Lactantius, Divinae Institutiones, 7, CAPUT XIV. De Mundi temporibus primis ac postremis.
| 1 | Quoniam de immortalitate diximus animae, sequitur ut doceamus quatenus homini et quando tribuatur, ut in hoc quoque pravitatis ac stultitiae suae perspiciant errores, qui mortales quosdam decretis placitisque mortalium deos esse factos opinantur, vel quod artes invenerant, vel quod usum quarumdam frugum docuerant, vel quod utilia vitae hominum prodiderant, vel quod immanes bestias interemerant. Quae merita quam longe ab immortalitate semota sint, et docuimus in prioribus libris, et nunc docebimus; ut appareat solam esse iustitiam, quae vitam homini pariat aeternam, et solum Deum, qui aeternae vitae praemium largiatur. Nam illi, qui suis meritis immortales facti esse dicuntur, quia nec iustitia, nec ulla in his vera virtus fuit, non immortalitatem sibi, sed mortem peccatis ac libidinibus quaesierunt; nec coeleste praemium, sed inferna supplicia meruerunt, quae pendent simul cum iis omnibus, qui eos coluerunt. Cuius iudicii propinquare tempus ostendam, ut et iustis merces digna solvatur, et poena merita impiis irrogetur. |
| 2 | Plato et multi alii philosophorum, cum ignorarent originem rerum, supremumque illud tempus quo mundus esset effectus, multa millia saeculorum fluxisse dixerunt ex quo hic pulcherrimus mundi extiterit ornatus: secuti fortasse Chaldaeos, qui (ut Cicero tradidit in libro de Divinatione primo) quadringenta septuaginta millia annorum monimentis comprehensa se habere delirant: in quo quia se posse argui non putabant, liberum sibi crediderunt esse mentiri. Nos autem, quos divinae litterae ad scientiam veritatis erudiunt, principium mundi finemque cognovimus, de quo nunc in fine operis disseremus; quoniam de principio in secundo libro explicavimus. Sciant igitur philosophi, qui ab exordio mundi saeculorum millia enumerant, nondum sextum millesimum annum esse conclusum: quo numero expleto, consummationem fieri necesse est, et humanarum rerum statum in melius reformari; cuius rei argumentum prius enarrandum est, quo ratio eluceat. Mundum Deus, et hoc rerum naturae admirabile opus (sicut arcanis sacrae Scripturae continetur) sex dierum spatio consummavit; diemque septimum, quo ab operibus suis requieverat, sanxit. Hic est autem dies Sabbati, qui lingua Hebraeorum a numero nomen accepit, unde septenarius numerus legitimus ac plenus est. Nam et dies septem sunt, quibus per vicem revolutis orbes conficiuntur annorum; et septem stellae, quae non occidunt; et septem sidera quae vocantur errantia, quorum dispares cursus, et inaequabiles motus, rerum ac temporum varietates efficere creduntur. |
| 3 | Ergo quoniam sex diebus cuncta Dei opera perfecta sunt, per saecula sex, id est annorum sex millia, manere hoc statu mundum necesse est. Dies enim magnus Dei mille annorum circulo terminatur, sicut indicat propheta qui dicit: Ante oculos tuos, Domine, mille anni tanquam dies unus. Et sicut Deus sex illos dies in tantis rebus fabricandis laboravit: ita et religio, et veritas in his sex millibus annorum laboret necesse est, malitia praevalente ac dominante. Et rursus, quoniam perfectis operibus requievit die septimo, eumque benedixit, necesse est, ut in fine sexti millesimi anni malitia omnis aboleatur e terra, et regnet per annos mille iustitia; sitque tranquillitas, et requies a laboribus, quos mundus iamdiu perfert. Verum quatenus id eveniat, ordine suo explicabo. Saepe diximus, minora et exigua magnorum figuras et praemonstrationes esse; ut hunc diem nostrum, qui ortu solis occasuque finitur, diei magni speciem gerere, quem circuitus annorum mille determinat. |
| 4 | Eodem modo etiam figuratio terreni hominis coelestis populi praeferebat in posterum fictionem. Nam sicut perfectis omnibus, quae in usum hominis molitus est Deus, ipsum hominem sexto die ultimum fecit, eumque induxit in hunc mundum, tanquam in domum iam diligenter instructam: ita nunc sexto die magno verus homo verbo Dei fingitur; id est, sanctus populus doctrina et praeceptis Dei ad iustitiam figuratur. Et sicut tunc mortalis, atque imperfectus e terra fictus est, ut mille annis in hoc mundo viveret: ita nunc ex hoc terrestri saeculo perfectus homo fingitur; ut vivificatus a Deo, in hoc eodem mundo per annos mille dominetur. Quomodo autem consummatio futura sit, et qualis exitus humanis rebus impendeat, si quis divinas litteras fuerit scrutatus, inveniet. Sed et saecularium prophetarum congruentes cum coelestibus voces, finem rerum et occasum post breve tempus annuntiant, describentes quasi fatigati et delabentis mundi ultimam senectutem. Quae vero a prophetis et vatibus futura esse dicantur, priusquam superveniat extrema illa conclusio, collecta ex omnibus et coacervata subnectam. |