amissa enim libertate, quam Bruto duce et auctore defenderat, ita consenuit, tanquam sustentare se ipsa non valeret, nisi adminiculo regentium niteretur. Quod si haec ita sunt, quid restat, nisi ut sequatur interitus senectutem? Et id futurum brevi conciones prophetarum denuntiant sub ambage aliorum nominum, ne facile quis intelligat. Sibyllae tamen aperte interituram esse Romam loquuntur, et quidem iudicio Dei, quod nomen eius habuerit invisum, et inimica iustitiae, alumnum veritatis populum trucidarit. Hystaspes quoque, qui fuit Medorum rex antiquissimus, a quo amnis quoque nomen accepit qui nunc Hydaspes dicitur, admirabile somnium sub interpretatione vaticinantis pueri ad memoriam posteris tradidit, sublatum iri ex orbe imperium nomenque Romanum multo ante praefatus est, quam illa Troiana gens conderetur. |